Distinctio 35
Post hæc videndum est quid sit peccatum, etc.
D EFINITUR peccatum, esse dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Vel, est voluntas volendi vel retinendi quod justitia vetat. Vel, est prævaricatio legis et cœlestium inobedientia præceptorum. Quarum definitionum prima et ultima actus tam interior quam exterior, secunda autem interior ostenditur peccatum esse. Et quum peccatum sit in actu tam interiori quam exteriori, non obstantibus opinionibus extraneis quorumdam, principalius tamen est in actu interiori, procedens ut fructus malus ex arbore mala, scilicet prava voluntate. Quamvis autem voluntas et ipsius actus, mala quædam dicuntur in quantum sunt contra legem Dei, quia tunc nihil sunt; bona tamen quædam sunt in quantum sunt a Deo, a quo nihil mali esse potest. A Deo autem eos esse patet: alioqui ad ipsius non pertinerent providentiam. Adulterium ergo, homicidium, et hujusmodi, actum quidem nominant, insuper et actus deformitatem, et secundum hanc a Deo non sunt. In peccatis quoque omissionis, licet negationes importare videantur, tamen aliquid positivum in eis intelligitur, scilicet recessus a bono. Neque tamen peccatum tale malum est, quale pœna, quæ scilicet a Deo est; sed est corruptio activa, quæ nihil est: unde sic a Deo non est. Corruptio tamen passiva effectus est peccati: nam per ipsam anima spoliatur gratuitis, et homo in naturalibus quoad animam et corpus vulneratur. Et per hoc cessant quorumdam objectiones, ut in textu.
Finitur varia sceleris substantia lege, [opus. Quam magis hoc complet, quod latet intus,
Chapter 36 of 271