Skip to the text

Distinctio 36

Sciendum tamen quædam sic esse peccata, etc.

UNIUS peccati pœnam esse peccatum aliud, ex utriusque Testamenti scriptura ostendi potest, ut quod Genesis dicit nondum completa esse peccata Amorrhæorum; et Apocalypsis, Qui in sordibus est, sordescat adhuc; et sic de aliis ut in littera. Est autem hoc intelligendum de peccato, non in quantum tale: quia sic est malum, nec est a Deo; sed in quantum corruptio quædam sequens peccatum. Et licet esse corruptionem omni peccato conveniat, non tamen omne est pœna peccati, sed illud tantum quod ab alio causatur et est effectus ipsius. Absurdum tamen non est, si quis dicat etiam alia quædam peccata pœnas esse eorum quorum effectus non sunt, sed essentialiter esse aliorum pœnas, ut de rebelione carnis Augustinus dicit. Sed et ira, invidia, superbia, et similia, spiritualem quamdam pœnam annexam habent, quæ tamen peccatum non est. Quum autem Augustinus dicat peccata quædam fieri ex necessitate, Hieronymus vero dicat semper in hominis esse potestate peccare vel non peccare; non tamen intelligendi sunt sibi contradicere, quum ille de venialibus, hic vero de mortalibus loquatur gratiæ auxilio succurrente, vel de statu ante peccatum vult intelligi. Sunt igitur actus aliqui, boni quidem essentia, mali autem in quantum deordinati, ut peccata: aliqui vero boni sunt ex genere, ut opera misericordiæ; quidam etiam absolute boni sunt ex causa et fine, et hi sunt perfecte boni.

Sæpe scelus sceleri comes indivisus adhæret, Ut fiat sceleri pœna subinde scelus.

Chapter 37 of 271