Skip to the text

Distinctio 37

Sunt et alii plurimi, etc.

PRÆDICTÆ sententiæ qua dictum est, voluntatem malam et actum malum, in quantum actus, aliquid esse, et bona esse, ac a Deo fore, licet non in quantum deformitates quædam sunt: plurimi contradicunt, asserentes ea nulla ratione bona esse, nec aliquo modo a Deo fore, quum scriptum sit: Sine ipso factum est nihil, id est peccatum. Solvuntque rationem supra adductam, scilicet, omnia quæ sunt, in quantum sunt, bona sunt, etc.: dicentes hoc veritatem habere in esse naturale et substantiale habentibus, qualia peccata non sunt. Dicunt enim illud per quod homo fit deterior, quale est peccatum, a Deo esse non posse; neque ipsum causam esse ejus quod est nihil, ut est peccatum, etc. Magister ergo harum opinionum judicium lectori relinquens, nihil ibi expresse concludit. Doctores autem extra textum sentiunt cum prima, juxta dicta. Nec difficile est solvere alterius motiva, distinguendo inter peccatum in quantum actus, et in quantum deformitas, secundum quam etiam distinctionem diversæ auctoritates accipi possunt et concordari. Porro quum dicitur, Deum mali causam non esse, quod omnes tenent; nomine mali pœna intelligenda non est, sed peccatum. Alioqui verum non esset quod dicitur, Non est malum in civitate quod Deus non fecit; et, Ego sum Deus creans malum. Pœnæ enim malæ quidem sunt malis; in quantum autem justæ sunt, a Deo sunt et bonæ. Sicut et Deus dicitur mortem non fecisse, id est hoc pro quo mors infligitur, scilicet peccatum: et tamen scriptum est, mortem a Deo esse, scilicet in quantum pœna est.

Nulla Deo quemquam premit auspice culpa, tam- Causa voluntatis sit Deus ipse malæ. [etsi

Chapter 38 of 271