Skip to the text

Distinctio 38

Post prædicta, etc.

EX fine suo voluntas rectitudinem vel perversitatem accipit, ut a bono bona fiat, et a malo mala. Est autem finis bonus caritas: qui tamen ad ulteriorem finem ordinatur, scilicet ad Deum. Hinc bonæ voluntatis finis est caritas, beatitudo, vita æterna, et Deus ipse. Finis autem malus est delectatio in aliquo vitioso. Possunt ergo tam bonæ quam malæ voluntatis esse plures fines intermedii, qui sunt quasi iter quoddam et via ad ultimum finem perveniendi. Cui nec obstat, quod Augustinus dicit non posse duos simul fines constitui. Hoc enim verum est, ubi unus in alterum non ordinetur: quod tamen fit in proposito. Notandum etiam non idem esse omnino voluntatem, quæ nominat potentiam; et intentionem, quæ motus est quo ad ipsum finem tendimus; et finem in quem tendimus. An etiam idem actus sit quo quis vult finem et ea quæ sunt ad finem, vel sint actus diversi, Magister sub dubio relinquit. Sed doctores concedunt utrumque sub distinctione. Potest enim in utrumque voluntas absolute et secundum se ferri, et sic sunt duo motus voluntatis; vel in unum propter aliud, et sic erit unus.

Recta voluntatem profert intentio rectam, Et probat intenti regula finis opus.

Chapter 39 of 271