Skip to the text

Distinctio 39

Hic autem oritur quæstio, etc.

VOLUNTAS quidem de se bona est, in quantum scilicet naturalis potentia; mala tamen dicitur ob deordinationem quæ in ea contingit. Et hic quidem est modus dicendi seu sententia eorum qui dicunt omnia esse bona in quantum sunt. Sed secundum Magistrum, quæri tunc ab eis potest, cur non ita sit et in ceteris animæ potentiis, ut memoria et ceteris. Ubi ulterius illi dicunt, quod in actibus harum non contingit deordinatio eo modo quo in actu voluntatis, sed ratione inordinatæ voluntatis actus earum mali fiunt. Quod quidem inde est, quod earumdem actus non sunt ejusdem generis cum actibus voluntatis, pro eo quod ad concupiscendum vel respuendum non ordinantur, ut actus voluntatis, quamvis actibus earum voluntas abuti possit. Utrum autem idem sit voluntatis motus quo bonum eligit et malum respuit, vel diversus, Magister refert contrarias opiniones, nec definit; doctores autem communiter sentiunt quod sint diversi.

Sola voluntatis mala dicitur actio, quamvis Cetera virtutum sit maculata cohors.

Chapter 40 of 271