Skip to the text

Distinctio 40

Post hæc de actibus, etc.

ACTUS exteriores boni sunt quidem omnes in quantum sunt, juxta quod supra secundum opinionem magis probatam dictum est. Moraliter autem boni aut mali, ex recta vel inordinata voluntate judicari habent, sic scilicet ut hi boni simpliciter dicantur, qui bonam ac rectam causam habent ex bona facti intentione, hoc est, ad bonum tendunt finem; mali vero simpliciter, quæ ex perversa procedunt intentione. Hinc et Dominus voluntatem arbori, et fructibus opera comparavit. Hæc, opinionibus aliis dimissis, de omnibus actibus universaliter intelligenda sunt, exceptis tamen eis qui de se mali sunt, ut adulterari et hujusmodi. Hi enim per voluntatem boni fieri non possunt. Malum nempe etiam si pia intentione fieri videatur, bonam tamen causam veraciter habere nequit. Neque enim bonum potest esse furtum, etiam si ideo fiat ut pauperi subveniatur, neque rapina; et sic de aliis, quamvis bonas causas habere videantur.

Præcipua commendat opus bonitate voluntas, Quamvis et propria sit ratione bonum.

Chapter 41 of 271