Distinctio 41
Quumque intentio, etc.
NON omnis infidelium actio peccatum est, sed multa in genere bona operari possunt etiam fide carentes, quamvis per hujusmodi, vitam beatam non mereantur, utpote extra gratiam facta. Bonum namque multipliciter dicitur: quandoque scilicet quod est licitum, quandoque quod utile, quandoque etiam quod aut est signum boni, aut speciem boni habet. Aliquando autem hoc bonum dicitur, quod dignum est remuneratione vitæ: quo quidem modo licet carentes fide bonum agere non possint, præcedentibus tamen possunt modis. Unde et opinio contraria non valet. Porro peccatum omne voluntarium est, ita quod sive actuale sit mortale, sive veniale, imo et originale, voluntas tamen aliquo modo in eo concurrat: quod quum in originali minus videatur, voluntarium tamen fuit in voluntate primi parentis. Denique et sic voluntarium est peccatum, quod nedum actus malus peccatum dicitur, verum et ipsa voluntas qua peccatur, peccati nomine per Augustinum censeatur, seu peccatum dicatur.
Non satis est fecisse bonum, nisi feceris apte. Is solus meritum, qui bene fecit, habet.
Chapter 42 of 271