Distinctio 42
Quum autem voluntas, etc.
UNUM est peccatum mala voluntas, et actus exterior malus; nec obstant oppositæ opinionis rationes. Etsi enim sint duo actus, interior scilicet et exterior, quia tamen ex uno fiunt contemptu, unum reputantur peccatum. Quod vero plus punitur, si quod intus conceptum est malum, opere perficiatur, quam si in sola persistat cogitatione, non ideo est quia diversa sunt peccata, sed quia ex pluribus hoc peccatum procedit. Nec etiam obstat quod diversis præceptis, peccandi voluntas et opus peccati prohibentur, ut de furto vel adulterio: quod a simili patet de caritate, quæ quum una sit, diversis tamen mandatis est præcepta. Transeunte autem actu peccati simul et peccandi voluntate, peccatum tamen reatu ad pœnam obligante manere dicitur. Notandum etiam, quod omne peccatum si mortale est, provenit aut ex cupiditate male incendente, aut timore male humiliante: et fit aut verbo, aut facto, aut cogitatu; et hoc aut in Deum, proximum, aut se ipsum. Dicitur autem peccatum a facto, delictum vero a facti omissione. Insuper peccatum in septem capitalia Gregorius partitur, scilicet, inanem gloriam, iram, invidiam, acediam, avaritiam, gastrimargiam atque luxuriam, ex quibus mortiferæ corruptelæ omnes quasi ex fontibus quibusdam manant: unde et capitalia vocantur. Nec tamen per hoc minus recte ex superbia similiter et avaritia, omnia mala oriri dicuntur diverso respectu.
A Qui labor externus mentis secretus ab actu est, Huic eadem sceleris noxa subesse potest.
Chapter 43 of 271