Skip to the text

Distinctio 43

Est præterea quoddam peccati genus, etc.

GRAVISSIMUM omnium peccatorum est id quod in Spiritum Sanctum fieri dicitur, quod scilicet nec in hoc sæculo nec in futuro remittitur, nec pro eodem orandum Scriptura dicit. Quod tamen varie a diversis scribitur. B Nam secundum quosdam, est induratæ mentis obstinatio, et animus pertinax in malitia, per quam homo fit impœnitens, ac de Dei misericordia desperat, malitiam suam excedere putans divinam bonitatem. An vero omnis talis obstinatio peccatum in Spiritum Sanctum dici debeat, etiam ea a qua homo adhuc ante mortem resipiscit et convertitur, necne, duæ sunt opiniones: quarum prima hoc ipsum affirmans, peccatum in Spiritum Sanctum dicit irremissibile, pro eo quod difficulter remittatur; alia vero dicens quod illa solum obstinatio quæ est cum finali impœnitentia, sit peccatum in Spiritum Sanctum, sicut et cujuslibet peccati finalis impœnitentia, et hoc ipsum penitus irremissibile dicit. Et utraque est vera secundum modum quo accipit hoc peccatum. Sed secunda magis convenit Scripturæ. Definitur etiam hoc peccatum, quod est invidentia seu oppugnatio fraternæ ac supernæ gratiæ: quæ tamen tale peccatum proprie non est, nisi cum finali impœnitentia, quæ non solum neget pœnitendi actum, sed etiam sit in proposito. Denique et definitur esse peccatum contra bonitatem et virtutem Spiritus Sancti commissum. Quod tamen non sic in Spiritum Sanctum committi dicitur, quasi per hoc aliæ Personæ non offendantur: sed quia contra appropriatum sit Spiritui Sancto, scilicet bonitatem divinam.

Tunc animam vitiat teterrima culpa nocentem, Flaminis irridet cum pia dona sacri.

Chapter 44 of 271