Skip to the text

Distinctio 44

Post prædicta, consideratione dignum, etc.

OPINATI sunt quidam peccandi potentiam a Deo non esse, sed a nobis ipsis et a diabolo, a Deo autem nobis esse tantum rectæ actionis potentiam, sicut de mala voluntate dicitur. Sed hoc Scripturis contrarium est, ex quibus constat potentiam omnem, nedum bene agendi, verum etiam peccandi, a Deo fore. Non enim est potestas, secundum Apostolum, nisi a Deo. Ad quod et alia pleraque adstipulantur, ut in littera. Neque vero per hoc malitia voluntatis, sed potestas qua male agens volens abutitur, a Deo esse dicitur. Nec cujusquam rei potestas aliunde esse potest nisi a Deo æquo, quamvis æquitas illa nos lateat. Hinc nec valet quod in oppositum dici posset: Ergo potestati tyranni vel diabolo non est resistendum, eo quod Apostolus dicit, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Etsi enim semper obediendum sit a subdito ipsi potestati, non tamen abusui ejus, quo contra Deum potestas aliqua præcipit. Nam tunc præcipiente contempto, ipsi Deo est obtemperandum.

Omnis ut æterno venit ex auctore potestas, Patrandi sceleris sic venit ipse vigor.

Omnis ut æterno venit ex auctore potestas, Patrandi sceleris sic venit ipse vigor.

TITULI

SEU RUBRICÆ LIBRI SECUNDI SENTENTIARUM, AB IPSO MAGISTRO PRIMUM SIC DIGESTI.

Quæ ad mysterium divinæ unitatis atque Trinitatis, licet ex parte, cognoscendum pertinere noscuntur, quantum valuimus, diligenter exsecuti sumus. Nunc ad considerationem creaturarum transeamus.

DISTINCTIO I. Quod unum est principium rerum, et non plura.

Quid sit creare, quid facere.

Secundum quam rationem dicuntur de Deo hujusmodi verba: agere, facere.

Quare rationalis creatura facta sit, id est homo vel angelus.

Quomodo dicitur homo factus propter reparationem angelici casus.

Quare ita homo sit institutus, ut unita sit anima corpori.

DISTINCTIO II. De angelis, quando facti sunt.

Quod nihil factum est ante cœlum et terram.

Quod simul cum tempore et cum mundo cœperit spiritualis creatura et corporalis.

Ubi angeli mox creati, fuerint.

Quod simul creata est visibilium materia et invisibilium natura, et utraque informis.

Quomodo dixit Lucifer: Ascendam in cœlum.

DISTINCTIO III. Quales facti fuerint angeli.

An omnes angeli fuerint æquales in essentia, sapientia, et libertate arbitrii.

Quæ communia et æqualia habuerunt angeli.

An boni vel mali creati sint, et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum.

De triplici sapientia angelorum ante casum vel confirmationem.

An aliquam habuerint Dei dilectionem vel sui ante casum.

DISTINCTIO IV. An perfecti et beati creati sint, an miseri et imperfecti.

DISTINCTIO V. De conversione et confirmatione stantium, et aversione et lapsu cadentium.

De libero arbitrio breviter tangitur.

An aliquid datum fuerit stantibus quo converterentur.

Qua gratia indigebant angeli, et qua non.

An lapsis sit imputanda aversio.

Utrum beatitudinem quam acceperunt in confirmatione stantes, meruerint per aliquam tunc appositam gratiam.

DISTINCTIO VI. De majoribus et minoribus quidam ceciderunt, inter quos unus fuit celsior, scilicet Lucifer.

Unde et quo dejecti sunt.

Quare non est eis concessum habitare in cœlo vel in terra.

De prælationibus dæmonum.

An omnes dæmones sint in hoc aere caliginoso, vel aliqui in inferno.

De potestate Luciferi.

An dæmones semel victi a sanctis, ultra accedant ad ipsos vel ad alios.

DISTINCTIO VII. Utrum boni angeli peccare, vel mali recte vivere possint.

Quod quum utrique habeant liberum arbitrium, non tamen ad utrumque flecti possunt.

Quod boni post confirmationem liberius habent liberum arbitrium quam ante.

An possint ex natura peccare sicut ante.

Quibus modis angeli mali noscant veritatem temporalium rerum.

Quod magicæ artes virtute et scientia diaboli valent, quæ est eis a Deo.

Quod malis angelis non servit ad nutum materia visibilium rerum.

Quod non sunt creatores, licet per eos magi ranas et alia fecerint; sicut nec boni, etsi per eorum ministerium fiant creaturæ.

Quod solus Deus sic operatur creationem rerum, sicut justificationem mentis.

Quod angeli mali multa possunt per naturæ vigorem, quæ non possunt propter Dei prohibitionem.

DISTINCTIO VIII. De formis quibus apparuit Deus, et de illis in quibus angeli apparent.

Quod Deus in specie qua Deus est, nunquam apparuit mortalibus.

Quomodo dicuntur dæmones intrare in homines.

DISTINCTIO IX. De ordinum distinctione.

Quid appelletur ordo, et quæ sit ratio cujusque nominis.

Quod nomina illa sumpta sunt a donis gratiæ, non propter se, sed propter nos eis data.

Utrum hi ordines ab initio creationis distincti fuerint.

Utrum omnes angeli ejusdem ordinis sint æquales.

A Quomodo dicat Scriptura, decimum ordinem compleri debere de hominibus.

Utrum homines assumantur juxta numerum stantium, vel lapsorum.

DISTINCTIO X. An omnes cœlestes spiritus mittantur.

An Michael, Gabriel et Raphael, sint nomina ordinum, vel spirituum.

DISTINCTIO XI. Quod singulæ animæ habent angelum bonum ad custodiam, malum vero ad exercitium.

B Utrum angeli proficiant in merito et præmio usque ad judicium.

DISTINCTIO XII. De distinctione operum sex dierum.

Quod alii senserunt omnia simul facta in materia et forma, alii per intervalla temporum.

Quomodo per intervalla temporum res corporales conditæ sint.

Quo sensu tenebræ dicantur esse aliquid, et quo dicantur non esse aliquid.

Quare illa materia confusa, sit dicta informis, ubi ad esse prodiit, et quantum in altum ascenderit.

De quatuor modis divinæ operationis.

DISTINCTIO XIII. De primo distinctionis opere.

De luce facta primo die, si spiritualis an corporalis fuerit.

Quibus modis accipitur dies.

De naturali ordine computationis die rum, et de illo die qui pro mysterio introductus est.

De intelligentia horum verborum, Dixit Deus.

Ex quo sensu Pater dicitur operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu Sancto.

DISTINCTIO XIV. De opere secundæ diei, qua factum est firmamentum.

Quod cœlum tunc factum debet intelligi.

De qua materia factum sit.

Quomodo aquæ possint esse super cœlum, et quales sint.

De figura firmamenti.

Quare tacuit Scriptura de benedictione operis hujus diei.

De opere tertiæ diei, quando aquæ congregatæ sunt in unum locum, quum multa sint maria et flumina.

De opere quartæ diei, qua facta sunt luminaria.

Quomodo accipiendum sit illud, Sint in signa et tempora.

DISTINCTIO XV. De opere quintæ diei, qua facta sunt natatilia et volatilia.

De opere sextæ diei, qua creata sunt animalia et reptilia terræ.

De venenosis et noxiis animalibus.

Utrum minima animalia tunc creata fuerint.

Quare post omnia factus est homo.

De sententia illorum qui simul omnia facta esse contendunt.

Quomodo intelligenda sit requies Dei.

Quomodo accipiendum sit, quod dicitur Deus complesse opus suum septima die, quum tunc quieverit.

Quomodo omnia facta a Deo, dicantur valde bona.

De sanctificatione septimæ diei.

DISTINCTIO XVI. De hominis creatione.

Qualis factus sit homo.

De imagine et similitudine ad quam factus est homo.

Quare homo dicitur imago, et ad imaginem; Filius vero, non ad imaginem.

DISTINCTIO XVII. De creatione animæ, an de aliquo facta sit.

De inspiratione et insufflatione Dei; quando facta fuerit anima, an in corpore vel extra.

In qua ætate factus est homo.

Quare homo extra paradisum creatus, in paradiso sit positus.

Quibus modis paradisus accipiatur.

De ligno vitæ.

De ligno scientiæ boni et mali.

DISTINCTIO XVIII. De formatione mulieris.

Quare de latere viri, et non de alia parte corporis, formata sit.

Quare dormienti viro, et non vigilanti, subtracta sit costa.

Quod de costa multiplicata in se sine additamento extrinseco facta fuerit.

B De causis superioribus et inferioribus.

De causis quæ in Deo sunt simul et in creaturis, et de his quæ in Deo tantum sunt.

De anima mulieris, quæ non est ex anima viri, quia animæ non sunt ex traduce.

DISTINCTIO XIX. De statu hominis ante peccatum, qualis fuit secundum corpus, et qualis post peccatum.

Quomodo dicitur homo factus in animam viventem.

Corpus hominis ante peccatum mortale et immortale erat, post peccatum, mortuum.

Utrum immortalitas quam tunc habuit, fuerit de conditione naturæ, an ex gratiæ beneficio.

Si posset homo vivere semper, utens aliis lignis, et non de ligno vitæ, Deo non mandante ut de illo ederet.

De immortalitate corporis.

DISTINCTIO XX. De modo procreationis filiorum, si non peccassent primi homines.

Quare in paradiso non coierunt.

De modo translationis in melius, si non peccassent.

Utrum in perfectione staturæ et usu membrorum procrearentur filii.

Utrum etiam in sensu parvuli nascerentur.

De duobus bonis, altero hic dato, altero promisso.

DISTINCTIO XXI. De invidia diaboli, qua ad tentandum accessit.

De forma in qua venit.

De calliditate serpentis.

Utrum elegerit serpentem, ut per eum tentaret diabolus.

De modo tentationis.

De duplici tentationis specie.

Quare peccatum hominis, et non angeli, remediabile sit.

Quod non soli viro præceptum fuit datum.

DISTINCTIO XXII. De origine illius peccati.

De mulieris elatione.

De viri elatione.

Quis magis deliquerit, vir aut mulier.

De ignorantia excusabili et inexcusabili.

An voluntas præcesserit illud peccatum.

DISTINCTIO XXIII. Quare Deus permiserit hominem tentari, quem sciebat casurum.

Qualis fuerit secundum animam homo ante peccatum.

De triplici scientia hominis ante lapsum.

Utrum homo præscius fuerit eorum quæ sibi futura erant.

DISTINCTIO XXIV. De gratia hominis et potentia ante casum.

De adjutorio homini in creatione dato, quo stare poterat.

De libero arbitrio.

De sensualitate.

De ratione et partibus ejus.

De simili ordine peccandi in nobis et in primis parentibus.

Quod in nobis est vir et mulier et serpens.

De spirituali conjugio viri et mulieris in nobis.

Qualiter per ista tria in nobis consummetur tentatio.

Quando mulier manducat sola cibum vetitum.

Quando etiam vir manducat.

Quando sit veniale vel mortale peccatum.

Quibus modis accipitur sensualitas in Scriptura.

DISTINCTIO XXV. Definitio liberi arbitrii secundum philosophos.

B Qualiter in Deo accipitur liberum arbitrium.

Quod angeli et Sancti liberum habent arbitrium.

Quod liberius erit liberum arbitrium, quando peccare non poterunt.

De differentia libertatis liberi arbitrii secundum diversa tempora.

De quatuor statibus liberi arbitrii.

De corruptione liberi arbitrii per peccatum.

De tribus modis libertatis liberi arbitrii : a necessitate, a peccato, a miseria.

De libertate quæ est ex gratia, et quæ ex natura.

DISTINCTIO XXVI. De gratia operante et cooperante.

Quid sit voluntas.

Quæ sit gratia voluntatem bonam præveniens.

Quod bona voluntas quæ prævenitur gratia, quædam Dei dona prævenit.

Quod cogitatio boni præcedit fidem.

Quod intellectus et cogitationem boni et delectationem prævenit.

An per liberum arbitrium operetur homo bonum sine gratia.

Utrum una et eadem gratia sit, quæ dicitur operans et cooperans.

Quomodo gratia meretur augeri.

De tribus generibus bonorum.

In quibus bonis sit liberum arbitrium.

DISTINCTIO XXVII. De virtute, quid sit, et quid actus ejus.

De gratia quæ liberat voluntatem, si virtus est, vel non.

Quomodo ex gratia incipiant bona merita, et de qua gratia hoc intelligatur.

Quod bona voluntas gratiæ principaliter est.

Qua ratione dicitur fides mereri justificationem.

De muneribus virtutum, et de gratia quæ non est sed facit meritum.

Quod idem est usus virtutis et liberi arbitrii, sed virtutis principaliter.

Quidam putant virtutes bonos usus esse liberi arbitrii, id est actus mentis.

DISTINCTIO XXVIII. De hæresi Pelagiana.

Quomodo Pelagiani dictis Augustini utuntur in testimonium sui erroris.

Quomodo Augustinus illa verba determinat in Retractationibus.

De hæresi Joviniani et Manichæi, quos collidit Hieronymus.

DISTINCTIO XXIX. Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante, et cooperante.

Si homo ante lapsum virtutes habuerit.

De ejectione hominis de paradiso.

Quomodo intelligendum sit illud: ne sumat de ligno vitæ et vivat in æternum.

De flammeo gladio ante paradisum posito.

An ante peccatum homo comederit de ligno vitæ.

DISTINCTIO XXX. Quod per Adam peccatum et pœna transiit in posteros.

Utrum illud peccatum quod transiit, fuerit originale, vel actuale.

Quidam putant fuisse actuale.

Quomodo assignant illud intrasse in mundum.

Quod originale peccatum vere fuit quod transiit in posteros.

Quid sit originale peccatum.

Quod originale peccatum est culpa.

Quod originale peccatum dicitur fomes peccati, id est concupiscentia.

Quid nomine concupiscentiæ intelligitur, quæ fomes est peccati.

Quod per Adam originale peccatum intravit in omnes, id est concupiscentia.

B An sit originale peccatum in quo omnes peccaverunt.

Ex quo sensu dictum est, Per inobedientiam unius multi sunt constituti peccatores.

Quod originale peccatum in Adam fuit, et in nobis est.

Quomodo omnes dicuntur in Adam fuisse quando peccavit, et ex eo descendisse.

Quod nihil extrinsecum convertatur in humanam substantiam quæ est ex Adam.

DISTINCTIO XXXI. Quomodo originale peccatum a patribus transeat in filios, an secundum animam, an secundum carnem.

Quod per carnem introducitur peccatum, et quomodo, ostendit.

Carnis corruptionis causam ostendit, ex qua peccatum fit in anima.

Quare dicitur peccatum esse in carne.

Utrum causa originalis peccati, quæ est in carne, sit culpa vel pœna.

Quare dicitur originale peccatum.

DISTINCTIO XXXII. Quomodo originale peccatum dimittitur in Baptismo.

Utrum fœditas quam caro ex libidine trahit, in Baptismo diluatur.

Utrum illius concupiscentiæ Deus sit auctor.

Quare illud peccatum imputetur animæ.

Utrum illud peccatum sit necessarium, vel voluntarium.

Quare Deus jungit animam corpori, sciens eam inde maculari.

An anima sit talis qualis a Deo creatur.

An animæ ex creatione sint in donis naturalibus æquales.

DISTINCTIO XXXIII. An peccata omnium præcedentium patrum parvuli originaliter trahant, ut peccatum Adæ.

Quomodo in illo primo uno peccato plura reperiuntur.

An peccatum Adæ sit gravius ceteris.

An illud peccatum sit primis parentibus dimissum.

Quomodo peccata parentum visitentur in filios, et non visitentur.

DISTINCTIO XXXIV. De peccato actuali.

Quæ fuerit origo et causa prima peccati.

Quæ fuit secundaria causa malorum.

Quod non nisi in bona re sit malum.

Quod in his fallit dialecticorum regula de contrariis.

DISTINCTIO XXXV. Quid sit peccatum.

Utrum malus actus in quantum peccatum est, sit corruptio vel privatio boni.

Quomodo peccatum possit corrumpere bonum, quum nihil sit.

Qualiter se homo elongat a Deo.

An pœna sit privatio boni.

DISTINCTIO XXXVI. Quod quædam simul sunt peccata et pœna peccati, quædam peccata et causa peccati, alia vero peccata et causa et pœna peccati.

An peccatum sit causa peccati, in quantum peccatum est.

Quod non omne peccatum est pœna peccati.

Utrum peccata aliqua essentialiter sint pœnæ peccati.

Quod quum peccatum sit pœna peccati, peccatum est ab homine, pœna a Deo.

De quibusdam quæ indubitanter sunt peccata et pœnæ; et in quantum eas patimur, peccata non sunt.

DISTINCTIO XXXVII. Quod aliqui putant, malos actus nullo modo esse a Deo.

Ex quo sensu dictum sit, Deus non est mali auctor.

B DISTINCTIO XXXVIII. De voluntate et ejus fine.

Quid sit bonus finis, scilicet caritas.

Quod omnes bonæ voluntates unum finem habent, et tamen quædam diversos fines sortiuntur.

De differentia voluntatis et intentionis et finis.

DISTINCTIO XXXIX. Quare voluntas dicatur peccatum, quum sit de naturalibus, quorum nullum aliud peccatum est. Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sunt peccata.

Ex quo sensu dicitur naturaliter omnis homo velle bonum.

DISTINCTIO XL. An ex fine omnes actus pensari debeant.

Ex quo affectu vel fine omnes sint boni vel mali.

DISTINCTIO XLI. An omnis intentio vel actio infidelium sit mala.

Quibus modis dicatur bonum.

Quomodo intelligitur illud, Peccatum adeo est voluntarium, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium; et illud, Nusquam nisi in voluntate peccatum est; et item, Non nisi voluntate peccatur.

Quod mala voluntas est voluntarium peccatum.

DISTINCTIO XLII. An voluntas et actio mala in eodem et circa idem, sint unum peccatum vel plura.

Si peccatum ab aliquo commissum, in eo sit quousque pœniteat.

Quibus modis accipiatur reatus.

De modis peccatorum.

Quomodo differant delictum et peccatum.

De septem principalibus vitiis.

De superbia.

Quomodo superbia dicatur radix omnium malorum et cupiditas, quum superbia non sit cupiditas.

DISTINCTIO XLIII. De peccato in Spiritum Sanctum.

DISTINCTIO XLIV. De potentia peccandi, an sit homini vel diabolo a Deo.

An aliquando resistendum sit potestati.

COMMENTARIA

IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM

Chapter 45 of 271