Proœmium
Q UIS ignorat quod hæc omnia manus Domini fecerit? in cujus manu est anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. Job xii, 9, 10.
Quamvis namque omnipotens Deus in se ipso a viatoribus clare ac facialiter in hac vita videri non queat, attamen in suis effectibus omnipotentiam, benevolentiam ac sapientiam suam tam evidenter multipliciterque monstravit, ut jam omnibus constet, quod omne quod citra Deum est aliudque ab ipso, ab eo profluxerit, a quo et (teste Philosopho) omnibus derivatum est esse et vivere. Propter quod in Ecclesiastico habetur : Gloria Domini plenum est opus ejus ; nonne Dominus fecit Sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit omnipotens Dominus stabilis in gloria sua ? Itaque de ignorantia summi et veri Dei nemo se jam poterit excusare. Imo ut in Sapientiæ libro scriptum est : Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est : a magnitudine enim speciei et creaturæ, cognoscibiliter poterit creator horum intelligi. Hinc et in Isaia legitur : Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.
Præterea, quamvis Deus ita ex suis valeat creaturis per naturalem rationem cognosci, clarius tamen atque præclarius potest per supernaturalem revelationem ac fidem intelligi, prout in præcedenti diffusius declaratum est libro. In quo quoniam de ipso supergloriosissimo Deo tractatum est, de suæ videlicet deitatis unitate et superessentialium ac supersubstantialium Personarum trinitate; recto nunc ordine de ejus agitur creaturis, de productione mundi sensibilis totiusque universi, de natura angelica et personis ejus tam electis quam reprobis, præsertim de homine et ipsius originali institutione et circumstantibus pertinentibusque ad eum. Quæ omnia in themate tanguntur inducto, utpote : omnipotentia Creatoris, quum dicitur, « manus Domini »; mundus sensibilis totumque universum, quum additur, « hæc omnia »; et ipsorum
Eccl. xlii, 16, 17.
Sap. xiii, 1, 5.
Is. xi, 9. creatio, in verbo hoc, « fecit »; specialiter quoque homo, dum subditur, « et spiritus universæ carnis hominis ».
Denique S. Thomas : Aliter, inquit, consideratio creaturarum pertinet ad philosophos, et aliter ad theologos. Philosophi namque creaturas considerant secundum quod in propria natura consistunt : unde proprias causas et passiones seu proprietates rerum inquirunt. Theologi vero creaturas considerant prout a primo principio exierunt, atque ad finem ultimum, qui Deus est, ordinantur... De manu Creatoris fertur in Psalmo : Ps. ciii, 28. Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Siquidem in manu ejus sunt Ps. xciv, 4. omnes fines terræ, quoniam ab æterno non nisi in ejus potestate fuerunt. Aperta autem hac manu clave amoris, prodierunt creaturæ in esse. De qua manu loquitur Isaias, Is. lix, 1. Ecce non est abbreviata manus ejus : quoniam infinita sua virtute rerum naturam in esse produxit. Quam utique Dei manum abbreviare conati sunt, qui asseruerunt a Deo nihil fieri posse ex nihilo.
Insuper de his exponi potest illud Job : Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.1 In quibus verbis ostenditur trinitas Personarum, videlicet : Spiritus Sanctus, quum dicitur, « Spiritus ejus » ; et persona Patris, in hoc pronomine, « ejus » :2 unde et in Sapientia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Atque in nomine, manus, exprimitur Filius, qui et brachium Patris vocatur, quum ipse sit virtus et sapientia Patris.34 Ex parte quoque actus duo tanguntur, puta : ornatus, qui pertinet ad rerum dispositionem, quoniam varia eas pulchritudine decoravit, secundum illud Ecclesiastici, Magnalia sapientiæ suæ decoravit ;5 et item obstetricationis officium, quod spectat ad providentiæ gubernationem, qua creaturas propria virtute subsistere non valentes, instar obstetricis conservat in esse, et necessaria veniendi ad finem largitur, ac impedimenta salutis repellit, etiam mala ordinando in bonum. — Amplius, ex parte effectus tangit duo, videlicet cœlum et colubrum tortuosum. In cœlo duo pensantur. Primum est ejus stabilitas, juxta illud Proverbiorum : Stabilivit cœlos prudentia.6 Secundum est indeficiens claritas ejus, de qua in Ecclesiastico : Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens.7 Sicque per cœlos intelligi possunt creaturæ quæ in suo decore firmiter perstiterunt. Similiter in colubro tortuoso duo signantur, id est obscuritas atque obliquitas. Coluber quippe dicitur quasi colens umbram, quæ sonat lucis privationem. Obliquitas vero exprimitur, dum additur, « tortuosus » : distortum est enim quod a rectitudine obliquatur. Sicque per colubrum denotantur creaturæ quarum pulchritudo per peccatum est obscurata et rectitudo obliquata, præsertim diabolus, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum.8 Itaque recte dicitur Deus cœlos ornasse, quia in creaturis quæ suum ordinem servaverunt, divina bonitas clarius splendet, et decoris ornatus non exstat mutatus. Recte quoque dicitur obstetricante manu ejus coluber tortuosus eductus, quia in malis relucet divina potentia per hoc quod cohibentur, atque divina providentia per hoc quod eorum mala in bonum ordinantur. — Hæc Thomas.
Circa hæc scribit Bonaventura, inducens pro themate illud Ecclesiastæ : Solummodo hoc inveni, quod Deus fecit hominem rectum, et ipse se infinitis immiscuit quæstionibus.9 In his namque duobus clauditur terminus totius humanæ comprehensionis : ut cognoscat originem boni, et cognoscendo eam requirat, atque ad illam perveniat, et in ea quiescat; ut insuper noscat originem mali, et illud devitet. In his quoque cluditur tota intentio tractatus libri istius : qui circa duo versatur, videlicet circa hominis conditionem et deviationem.
Quorum primum tangitur, quum dicitur, « Deus fecit hominem rectum », dando videlicet ei gratiam ac virtutes. Tunc nempe dicitur homo rectus, dum intelligentia ejus adæquatur summæ veritati in cognoscendo, voluntasque ejus conformatur summæ bonitati in diligendo, et virtus ejus continuatur summæ potestati in operando : et hoc est quando homo ad Deum convertitur ex se toto. Adæquatur autem nostra intelligentia summæ veritati non per omnimodam completionem, sed aliqualem imitationem. Si enim, ut ait Anselmus, veritas est rectitudo sola mente perceptibilis, et rectitudini non potest æquari nisi rectum; dum intellectus noster æquatur veritati, necessario rectificatur. Tuncque æquatur, quando se actualiter convertit ad veritatem. Veritas namque in actu definitur, quod est adæquatio rei et intellectus. Hinc sine veritate nullus judicat recte. — Secundo homo rectificatur, quando voluntas sua summæ bonitati conformatur. Summa etenim bonitas est summa æquitas seu justitia. Unde quanto quis justior, tanto est melior : quoniam teste Anselmo, justitia rectitudo est voluntatis. Nihil autem conformatur rectitudini nisi rectum. Tunc autem voluntas summæ bonitati æquatur et æquitati conformatur, quum ad ipsam diligendo convertitur. Unde Hugo : Scio, inquit, o anima, quia dum aliquid diligis, in ejus similitudinem transformaris. Hinc qui summam diligit bonitatem, rectus est. Propter quod primo Canticorum inducitur : Recti diligunt te. Recti enim, o Domine, ad tuam sunt bonitatem conversi, et tua ad eos bonitas inclinatur.10 Quod expertus vir sanctus fatetur :11 Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! Et quia hoc soli recti experiuntur, ideo rectos decet collaudatio.12 — Nihilo minus rectificatur homo, dum virtus sua summæ potestati continuatur. Rectum enim est cujus medium non exit ab extremis. Porro extrema sunt primum et ultimum, Alpha et Omega, principium et finis.13 Medium inter hæc est operatio, per quam efficiens pertingit ad finem. Illa ergo virtus est recta, cujus operatio est a primo principio et ad ultimum pervenit finem. Quumque divina virtus omnia operetur, et propter ipsummet Deum, rectissima est in operando. Nihil demum continuatur recto nisi rectum. Quum igitur virtus nostra divinæ potestati continuatur, sine dubio rectificatur; atque ex hoc efficitur homo non solum rectus, sed et rector ac rex, juxta illud Deuteronomii :14 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel. Hoc namque erit in gloria, quando continuabitur virtus nostra virtuti divinæ. Tunc quippe erimus omnipotentes voluntatis nostræ, quemadmodum Deus suæ : sicque omnes erimus reges. Hinc universis promittitur regnum cœlorum.
At vero intelligentia nostra a summa veritate se avertendo, ignara effecta est, et quæstionibus se immiscuit infinitis. Una etenim quæstio generat aliam, et aliam parit contentionem, et incidit homo inextricabilem dubitationem. Præterea voluntas discordando a summa bonitate, infecta*, immiscuit se infinitis quæstionibus per concupiscentiam et cupiditatem. Propter quod, Salomone testante, avarus non impletur pecunia, quemadmodum ignis nunquam dicit, Sufficit.15 Concupiscentia etiam nunquam satiatur infinitis quæstionibus voluptatum.16 Sic et virtus humana se a summa potestate discon* egena effecta tinuando infirma facta, miscuit se infinitis quæstionibus per instabilitatem. Unde semper quærit quietem, nec invenit nisi in Deo. Resecanda sunt ergo vana, inutilia, immoderata, et sola utilia sunt quærenda. — Hæc Bonaventura.
Amplius Petrus de Tarantasia, qui fuit Papa Innocentius V, hic assumit pro prologo: Eccl. xviii, 1. Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. In quibus verbis opus creationis sufficienter exprimitur: in quo etiam hujus secundi libri Sententiarum materia designatur. Tangit namque Ecclesiasticus summi opificis dignitatem, dicendo, « Qui vivit in æternum »; operandi quoque modum singularem, subdendo, « creavit »; tertio, operum perfectionem, addendo, « omnia »; quarto, operationis ordinem, subjiciens, « simul ».
Quatuor namque præcipui opifices sunt inter creata: quorum indignior atque inferior est natura, quæ ut ait Boetius, est vis insita rebus, ex similibus similia procreans. Secundus est quinta essentia, scilicet cœlum, puta congeries cœlestium corporum. Unde secundum Philosophum primo de Generatione, secundum allationem solis in circulo obliquo generantur inferiora. Tertius est humana industria; quartus, natura angelica, per quam corporalis regitur creatura. Hi sunt quatuor fabri de quibus Zacharias ait: Ostendit mihi Dominus quatuor fabros. Super quos est quintus faber, omnium Zach. 1, 20. Ps. lxxxiii, 16. fabricator, de quo fertur in Psalmo: Tu fabricatus es auroram et solem. — Denique Aristoteles posuit mundum non esse creatum in tempore, sed ab æterna causa æternum, ut Boetius atque Ambrosius referunt. Plato vero posuit mundum non esse æternum, sed de æterna materia factum. Epicurus quoque dixit mundum non esse æternum, sed ex æternis atomis casu concurrentibus factum. — Denique perfectio mundi quatuor indiciis declaratur. Primo, numero dierum in quibus est factus, quia in sex diebus. Senarius quippe, secundum Augustinum, est primus numerus perfectus, quoniam constat præcise ex aggregatione suarum partium aliquotarum. Secundo, in rotunditate suæ figuræ. Nempe secundum Platonem, ut mundus quasi perfectum animal esset, unum perfectum ex imperfectis omnibus citra senium dissolutionemque Deus constituit, formamque congruam, puta rotundam et globosam, omnium formarum intra se contentivam, ei donavit. Tertio, ipsius mundi unitate seu singularitate: quia secundum Platonem, ut mundus suo exemplari similis esset, unicus a Deo est factus. Quæ unitas attestatur mundi perfectioni: siquidem de speciebus imperfectis Deus plura singularia fecit; de perfectis vero sensibilibus, unum solum, ut patet de sole et luna. Quarto, additionis impossibilitate. Perfectum namque, secundum Philosophum, est cui impossibilis exstat additio. Operibus autem Dei non est addere neque minuere, ut in Ecclesiastico asseritur. — Hæc Petrus. In cujus verbis obscurum videtur, quod ait secundum Platonem mundum non esse æternum. Sed de hoc infra dicetur.
Richardus quoque de Mediavilla in prologo suo super secundum: Quædam (inquit) sunt facta per Verbum Dei non de aliquo: ut prima principia quæ sunt de essentia rerum creatarum, ut prima materia. Quædam vero sunt facta per Verbum Dei de principiis unum per essentiam constituentibus: ut Adam ex limo terræ, et anima. Quædam facta sunt per Verbum Dei de compositis non constituentibus unum per essentiam, sed per ordinem quemdam: ut machina mundi seu universum de quatuor elementis corporibusque cœlestibus et aliis partibus ejus. Hæc Richardus.
At vero hic scribit Albertus: Descendente Moyse de monte, ignorabat quod cornuta et splendida esset facies sua ex consortio Dei.17 Utinam et nobis descendentibus de monte contemplationis (id est de sublimitate materiæ primi libri, in quo de ente increato superaltissimo, de simplicissima Deitate et incomprehensibili supergloriosissima Trinitate tractatum est) ad materiam libri præsentis (puta ad considerationem creaturarum et productionis distinctionis atque ornatus earum), resplendeat facies mentis, et in eamdem lucis imaginem transformemur a claritate in claritatem, revelataque facie gloriam Domini speculemur, et ex tali illuminatione de libri hujus materia digne tractemus, et in lumine Dei quæ vera sunt videamus.18 Hæc Albertus.
D. PETRI LOMBARDI EPISCOPI PARISIENSIS
Footnotes
Chapter 46 of 271