Distinctio 1
SENTENTIARUM
DE RERUM CREATIONE AC HOMINIS LAPSU PRÆCIPUE TRACTANS.
A. Unum esse rerum principium ostendit, non plura, ut quidam putaverunt.
CREATIONEM rerum insinuans Scriptura, Deum esse creatorem, initiumque temporis atque omnium visibilium vel invisibilium creaturarum, in primordio sui ostendit, dicens :1 In principio creavit Deus cœlum et terram.2 His etenim verbis Moyses Spiritu Dei afflatus, in uno principio a Deo creatore mundum factum refert, elidens errorem quorumdam, plura sine principio fuisse principia opinantium.
Plato namque tria initia existimavit, Deum scilicet, exemplar, et materiam;3 et ipsa increata sine principio, et Deum quasi artificem, non creatorem. Creator enim est qui de nihilo aliquid facit : et creare, proprie est de nihilo aliquid facere; facere vero, non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia. Unde et homo vel angelus dicitur aliqua facere, sed non creare; vocaturque factor sive artifex, sed non creator : hoc enim nomen soli Deo proprie congruit, qui et de nihilo quædam et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator et opifex et factor : sed creatoris nomen sibi proprie retinuit, alia vero etiam creaturis communicavit. In Scriptura tamen sæpe creator accipitur tanquam factor, et creare tanquam facere, sine distinctione significationis.
B. Quod hæc verba, scilicet agere et facere, et hujusmodi, non dicuntur de Deo secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis.
Verumtamen sciendum est, hæc verba, scilicet creare, facere, agere, et alia hujusmodi, de Deo non posse dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Quippe quum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi inesse intelligimus, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere; sed ejus sempiternæ voluntatis novum aliquem significamus effectum, id est æterna ejus voluntate aliquid noviter exsistere. Quum ergo aliquid dicitur facere, tale est ac si dicatur, juxta ejus voluntatem vel per ejus voluntatem aliquid noviter contingere vel esse, ut in ipso nihil novi contingat, sed novum aliquid, sicut in ejus æterna voluntate prædestinatum fuerat, fiat sine aliqua motione vel sui mutatione. Nos vero operando mutari dicimur, quia movemur: non enim sine motu aliquid facimus. Deus ergo aliquid agere vel facere dicitur, quia causa est rerum noviter exsistentium, dum ejus voluntate res novæ esse incipiunt quæ ante non erant, absque ipsius agitatione, ut actus proprie dici non queat, quum videlicet actus omnis in motu consistat, in Deo autem motus nullus est. Sicut ergo ex calore solis aliqua fieri contingit, nulla tamen in ipso vel in ejus calore facta motione vel mutatione; ita ex Dei voluntate nova habent esse sine mutatione auctoris, qui est unum et solum omnium principium.
Aristoteles vero duo posuit principia, scilicet materiam et speciem;4 et tertium, operatorium dictum; mundum quoque semper esse et fuisse.
C. Quod catholicum est, docet.
Horum ergo et similium errorem Spiritus Sanctus evacuans veritatisque disciplinam tradens, Deum in principio temporum mundum creasse et ante tempora æternaliter exstitisse significat, ipsius æternitatem et omnipotentiam commendans. Cui voluisse, facere est: quia ut prædiximus, ex ejus voluntate et bonitate res novæ exsistunt. Credamus ergo, rerum creatarum cœlestium vel terrestrium, visibilium vel invisibilium, causam non esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et verus.5 Cujus tanta est bonitas, ut summe bonus, beatitudinis suæ qua æternaliter beatus est alios velit esse participes: quam videt et communicari posse, et minui omnino non posse. Illud ergo bonum quod ipse erat, et quo beatus erat, sola bonitate, non necessitate, aliis communicari voluit: quia summe boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi nocere non posse.
D. Quare rationalis creatura facta sit.
Et quia non valet ejus beatitudinis particeps exsistere aliquis nisi per intelligentiam, quæ quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur;6 fecit Deus rationalem creaturam, quæ summum bonum intelligeret, et intelligendo amaret, et amando possideret, ac possidendo frueretur. Eamque hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret, nec corpori uniretur, scilicet angeli; pars corpori jungeretur, scilicet animæ. Distincta est utique rationalis creatura in incorpoream et in corpoream;7 et incorporea quidem angelus, corporea vero homo vocatur, ex anima rationali et carne subsistens. Conditio ergo rationalis creaturæ primam causam habuit Dei bonitatem.
E. Quare creatus sit homo vel angelus.
Ideoque si quæratur, quare creatus sit homo vel angelus, brevi sermone responderi potest : propter bonitatem ejus. Unde Augustinus in libro de Doctrina christiana : Quia bonus est Deus, sumus; et in quantum sumus, boni sumus.
Aug. de Doctrina christ. lib. I, n. 35.
F. Ad quid creata sit rationalis creatura.
Et si quæritur, ad quid creata sit rationalis creatura, respondetur : ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo. In quibus proficit ipsa, non Deus. Deus enim perfectus et summa bonitate plenus, nec augeri potest nec minui. Quod ergo rationalis creatura facta est a Deo, referendum est ad Creatoris bonitatem, et ad creaturæ utilitatem.
Id. de Diligendo Deo, c. 2.
G. Brevissima responsio, quum quæritur, quare vel ad quid facta sit rationalis creatura.
Quum ergo quæritur, quare vel ad quid facta sit rationalis creatura, brevissime responderi potest : propter Dei bonitatem et suam utilitatem. Utile nempe ipsi est, servire Deo et frui eo. Factus ergo angelus sive homo propter Deum dicitur esse, non quia creator Deus et summe beatus alterutrius indiguerit officio, qui bonorum nostrorum non eget; sed ut serviret ei ac frueretur eo, cui servire regnare est.8 In hoc enim proficit serviens, non ille cui servitur.
Ibidem.
Ibid. c. 3.
H. Sicut factus est homo ut serviret Deo, sic mundus ut serviret homini.
Et sicut factus est homo propter Deum, id est, ut ei serviret; ita mundus factus est propter hominem, scilicet ut ei serviret. Positus est ergo homo in medio, ut et ei serviretur et ipse serviret, ut acciperet utrinque, et reflueret totum ad bonum hominis, et quod accepit obsequium et quod impendit. Ita enim voluit Deus sibi ab homine serviri, ut ea servitute non Deus sed homo serviens juvaretur; et voluit ut mundus serviret homini, et exinde similiter juvaretur homo. Totum ergo bonum hominis erat, et quod factum est propter ipsum, et propter quod factus est ipse. Omnia enim, ut ait Apostolus, nostra sunt, scilicet superiora et æqualia et inferiora.9 Superiora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus Trinitas. Æqualia, ad convivendum, scilicet angeli. Qui etsi nobis modo superiores sint, in futuro erunt æquales : qui et modo nostri sunt, quia ad usum nobis sunt; sicut
Aug. op. cit. c. 3. res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio, sed quia sunt ad usum eorum. Ipsique angeli in quibusdam Scripturæ locis nobis servire dicuntur, dum propter nos in ministerium mittuntur. Hebr. 1, 14.
I. Quomodo dicitur aliquando in Scriptura : Homo factus est propter reparationem angelici casus.
De homine quoque in Scriptura interdum reperitur, quod factus sit propter reparationem angelicæ ruinæ. Quod non ita est intelligendum, quasi non fuisset homo factus si non peccasset angelus; sed quia inter alias causas, scilicet præcipuas, hæc etiam nonnulla causa exstitit.
Nostra ergo sunt superiora et æqualia; nostra etiam sunt inferiora, quia ad serviendum nobis facta.
K. Quare ita sit homo institutus, ut anima sit unita corpori.
Solet etiam quæri, quum majoris dignitatis videretur esse anima si absque corpore permansisset, cur unita sit corpori. Ad quod primo dici potest, quia Deus voluit, et voluntatis ejus causa quærenda non est. Secundo autem potest dici, quod ideo Deus voluit eam corpori uniri, ut in humana ostenderet conditione novum exemplum beatæ unionis quæ est inter Deum et spiritum : in qua diligitur ex toto corde, et videtur facie ad faciem. Putaret enim creatura se non posse uniri Creatori sub tanta propinquitate ut eum tota mente diligeret et cognosceret, nisi videret spiritum, qui est excellentissima creatura, tam infimæ, id est carni, quæ de terra est, in tanta dilectione uniri, ut non valeat arctari ad hoc ut velit eam relinquere, sicut ostendit Apostolus, dicens : Nolumus corpore exspoliari, sed supervestiri. Per quod ostenditur, spiritum creatum Spiritui increato ineffabili amore uniri. II Cor. v, 4.
Pro exemplo ergo futuræ societatis quæ inter Deum et spiritum rationalem in glorificatione ejusdem perficienda erat, animam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulavit, luteamque materiam fecit ad vitæ sensum vegetare : ut sciret homo, quia si potuit Deus tam disparem naturam corporis et animæ in fœderationem unam et in amicitiam tantam conjungere, nequaquam ei impossibile futurum, rationalis creaturæ humilitatem, licet longe inferiorem, ad suæ gloriæ participationem sublimare. Quia ergo pro exemplo rationalis spiritus in parte usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, ne forte in hoc nimis depressus videretur, addidit Dei providentia ut postmodum cum eodem corpore glorificato, ad consortium illorum qui in sua permanserunt puritate sublimaretur : ut quod minus ex dispensatione Creatoris sui acceperat conditus, postmodum per gratiam ejusdem acciperet glorificatus. Sic ergo conditor noster Deus rationales spiritus varia sorte pro arbitrio voluntatis suæ disponens, illis quos in sua puritate reliquerat, sursum in cœlo mansionem, illis vero quos corporibus terrenis sociaverat, Hugo, de Sacram.lib. I, p. VI, c. 1. deorsum in terra habitationem constituit: utrisque regulam imponens obedientiæ, quatenus et illi ab eo ubi erant, non caderent; et isti ab eo ubi erant, ad id ubi non erant, ascenderent. Fecit itaque Deus hominem ex duplici substantia, corpus de terra componens, animam vero de nihilo faciens. Ideo etiam unitæ sunt animæ corporibus, ut in eis Deo famulantes, majorem mereantur coronam.
L. Post sacramentum Trinitatis, de creatura tripartita agendum est; et prius de digniori, id est angelica.
Ex præmissis apparet, rationalem creaturam in angelicam et humanam fuisse distinctam: quarum altera est tota spiritualis, id est angelica; altera ex parte spiritualis et ex parte corporalis, id est humana. Quum itaque de his tractandum sit, scilicet de spirituali et corporali creatura, de rationali et de non rationali; primo de rationali et spirituali, id est de angelis, agendum videtur, ut a contuitu Creatoris ad cognitionem creaturæ dignioris ratio nostra intendat, deinde ad considerationem corporeæ, tam illius quæ est rationalis, quam illius quæ non est rationalis, descendat, ut Trinitatis increatæ sacramentum tripartitæ creaturæ eique concretorum atque contingentium sequatur documentum.
SUMMA
DISTINCTIONIS PRIMÆ
POSTQUAM in primo libro de Deo creatore tractatum est, hic de creaturis tractatur: et primo in generali, secundo in speciali, distinctione secunda, in qua de angelis agitur.
Denique in exordio distinctionis præsentis primo ponit intentum, affirmans Deum esse omnium creatorem ex tempore, vel potius simul cum tempore, ita quod non ab æterno. Deinde circa hoc primo excludit Platonis errorem, ponentis plura principia increata: quocirca declarat, quid sit creare, et qualiter distinguatur a factione, item quod soli conveniat Deo; ostendit quoque, quod facere et agere, non secundum eamdem rationem conveniunt Deo et creaturis. Deinde excludit errorem Aristotelis, mundum ab æterno fuisse ac semper futurum esse ponentis. Insuper docet, quod Deus cuncta produxit non necessitate naturæ, sed ex propria bonitate ac libera voluntate: et circa hoc exprimit causam finalem institutionis atque plasmationis rationalium creaturarum; specialiter vero, cur factus sit homo, curque rationalis anima corpori sit unita.
Circa hæc ad litteram quæritur, Cur primo tractavit de Creatore quam creaturis, quum tamen nostra cognitio a creaturis incipiat, et connaturale sit ab imperfectioribus ad perfectiora conscendere, imo a sensitiva notitia ad intellectualem procedere. Ad hoc Bonaventura respondet, quod res non potest cognosci nisi cognoscatur ejus principium: quumque Deus sit universorum principium primum, recte de ipso actum est primo. Unde nunc determinatur de creaturis, secundum quod cognitio Dei adminiculatur earum agnitione. Alii dicunt, quod philosophia et theologia opposito modo procedunt. Quum enim philosophia sit humana et acquisita scientia, ex imperfectioribus et sensibilibus ad perfectiora et intellectualia surgit; theologia autem quum sit per divinam revelationem accepta, a superioribus ad inferiora descendit.
Porro quod ait Magister in littera, Moyses Spiritu Dei afflatus, id est divinitus inspiratus et doctus, in uno principio refert mundum a Deo creatum, tripliciter explanatur: primo sic, in uno principio, id est simul, seu ante omnia; secundo, in uno principio, id est in Filio; tertio, in uno principio, id est in exordio temporis.
Footnotes
Chapter 47 of 271