Skip to the text

Quæstio 1

Circa hanc diversi varias movent quæstiones, videlicet : an omnes angeli sancti ministrent seu ad exteriora mittantur, an omnes adsistant ; et rursus, an iidem ministrent et adsistant ; itemque, qui ministrent, et qui adsistant. Verum quum istæ condependeant quæstiones, de omnibus facio unam hanc : Utrum omnes angelici spiritus ministrent seu in ministerium mittantur.

Videtur quod sic. Primo, quia Apostolus Hebr. 1, 14. ait : Nonne omnes administratorii spiritus sunt, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis? — Secundo, quoniam Isaias ait, Volavit ad me unus de Seraphim : qui est ordo supremus. Si ergo mittuntur de illo, magis de quolibet ordine inferiori. — Tertio, divinæ et increatæ personæ, Filius et Spiritus Sanctus, Is. vi, 6. missi sunt, et Filius ministravit, qui etiam Matth. xx, 28. secundum naturam assumptam, propter hypostaticam ejus cum Verbo unionem, cunctis angelis exstat sublimior; et ipsæ divinæ personæ in infinitum cuncta transcendunt creata : multo igitur plus etiam summis angelis convenit ministrare ac mitti. — Quarto, angeli ex caritate, dignatione et humilitate nobis ministrant ministerio dignitatis, administrationis atque prælationis : quod superioritati non derogat, sed quanto sunt superiores, tanto abundantiori caritate, dignatione et humilitate sunt pleni : ergo supremis potissime Hebr. 1, 14. competit ministrare. — Quinto, servi boni et humiles suo se domino libenter conformant, et ejus sectantur vestigia et exempla. Quum igitur universi angeli videant suum creatorem, Deum ac dominum se tantum humiliasse, quod missus venit et servivit hominibus, videtur quod eum in hoc passim sequantur. Quis enim baronum aut militum non libenter ministret vulgari plebi ad mensam, si videat ipsummet regem id agere? — Sexto, ad Hebræos probat Apostolus excellentiam Filii Dei super angelos universos, quod angeli omnes Dei exsistunt ministri, Christus vero est heres et filius naturalis : quæ probatio non haberet processum, nisi omnes veraciter ministrarent ac mitterentur. — Septimo, Michael appellatur præpositus paradisi : nihilo minus mittitur, ut Daniel insinuat.1

Econtra videtur quod omnes adsistant. Primo, quoniam Raphael, qui missus fuit ad Tobiam, disserit : Ego sum Raphael, Tob. xii, 15. unus de septem qui adstamus ante Deum. Sed ante Deum adstare seu stare, est Deo adsistere. — Ex eodem arguitur sic secundo : In verbis illis, per septenarium numerum universitas designata est angelorum, quemadmodum in Apocalypsi, quo dicitur : Gratia vobis et pax a Deo, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt.2 Ergo universi adsistunt. Quid enim est Deo adsistere, nisi in conspectu throni ejus esse et stare? — Tertio, regi adsistere, est præsentem ejus vultum conspicere. Sed de angelis infimi chori, qui hominum sunt custodes, Christus fatetur : Angeli eorum in cœlo semper vident faciem Patris mei.3 — Quarto, in Job habetur : Factum est quadam die, quum adsisterent filii Dei coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan. Ergo et angelus malus Deo adsistit :4 multo magis quilibet angelus bonus. Gregorius quoque testatur : Adsistunt, qui intima contemplatione fruuntur. Sed hoc angelis convenit universis.

In contrarium est doctrina divini Dionysii in Cœlesti hierarchia;5 et quod Daniel Dait, Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei : quocirca fatetur Gregorius, Alii sunt qui adsistunt, et alii qui ministrant.

Circa hæc multa interrogat Alexander. Primo, an angeli a solo Deo mittantur. Videtur quod sic : quia omnes sunt ministratorii spiritus Dei, non unus alterius. — Respondet : solo Deo est missio angelorum auctoritative. Unus vero ab alio mittitur auctoritate et commissione divi-

Zach. II, 3, 4. na, juxta illud Zachariæ: Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit: Curre et loquere ad puerum istum. Circa quod ait Gregorius: Quum angelus ait ad angelum, Curre; dubium non est quin angelus angelum mittat, superior inferiorem. Hinc dixit: In conspectu Conditoris angelica ministeria ordinata sunt, ut communi felicitate beatitudinis opificem suum videntes gaudeant, quum pro communi dispositione dignitatis alii aliis subministrant. Sic namque et in regno terreno superior officiatus mittit inferiorem. Hæc Alexander.

Secundo quærit, utrum tam boni quam mali angeli mittantur a Deo. Respondet quod imo. Quod quum certum sit de angelis bonis, probat hoc idem de angelis malis per id quod tertio Regum legitur Deus dixisse angelo malo: Vade, egredere, et fac ita. Atque in Psalmo:67 Immissiones per angelos malos. Verumtamen in tali missione alia est intentio Dei mittentis, alia Satanæ missi: cujus malitia utitur Deus in bonum, qui de malis elicit multa bona. — Hæc Alexander. Qui in hujus quæstionis solutione concedit primogenita Ægyptiorum ab angelis malis percussa.8 De qua re aliter dictum est supra.

Tertio quærit, utrum angeli mittantur de quolibet ordine. Ad quod nihil assertorie dicit determinando, sed recitatorie tantum, sicut in littera respondet Magister: Ex hoc, inquiens, quod ait Gregorius, Utrum per se hæc faciant superiores angeli, an per subjecta agmina, nos affirmare non audemus quod certis testimoniis non probatur; inde accepit Magister, quod duplicem ponit opinionem: unam dicentium, quod omnes, de quolibet sint choro, immediate mittantur; aliam, quod superiores angeli nuntiant angelis inferioribus, et illi hominibus: ideo inferiores per se mitti dicuntur. — Atque ad illud Gregorii, Hi qui præeminent, usum officii exterioris non habent, respondent illi qui dicunt omnes mitti, faciendo vim in hoc quod ait,

A « exterioris officii »: quia est quoddam officium exterius ad quod deputati sunt angeli inferiores ac medii, ut nuntiare, punire; aliud est officium interius, ut purgare, illuminare, ad quod deputati sunt angeli de ordine superiori, ut purgatio Isaiæ facta ministerio Seraphim.9 Similiter quum dicitur, Millia millium ministrabant ei, etc., non datur intelligi, quod qui adstunt non ministrent, aut econverso;10 sed quod omnium sit duplex officium, scilicet ministrare atque adsistere.

B Quarto quærit, ad quid principaliter mittantur. Respondet, quod ad complendum divinæ beneplacitum voluntatis; deinde propter electorum salutem, juxta illud Apostoli: In ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis.1112 — Quinto sciscitatur, utrum singuli mittantur ad determinata officia adimplenda, an singuli indifferenter ad omnia. Respondet: Videtur dicendum, quod singuli sint prompti ad omnia officia peragenda. Sed quoniam quædam sunt propter appropriationem quorumdam, apparet quod illi mittantur ad illa frequentius: et si qui alii de alio choro ad illa mittuntur, accipiunt quoad hoc denominationem ipsorum. — Hæc Alexander.

C Porro Bonaventura primo hic quærit, utrum angeli mittantur ad homines. Et respondet: Angeli absque dubio mittuntur ad homines. Et quamvis hujus possint rationes plurimæ assignari, una tamen potissima ex lege sumitur caritatis. Hæc enim missio concordat caritati divinæ, caritati angelicæ, et caritati humanæ. Caritati divinæ: quia in hoc manifestatur bonitas Dei, et quantum nostram amet salutem, quod nobilissimos spiritus illos qui ei intima caritate junguntur, et ipso beatissime perfruuntur, dirigit ac transmittit ad procurandam nostram salutem. Competit quoque caritati angelicæ. Est enim caritatis ardentis, maxime desiderare aliorum salutem. Propter quod Isaias Domino dixit: Ecce ego, mitte me. Quumque angeli valeant nos juvare, et videant nos periclitari, et suo auxilio maxime indigere, malosque angelos indesinenter nos impugnare;13 ideo eorum caritati concordat et convenit, ut suo ad nos adventu nos adjuvent. Convenit etiam caritati humanæ, quæ quum parvula sit in statu præsenti, indiget foveri, nutriri et excitari: et quoniam angeli sunt concives hominibus, quum non sint eis juncti per specificam similitudinem naturæ, quæ excitat ad amorem, oportet eos nobis nunc jungi per obsequium beneficentiæ suæ, ut sic eorum validius accendamur amore. Hæc Bonaventura.

Qui quærit secundo, an omnium angelorum sit mitti. Respondet: sicut ait Magister in littera, quidam dixerunt, quod soli angeli ultimæ hierarchiæ mittuntur ad nos: quod B. Dionysium dicunt sensisse. Apostolum vero ad Hebræos dicunt solum de angelis hierarchiæ infimæ esse locutum, utendo distributione accommoda. Sed quia non consonat hoc intentioni Apostoli intententis probare Christum esse cunctis angelis altiorem, alii dicunt, quod universi mittuntur; nec esse hoc contra Dionysium, qui idcirco dicit angelos superiores non mitti, quia non mittuntur ita frequenter, nec pro communioribus causis, aut quia non ex proprio officio convenit eis mitti, ut angelis infimæ hierarchiæ. Sed quia expositio ista est valde extranea, quum S. Dionysius dicat, quod angeli superiores usum exterioris officii nunquam habent, et indubitanter credendum est vera esse verba tam Apostoli quam divini Dionysii ejus discipuli; idcirco est positio tertia, per distinctionem salvans utrumque, et dicens, quod duplex est missio. Una exterior, ad nos: quæ non competit superiorum agminibus ordinum. Alia interior, ad angelos, sed propter nos. Sicque mitti competit omnibus angelis, quia superiores mittuntur a Deo ad medios, et medii ad infimos, dum revelando eis quæ nobis expediunt, purgant atque illuminant infimos: quod totum est propter nos. Hinc signanter dixit Apostolus, Missi propter eos; non inquit, Missi ad eos. — Missio autem Unigeniti Dei fuit ad redimendum et salvandum: quæ missio tantæ est excellentiæ, quod angelis non potuit convenire. Idcirco non sequitur instantia ista facta de Filii missione.

Itaque universi angeli multipliciter nos juvant, protegunt et succurrunt immediate aut mediate, revelationes ministrando, orationesque nostras Deo assidue offerendo. Nam superiores simul cum inferioribus pro nobis Altissimum interpellant, et nostras orationes ei exponunt, non ut instruant Deum, sed ut nostras orationes imperfectas et tepidas igneis suis affectibus reddant Deo acceptas, quemadmodum advocati ornatis eloquiis aliorum causam tuentur; sicque etiam ad suorum ordinum instaurationem cooperantur, et caritatis legem pietatisque curam implent in nobis. — Hæc idem.

Insuper quærit hic idem Doctor alia quædam, ad quæ quamvis ex præhabitis innotescat solutio, attamen quoniam circa ea tangit quædam non habita, breviter tangam ea.

Itaque sciscitatur, ad quid angelus mittatur; et primo, an ad inflammandum affectum. Et respondet: Affectum nostrum ab aliquo inflammari contingit dupliciter. Primo, tanquam a principali agente, et directe imprimente seu efficiente: et ita non potest ab angelo inflammari. Secundo, tanquam a causa excitante et disponente: et sic potest. — Huic veræ responsioni addit Bonaventura: Primo modo dixerunt quidam philosophi affectum nostrum ab intelligentia inflammari. Dixerunt namque quod anima esset instrumentum intelligentiæ, et quod intelligentia influeret super animam, sicut agens super instrumentum. Unde dixerunt, quod anima triplicem habet operationem, videlicet, animalem, intellectualem, et divinam: animalem ex se, intellectualem ex influentia angelica, divinam ex divino influxu. Hæc Bonaventura.

Quocirca sciendum, quod ea quæ dicit posuisse philosophos, ipsi philosophi protulerunt de anima nobili, id est cœlesti: et potest immediate in solo Deo beatificaria cœlestia corpora esse animata asseruerunt, ut evidenter patet in libro de Causis, et in Elementatione theologica Procli Platonici. Avicenna vero et Algazel, dicentes animas humanas ab intelligentia ultima esse creatas, etiam fassi sunt eas posse directe illuminari et accendi ab illa tanquam a creatore: quod prorsus hæreticum est. Nihilo minus ad pium intellectum potest concedi, quod et anima rationalis in hac vita triplicem habeat actionem, utpote: animalem ex se, in quantum corpus informat; intellectualem, in quantum lumen suum naturale ab angelo confortatur, ac modis præhabitis illustratur; et divinam, in quantum a Creatore per supernaturalia dona accenditur, elevatur, atque in Deum quodammodo transformatur.

Quarto investigat, an anima ab angelo illuminetur. Respondet: Animam quoad superiorem rationis portionem illuminare, solius est Dei, ut frequenter Augustinus ostendit; quamvis quidam non intelligentes totius veritatis principium, aliud posuerunt, scilicet intellectum nostrum non pervenire ad lumen primum, sed illuminari ac perfici ab eodem per medium intelligentiæ lumen: quod exstat hæreticum. Hinc tractatores catholici animam nostram quantum ad partem rationis inferiorem, posuerunt ab angelis per eorum revelationes illuminari. Quod tripliciter potest intelligi: primo, per modum luminis irradiantis; secundo, per modum speculi offerentis; tertio, per modum linguæ vivaciter exprimentis: qui modus intelligibilior esse videtur, ita quod angelus illuminat mentem, non lumen infundendo, nec solum offerendo instar objecti aut speculi, sed etiam vivaciter excitando, ut doctor exterior. Hæc Bonaventura.

Cujus verba ex præhabitis patent, ita quod Deo est proprium, animam quoad superioris rationis suæ portionem, qua intendit æternis, illuminare directe, producendo in ea lumen naturæ vel gratiæ aut gloriæ: imo hæc habet a Deo immediate, et potest immediate in solo Deo beatificari, et in præsenti per donum sapientiæ illustrari, similiter per donum intellectus, consilii atque scientiæ. Nihilo minus potest ab angelo præfatis modis hierarchice purgari, illuminari ac perfici.

Præterea Thomas ad quæstionem hanc, an angeli omnes adsistant, respondet: Adsistere in angelis dicitur ad similitudinem horum qui regibus terræ adsistunt; quibus adsistere perhibentur qui circa eos sunt. Quumque B. Dionysius dicat primæ hierarchiæ proprium esse ut sic circa Deum sint ejus agmina, tanquam in ejus vestibulis collocata, ei dumtaxat convenit Deo adsistere, in quantum immediate ab ipso capax est illuminationum in ipsa luminis divini simplicitate, ut supra expositum est.1415 Inferiores vero illuminationes seu cognitiones accipiunt ex ipso lumine jam diviso, et ad particularia applicato: ideo non dicuntur circa Deum esse seu ei adsistere. Verumtamen omnes immediate uniti sunt Deo ut beatificanti objecto, et quantum ad multa quæ immediate cognoscunt in eo: non tamen omnia cernunt in ipso.

— Rursus, tripliciter dicitur quis Deum intime contemplari. Primo, per hoc quod ejus consideratio ad exteriora sensibilia non distrahitur: et sic omnes angeli boni ac mali Deum intime contemplantur, quia a sensibilibus aut sensu non sumunt rerum notitiam. Secundo, per hoc quod non indigent exteriori similitudine in qua Deum contemplentur, quæ similitudo sit extra Dei essentiam; sed eum vident in sua essentia: sicque eum intime conspiciunt universi Beati, non autem mali angeli. Tertio, per hoc quod non tantum vident Dei essentiam, sed ipsam quodammodo penetrantes, in ipsa conspiciunt suorum effectuum rationes: sicque intime contemplari, est proprie adsistere, et soli supremæ convenit hierarchiæ. Secundum alios vero modos dicitur adsistere secundum quid, non simpliciter. Hæc Thomas in Scripto.

Denique de hoc, an omnes angeli in ministerium mittantur, loquitur in eodem: cutio divinorum. — Hinc quoque philosophi posuerunt motores orbium duplices, puta: conjunctos, quos vocabant orbium animas; quorum conceptiones sunt determinatæ et particularizatæ: quos etiam Avicenna vocat angelos ministrantes. Alios vero separatos, quos intelligentias nominant; in quibus sunt formæ simplices et universales: quos Avicenna appellat angelos adsistentes. Hanc quæstionem movet Gregorius, et indeterminatam relinquit. Quidam vero dicunt, aliquos angelos ex officio ad ministerium deputari, videlicet angelos inferiores; attamen aliqua causa speciali extra communem dispensationem seu administrationem exorta, superiores quoque in ministerium mitti. Sed hoc necessarium non videtur, quoniam ad quantumcumque magna nuntianda seu exsequenda inferiores sufficiunt ordines. Et iterum, quamvis talia fiant præter communem cursum naturæ, non tamen fiunt præter ordinem gratiæ, secundum quem attenditur distinctio ordinum.

Hinc secundum Dionysium respondendum, quod superiores angeli nunquam immediate circa nos ministerium habent. Cujus ratio ex tribus accipi potest. Primo, ex dispositione divinæ sapientiæ, cujus ordinatione vel lege sancitum est ut a superioribus in ultima per media actiones perveniant, ut sit ordinata connexio in partibus universi, et nulli sua auferatur nobilitas, quæ consistit in hoc quod quodammodo causa est inferiorum quantum ad aliquid. Secundo, ex parte illuminationum. Quemadmodum enim in actionibus corporalibus requiritur propotio inter agens et patiens, quod præcipue in sensibus patet, quia ab excellenti sensibili corrumpuntur; ita est et in intellectualibus. Propter quod intellectus hebes ad subtilissimas veritates non pertingit. Quumque lumen intellectuale in supremis angelis simplicissimum universalissimumque consistat, non est proportionatum intellectui nostro, nisi prius contrahatur et determinetur in inferioribus angelis, qui minoris sunt simplicitatis. Tertio, ex parte actionum quas circa nos exercent. Quum enim actiones ministerii sint particulares et circa particularia, oportet quod earum exsecutio sit per formas maxime particulares atque contractas. Et hæ sunt formæ quæ in angelis inferiorum sunt ordinum: idcirco spectat ad eos ministeriorum exsecutio divinorum. — Hinc quoque philosophi posuerunt motores orbium duplices, puta: conjunctos, quos vocabant orbium animas; quorum conceptiones sunt determinatæ et particularizatæ: quos etiam Avicenna vocat angelos ministrantes. Alios vero separatos, quos intelligentias nominant; in quibus sunt formæ simplices et universales: quos Avicenna appellat angelos adsistentes.

Unde constat quod ista positio rationabilior sit: tum quia sanctus et divinus Dionysius, apostoli Pauli discipulus, tradidit eam, qui et Apostoli visiones creditur conscripsisse, et ipsum Apostolum frequenter allegat ac tanquam auctorem inducit, et sicut tertiodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo innuit, ista positio fuit vulgata tempore primitivæ Ecclesiæ; tum quoniam dictis meliorum philosophorum plus consonat, ut accipiamus ab eis ea quæ fidei non repugnant, aliis resecatis.

Porro objectionem ex Isaia inductam de Seraphim, B. Dionysius tertiodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo solvit dupliciter.16 Primo, quod angelus missus ad purgandum labia Isaiæ, fuit de ordine inferiori, et dictus est Seraphim æquivoce, quoniam venerat purgare per ignem ardentem. Secundo, quod vere fuit de ordine Seraphim. Non tamen angelus ille qui visionem revelavit Isaiæ fuit de superiori ordine: imo is fuit de ordine inferiori. Sed quum virtus hierarchica quæ est in inferioribus angelis, sit primo a Deo, et consequenter a superioribus angelis in inferiores descens, angelus visionem formans, reduxit Prophetam non solum in cognitionem virtutis immediate agentis, sed etiam virtutis divinæ: unde ostendit Dominum super solium sedentem.17 Et per consequens duxit in notitiam supremarum virtutum: unde ostendit Seraphim stantia circa thronum. Et ostendit virtutem purgativam ab eis per angelos inferiores usque in homines devenire, per hoc quod Seraphim videbatur ad eum volare.1819 Et ponit exemplum de sacerdote qui absolvit ex potestate a pon-

De Cœlest. hier. c. vi; de Divin. nom. c. ii, iv. tifice descendente, ac si diceret: Pontifex tene absolvit, qui mihi tradidit potestatem te absolvendi. Sic et angelus ostendit Sraphim purgantem, quoniam ipse in virtute illius purgabat. — Conformiter, omnes angeli dicuntur administratorii spiritus, in quantum inferiores virtute superiorum ministerium exsequuntur. Potest quoque dici, quod Apostolus probare intendit præeminentiam novæ legis ad veterem, per excellentiam Christi, qui novam contulit legem, ad angelos, per quos lex vetus est tradita. Propterea loquitur de angelis ultimi ordinis, per quos data est lex. — Hæc Thomas ibidem.

Insuper ad hoc, an universi angeli ordinum mediæ hierarchiæ mittantur, respondet: Quidam dicunt, angelos primæ hierarchiæ nullatenus mitti, angelos autem infimæ hierarchiæ mitti ad homines, angelos vero mediæ hierarchiæ mitti ad illos de tertia. Et tangitur opinio ista in littera. Sed non videtur conveniens, quia secundum eam non esset differentia inter hierarchiam primam ac mediam. Non enim potest intelligi missio angeli ad angelum nisi per hoc quod unus illuminat alium: sed sicut illuminat media ultimam, sic prima secundam. Rursus, opinio illa dictis Sanctorum non consonat, qui adscribunt angelis hierarchiæ secundæ actus qui in exsecutione ministerii exterioris complentur, ut miracula facere, dæmonesque arcere.

Hinc sequendo rationes nominum in sacra nobis pagina traditorum, ex quibus oportet colligere proprietates atque officia ordinum, prout a Dionysio assignantur, dicimus quod duo ultimi ordines mediæ hierarchiæ, videlicet Potestates et Virtutes, in ministerium extra mittuntur; quod ordini Dominationum non competit, sed dirigere omnes ordines inferiores in ministeriis suis: hoc quippe spectat ad dignitatem domini, actiones inferiorum ad nutum dirigere, eorumque actibus non misceri. Hinc ordo Virtutum est supremus inter eos qui mittuntur, quasi pertingens ad ul-

De Cœlest. hier. c. viiix. timum in divinis ministeriis: quod nmini competit, quia virtus est ultimum in re de potentia, ut dicitur primo Cœli. — Sicque sex ordines ministrant, et tres proprie adsistunt. Inter quos ordo Dominationum quasi medio modo se habet; tamen ad ministrativam pertinet dispositionem, in quantum præcipit ministrantibus, et ostendit eis quid agant. Ordo vero Potestatum actum sortitur circa ea quæ pertinent ad tranquillitatem totius universi, in quantum habet potentiam non limitatam ad istam aut illam communitatem: et talia efficit ordo ille per se. Alia spectant ad statum alicujus regni sive provinciæ: et hæc non faciunt Potestates nisi mediantibus Principatibus, qui per se talia exsequuntur. Quædam vero sunt pertinentia specialiter ad aliquem vel aliqua: et hæc Principatus non exsequuntur per se, sed per inferiores; et majora per Archangelos, minora per Angelos. — Hæc Thomas in Scripto.

Eadem continentur in Summa, prima parte, centesima duodecima quæstione, quamvis partim sub aliis verbis. Et aliqua addit, specialiter de hoc, an plures sint qui ministrant quam qui adsistunt: De numero (inquiens) adsistentium et ministrantium duplex consideratio potest haberi. Gregorius quippe affirmat plures esse ministrantes: quia quod scriptum est, Millia millium ministrabant ei, exponit non multiplicative, sed partitive; ac si diceretur: Millia de numero millium. Sicque ministrantium numerus ponitur indefinitus, ad designandum excessum; adsistentium vero finitus, dum subditur: Et decies millies centena millia adsistebant ei.20 Et procedit opinio ista secundum positionem Platonicorum, dicentium quod quanto aliqua sunt uni primo principio propinquiora, tanto sunt pauciora: sicut quo numerus est unitati vicinior, tanto est minor. Et ista salvatur opinio quantum ad numerum ordinum: quia ut dictum est, ordines sex ministrant, et tres adsistunt. — Verum magnus Dionysius quartodecimo Cœlestis art. 4 ad 2um. hierarchiæ capitulo ponit, quod multitudo angelorum transcendit omnem multitudinem materialem: ut scilicet sicut corpora cœlestia excedunt corpora inferiora in magnitudine quasi in immensum, sic naturæ superiores incorporeæ transcendunt multitudine omnes naturas corporeas; quia quod melius est atque præstantius, est magis a Deo intentum et multiplicatum. Sicque plures sunt adsistentes quam ministrantes. Et ita quod dicitur, Millia millium, legendum est multiplicative, ac si diceretur, Millies millia. Quumque decies centum sint mille, si diceretur, Decies centena millia, daretur intelligi, quod tot essent adsistentes quot ministrantes. Sed quoniam dicitur, Decies millies centena millia, multo plures dicuntur esse adsistentes quam ministrantes. Nec tamen hoc ita est accipiendum, quasi tantus dumtaxat sit numerus angelorum, sed multo major: quia omnem multitudinem materialem excedit. Quod designatur per multiplicationem maximorum numerorum supra se ipsos, puta, denarii, centenarii et millenarii, ut S. Dionysius dicit ibidem. Hæc Thomas in Summa.

Concordat Petrus, dicendo: Duplex est actus contemplationis angelorum: unus earum rerum quæ pertinent ad essentiam gloriæ: alius rerum quæ ad officium pertinent. Et juxta hoc, adsistere, quod est immediate contemplari, dupliciter potest intelligi. Uno modo quoad actum contemplationis beatificantis: sicque quum angeli omnes immediate Deum contemplentur, omnes ei adsistunt. Alio modo quoad actum contemplationis ad officium pertinentis: et sic quum non æque immediate contemplentur ea circa quæ versatur officium, non omnes adsistunt, quoniam primi immediate a Deo, secundi a primis, ultimi a secundis seu mediis illuminationes recipiunt. Hæc Petrus.

Porro de effectibus circa nos propter quos mittuntur angeli, concordat prætactis nunc Bonaventuræ responsis Petrus: Affectum (dicens) humanum ab aliquo incendi aut inflammari, tripliciter potest intelligi. Primo efficienter: sicque solus Deus hoc potest. Secundo motive, sicut objectum movet potentiam: sicque desideratum inflammat affectum. Tertio excitative, sicut qui offert speciem rei optatæ, et sic angelus, accendere potest. Hæc Petrus. Hæc supra plenius sunt inducta.

Circa hæc scribit multa Richardus, quæ sententialiter sunt præhabita, consonantque prædictis. Specialiter quoque inquirit, quomodo angelus doceat hominem in corpore assumpto, et item sine assumpto corpore. De quibus dubiis etiam sparsim multa sunt dicta.21 Loquitur autem Richardus secundum imaginationem dicentium intellectum possibilem nihil intelligere posse nisi phantasmata intuendo, ideo angelum sine corpore non posse illuminare aut instruere hominem nisi super phantasmata radiando, et super species in sensu interiori contentas agendo, easdem diversimode dividendo, componendo, et ostendendo. Qui autem dicunt, intellectum jam specie intelligibili informatum et actuatum, posse absque phantasmatis speculatione intelligere, secundum quod S. Dionysius ponit quamdam anagogicam et pure intellectualem cognitionem, subtilius et (ni fallor) verius dicere queunt, quod angelus sanctus ipsum intellectum immediate et pure potest illuminare, super species intelligibiles abstractas ac depuratas in ipso consistentes irradiando, suoque spirituali lumine refulgentiam quamdam ibi causando, quemadmodum lux sensiblis emicat et splendorem causat in rebus corporeis, ut supra in verbis Guillelmi expressum est.2223 Nempe si phantasmata et formæ sensibiles capaces sunt irradiationis, influentiæ, compositionis et divisionis angeli sancti, cur non potius ipsa vis intellectiva et similitudines spirituales exsistentes in ea, quum inter illud activum et istud passivum sit major propotio?

Amplius circa hæc Albertus plurima sciscitatur, in quorum solutione concors est dictis secundum Thomam.24 Verumtamen de missionibus angelorum, præsertim de hoc, an de singulis mittantur ordinibus, loquitur recitative, non assertorie, narrando quæ in textu habentur; et ait, quod illi qui dicunt omnes de cunctis ordinibus mitti, affirmant Michaellem et Gabrielem de superiori ordine esse, quum et Gabriel altissimum illud incarnationis Filii Dei mysterium annuntiaverit Virgini gloriosæ. Additque: Etiam hæc videtur fuisse opinio Magistri in littera, et Præpositivi, atque Guillelmi Antisiodorensis.

— Insuper quærit, ad quid mittantur. Et respondet, quod sicut secundum Philosophum, intelligentiæ ac animæ nobiles movent cœlestia corpora principaliter ut se conforment virtuti, causalitati et communicationi summi et increati principii; deinde propter utilitatem adjunctam, quæ est generatio et conservatio inferiorum: sic angeli mittuntur ad homines et ipsis ministrant principaliter ut divinæ obtemperent voluntati, eamque exsequantur; utilitas autem adjuncta et quasi secundarius finis, est procuratio salvationis humanæ, sicut ait Apostolus:25 In ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. — Rursus quærit Albertus, utrum quilibet angelus circa homines exerceat tantum actum illius doni a quo denominatur, ut Seraphim actum incendii caritatis, Cherubim actum lucis scientiæ, Throni actum judicii et determinationis justitiæ, sicque de aliis; vel unusquisque angelus missus, promptus sit et paratus per ministerium exercere actus omnium donorum omnium aliorum angelorum. Et respondet: Dicendum in veritate, sicut et ante nos quidam antiqui dixerunt, secundum dictum B. Gregorii, quod quilibet angelus promptus est atque paratus exercere officium omnium aliorum, et quod ordo denominatur ab aliquo dono, non quia solus accepit illud, sed quia plenius accepit illud, et frequenter exercet actus ipsius: et ita Magister determinat. — Hæc Albertus. Qui in hac responsione videtur a doctrina B. Dionysii parumper deflectere. Ego vero in his ac ceteris, sacratissimi Dionysii documentis absolute simpliciterque consentio, obtempero, acquiescendumque reor.

Porro Udalricus in Summa sua, libro quarto: Quoniam (inquit) in Daniele legitur, Millia millium ministrabant ei, etc., B. Dionysius divisiones angelorum ad bimembrem reducens, dividit eos in adsistentes ac ministrantes.26 Et ex verbis Danielis habemus, quod alii sunt adsistentes, alii ministrantes: quia per numerum et officia in prætacta auctoritate distinguuntur. Adsistere demum Deo, uno modo idem est quod se exhibere paratum ad exsecutionem voluntatis Dei, vel signi vel beneplaciti, sive exhibitio illa fiat bona intentione, sive perversa. Sicque convenit angelis bonis ac pravis, quum et Gabriel dicat, Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum;27 et in Job dicitur, quod Satan adfuit inter filios Dei coram Domino.28 — Omnes autem ordines angelicos præter tres primos, S. Dionysius nominat ministrantes, quum et eorum nomina ab officiis sint accepta.

C Verumtamen, sicut ad artificiatum non solum facere perhibetur tectonicus, qui suis manibus operatur, sed etiam architectonicus, qui manus artificum regit eisque imperat, quamvis manum propriam non apponat; sic ministrare feruntur non solum angeli qui circa exteriora operantur, ut sunt angeli quinque inferiorum ordinum, sed etiam ordo Dominationum, qui in agendis regit ac dirigit eos: qui tamen non dicitur mitti ut alii quinque, quoniam mitti, est extra locum contemplationis auctoritate superioris destinari, ut missus per opus aliquod inferioribus misceatur.

Nec his obstat quod ait Apostolus, Omnes sunt administratorii spiritus:29 quoniam loquitur de ministerio de quo ex auctoritate Psalmistæ præmisit, Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.30 Nempe quod ait, « flammam ignis », de Seraphim dixit, eo modo quo in Isaia legitur unus de Seraphim ad purgationis ministerium missus, in quantum per inferiorem angelum a se directum, hoc fecit.3132

— Denique Apostolus ad Hebræos, per missionem angelorum probat Christum Dei Filium, introductum per missionem in carnem in orbem terrarum, esse majorem angelis, sicut filius est major ministro, et sicut adorandus est major his qui tenentur ei latriæ cultum impendere, et sicut præsidens in throno regis, dispensatoribus ejus, et sicut sedens ad dexteram patris major est ministris in solio residentibus : quoniam sicut Christus propter naturam assumptam est minoratus ab angelis, sic propter personam missam per incarnationis mysterium major est angelis, et Patri mittenti æqualis.33 Idcirco non approbo solutionem quorumdam, dicentium Apostolum tantum loqui de inferioribus angelis, per quos data est lex : quoniam rationes Apostoli concludunt de universis angelis. Psalmista quoque in versu præallegato loquitur de angelis supremis, videlicet Seraphim, ut Glossa exponit. — Hæc Udalricus.

Cujus hoc ultimum verbum est contra id quod Thomas (sicut jam patuit) tangit in Scripto, dicens Apostolum loqui de angelis per quos data est lex, quos dicit fuisse de ultimo ordine.34 Quod etiam videtur pati instantiam, quum lex illa pertinuerit ad commune ac maximum bonum, seu veram salutem totius Israeliticæ plebis. Unde angeli per quos data est, potius videntur fuisse de ordine Principatuum, qui communitatibus præsunt, secundum unam expositionem; vel saltem Archangelorum, quorum est nuntiare majora, et ea quæ concernunt bonum commune : nisi forstitan Thomas per ultimum ordinem intellexerit ultimam hierarchiam. Fateor quoque Apostolum ad Hebræos loqui de angelis universis, prout consideranti circumstantiam connexionemque litteræ ibi patescit.

At vero Durandus circa hæc recitat duas prætactas opiniones de isto, utrum omnes angeli mittuntur in ministerium; et ea quæ quidam objiciunt contra primam, tangit sicut ex verbis Thomæ objectum est ei. Contra quæ arguit sic Durandus : Congruit ordini gratiæ, ut sicut infima nuntiantur per infimos angelos, sic majora nuntientur per medios, et suprema per supremos. Quod et utile est, quatenus ministeria illa angelica congruentius et ordinatius fiant : neque enim decet regem magna per infimos nuntiare. Item, quum omnes ordines qui sub Dominationibus sunt, secundum illam opinionem, mittantur, et inter nos et Virtutes sint quatuor intermedii ordines, constat quod quando Virtutes mittuntur et circa nos aliquid operantur, quatuor ordines medii intermittuntur : sicque in hoc ordo gratiæ non servatur. Hæc Durandus.

Et bene apparet, quod opinio illa probabiliter posset defendi, nisi S. Dionysii auctoritas obviaret. Non tamen convincunt persuasiones Durandi : quia et secundum B. Dionysii documenta, majora nuntiantur per majores, ut per Archangelos (inter quos etiam sunt majores, minores et medii), et maxima per supremos Archangelos, aut per Principatus secundum quosdam.

Alia Durandi objectio solvitur, quia V tutum non est nuntiare, sed miracula operari : quod directe ac proprie ad nullum inferiorum ordinum dicitur pertinere. Ideo quando Virtutes mittuntur ad nos propter agenda miracula, et Angeli ad nuntiandum minora, non intermittitur aliquis ordo medius inter illos, ad quem directe spectet aliquod officiorum illorum. — Insuper, mysterium incarnationis Filii Dei inter omnia nuntianda fuit dignissimum, et tamen Gabriel, qui illud electissimæ Virgini nuntiavit, ex Scriptura probatur non fuisse de hierarchia suprema aut ordine summo, imo inferior exstitit Michaele, quum ipse sanctus Daniel dicat : Factum est autem quum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam ejus, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri (id est angelus in similitudine viri), et audivi vocem dicentem, Gabriel, fac istum intelligere visionem (id est, o tu, Gabriel, expone huic Danieli hanc visionem).35 In his verbis, secundum expositores catholicos et Hebræos, per angelum illum qui isse de hierarchia suprema aut ordine summo, imo inferior exstitit Michaele, quum ipse sanctus Daniel dicat : Factum est autem quum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam ejus, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri (id est angelus in similitudine viri), et audivi vocem dicentem, Gabriel, fac istum intelligere visionem (id est, o tu, Gabriel, expone huic Danieli hanc visionem).36 In his verbis, secundum expositores catholicos et Hebræos, per angelum illum qui is-

Ibid. xi. tud commisit Danieli, intelligitur Michael; et sive ille, sive alius, certum quod fuit superior Gabriele.37 Michael autem princeps fuerat Synagogæ, et sic fuit de ordine Principatuum, et Gabriel de choro (ut fertur) Archangelorum. Præterea, si juxta Durandum suprema nuntiantur per supremos, et media per medios, cur idem Gabriel nuntiavit Christi incarnationem et S. Joannis nativitatem, imo et alia quædam minora, ut in Daniele describitur? — Verumtamen objici potest, quod in homilia de angelis beatus testatur Gregorius: Ad hoc quippe (videlicet Incarnationis) mysterium nuntiandum, summum angelum mitti dignum fuit, qui omnium summum venire nuntiabat. Sed et B. Bernardus super Missus est: Non arbitror, inquit, hunc angelum de minoribus esse. Ad quæ poterit dici, quod fuit summus in ordine suo, vel summus, id est valde altus, et forsan inter Archangelos primus.

Præterea Thomas de Argentina: Differentia (ait) est inter ministrare et adsistere angelorum: quia adsistere, est Dei faciem contemplari, sicque adsistunt omnes angeli boni; item adsistere, est illuminationes a Deo immediate recipere: sic tres ordines supremi adsistunt. Ministrare vero, est nuntiare pro temporis opportunitate, vel secundum officium operari: ministerium namque est nuntii atque officii. Et sic ministrant Deo ordines duo Angelorum et Archangelorum. Rursus adsistere, est appropinquare Deo, et extraneum esse a missione: sicque adsistunt quatuor reliqui ordines, utpote, Dominationes, Virtutes, Potestates, et Principatus. — Hæc ille. Quæ præhabitis non concordant, quum dictum sit, ad ordinem Virtutum spectare miracula facere; ad Potestates, dæmones coercere; ad Principatus, regnis et provinciis seu prælatis et principibus præsidere: et ita mittuntur atque ministrant.

Insuper Scotus concedit universos angelos mitti vel intra vel extra; et addit: Videtur tamen, quod supremi aut aliqui de supremis mittantur quandoque ad extra.

A Nam incarnationem Verbi multi angeli nescierunt ante tempus incarnationis passionisve Christi. Propter quod in Isaia quærunt: Quis est iste qui venit de Edom?38 Et in Psalmo: Quis est iste rex gloriæ?39 Quum ergo mysterium illud non latuerit Gabrielem tam diu, sequitur ipsum de superioribus esse. — Hæc Scotus. Cujus verba quid contineant veritatis, distinctione patebit sequente. Et quamvis præmissæ essent veræ, non tamen concluderent, quod Gabriel fuisset de suprema aut media hierarchia, sed quod non fuit de infimo choro.

Amplius de his scribit Quodlibeto quinto Henricus, specialiter qualiter unus angelus illuminet alium et ei loquatur. — Denique super primum introducta est ejus opinio, qua dicit actualem intellectionem non fieri per intelligibilem speciem, nec ad actualiter intelligendum requiri speciem talem, sed sufficere habitum scientialem: quæ opinio (sicut ibidem expositum est) contrariatur communi ac veræ tam philosophorum quam theologorum doctrinæ.

Cf. p. 258 C et s.

Deinde ad hanc quæstionem, utrum unus angelus possit aliquid de novo cognoscere per alterius angeli operationem, id est illuminationem, locutionem, etc., respondens: Quæstio (ait) hæc tres comprehendit articulos: unum de angelorum illuminatione, secundum de eorum locutione, tertium de utriusque novitate.40

Itaque de illuminatione sciendum, quod ipsa ad intellectivam potentiam pertinet, ita quod omnis cognitio ex illuminatione procedit: ita quod scire, intelligere seu cognoscere, non aliud est quam intellectum lumine quo illuminatus est, lucere. Scientia namque secundum actum, nihil est aliud quam cogniti manifestatio, quæ est per objectum actualiter splendens in intellectu. Unde et objectum ut actualiter cognitum, dicitur lumen: quia cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum. Unde dixit Apostolus:41 Omne quod manifestatur, lumen est. Quemadmodum enim lumen in corporibus est visibile primo et per se, per quod videntur et alia, in quantum participant lumen et lumine illustrantur; sic in spiritualibus lux prima, quæ Deus est, est primum intelligibile per se, cujus participatione in esse formali et illustratione omnia alia intelliguntur. Hinc sicut is dicitur domum seu oculos corporales illuminare, qui facit quocumque modo ut lumen in medio splendeat, et ad actum videndi immutet; sic spiritualiter dicitur angelum illuminare, qui quocumque modo agit in intellectu angelico aliquid quo actualiter immutetur ad intelligendum. — Quod dupliciter fieri potest in spiritualibus, proportionabiliter illuminationi quæ fit in corporalibus: uno modo lumen infundendo; alio modo aliquid faciendo, quo facto, lumen infunditur, tamen ab alio.

Primus modus contingit dupliciter. Primo, ipsum lumen in oculo corporali aut spirituali causando: quemadmodum sol lumen suum infundit omni oculo corporali sibi opposito. Secundo, proponendo ipsi oculo aliquid participans lumen, ut eo illuminetur ad videndum: quemadmodum exponeres oculo aperto in tenebris piscium squamas, aut putridum lignum, cujus lumen ex se videtur in tenebris. Primo modo solus Deus illuminat intellectum angelicum, causando in eo lumen naturæ, aut lumen gratiæ, vel gloriæ, aut etiam increatum lumen infundendo; non faciendo ipsum esse ubi prius non erat, sed faciendo quod aliter sit ibi quam prius, videlicet: aut tanquam rationem et medium cognoscendi objective alia a se, non autem se ipsum, secundum quod Augustinus posuit omne verum in lumine primæ veritatis cognosci, præsertim omne verum supernaturale; aut tanquam objectum cognitum, sicut se manifestat Beatis. Quumque angeli esse non valeant creatores alicujus luminum horum, nec increatum lumen manifestare, constat quod isto modo unus angelus alium illuminare non queat; sed potest hoc, proponendo intellectui aliquid participans lumen, illum nans intellectum ad cognoscendum. Verum iste modus ad doctrinam et locutionem pertinet angelorum.

Porro loquendo de illuminatione secundo modo principali, inferiores angeli a superioribus habent illuminari. Possunt et enim superiores angeli aliquid facere circa inferiores, quo facto, lumen quod illuminat ad cognoscendum, infundatur inferioribus, quod ipsimet angeli nequeunt infundere. Et hoc dupliciter: primo, mere contrarium impediens removendo; secundo, cum hoc dispositionem necessariam inducendo. Primo modo dicitur lumen infundere, qui facit fenestram in pariete. Secundo modo medicina illuminat oculum vitiatum, removendo ægritudinis vitium et sanitatem inducendo. Sicque unus angelus illuminat alium. — Quocirca notandum, quod quum omnia naturaliter et ordinatim ad invicem sint connexa, connexio ista non solum est accipienda secundum gradum et ordinem naturarum, sed etiam principalius secundum gradum influentiarum et operationum, ita quod natura inferior semper quoad aliquid est in potentia respectu superioris, a qua potest per superiorem reduci ad actum. Et hæc est influentia universalis, quæ incipit a primo principio, et gradatim protenditur per media usque ad infimam creaturam, quæ est materia prima. Quam connexionem appellaverunt philosophi auream catenam: qua universa invicem connectuntur ad constituendum universi unitatem, ita quod si connexio talis per influentiam non esset in universo, ipsum universum non esset unum nisi ordine aggregatorum, quemadmodum murus lapidumve acervus est unus. Et quoniam influentiam istam non ponebant philosophi nisi per motum cœlestium, idcirco juxta numerum motuum mobiliumve cœlestium, posuerunt numerum intelligentiarum, ita quod si qua esset quæ non moveret corpus, illa esset otiosa et frustra, prout duodecimo Metaphicæ asserit Commentator. Angelus ergo inferior, quodammodo est in potentia et imperfectus, reducibilis ad actum per naturalem influentiam superioris in ipsum.

Præterea de angelorum locutione, aliquorum fuit opinio, quod sit aliud ab intelligere eorumdem, utpote nutus seu signum quo angelus unus alteri indicat suum conceptum. Sed secundum hoc, nutus illi essent quid operatum ab angelo operatione intellectuali, quum loqui sit actus rationis et intellectus. Si ergo loqui non est intelligere, nutus hujusmodi essent aliquid operatum ab intellectu præter actum intelligendi, non ipse conceptus mentis: et ita non essent verba, nisi quemadmodum sensibilia facta nutusque monachorum dicuntur verba. Si ergo loqui proprie ponamus in angelis pro verbo mentis, quod verius est verbum quam verbum vocis; quum nullus tali verbo loquatur nisi actualiter intelligendo, quo actu concipit verbum, non est dicendum quod verbum angeli seu loqui ejus sit aliud quam intelligere: præsertim quum non sit proprie loqui sine verbo proprie sumpto. Ideo verbum angeli non nisi ratione differt ab actuali intellectione. Nam dicitur intelligere, in quantum intelligentem respicit absolute, et in verbo suo aliquid apprehendit: dicitur vero loqui, in quantum ordinatur ad indicandum alteri rem quæ verbo concipitur. Hujusmodi ergo verbum seu conceptus indicativus (qui dicitur verbum locutionis), prout in intelligente absolute consideratur, conceptus vocatur; ut vero ordinatur ad alium conceptum alteri indicandum, dicitur nutus.

Quocirca sciendum, quod notitia angeli duplex est, videlicet naturalis et supernaturalis. Naturalis non est nisi quidditatum universalium atque essentiarum omnium creaturarum, vel in Verbo, vel in propria natura. Viso etenim Verbo æterno, naturaliter quidditates et essentiæ illæ videntur in ipso: et pertinet quodammodo ad beatitudinem essentialem cognitio hujusmodi essentiarum. Est quoque naturalis notitia angeli singularium participantium quidditates. Quæ singularia mox ut fuerint exsistentia, angelus naturaliter noscit: quia in ipso universalia cognita, sunt rationes cognoscendi singularia. Cognitio autem supernaturalis, est cognitio singularium futurorum dependentium a sola voluntate divina et præscientia Dei: qualis fuit notitia, quando et ubi et de quo populo Christus nasceretur. — De his ergo quæ naturaliter noscunt, proprie non loquuntur angeli, quoniam omnia illa quilibet angelus novit, nisi forsan ad admirationem aut excitationem laudis divinæ. Hinc angelorum locutio proprie est de particularibus factis quæ speciali revelatione ab uno primo supernaturaliter cognoscuntur: quæ unus in alio naturaliter cognoscere nequit, neque in Verbo, neque in exsistentia rerum, nisi quum actu sunt. — Hæc Henricus, qui de his scribit prolixe.

Verum his Scotus contradicit pro parte: Videndum est, inquiens, de locutione angelorum. Et prætermissis opinionibus multis, una est removenda. In qua dicitur primo, quod angelus cognoscit singulare non primo, nec per aliquam rationem propriam, sed per universale suo intellectui concreatum: quoniam unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad cognitionem; forma autem singularis nil addit super universale nisi negationem, ergo nec in cognitione. — Contra quod arguitur, quia (ut supra, distinctione tertia, est ostensum) singulare aliquam entitatem addit super universale:42 ergo universale cognitum, non est ratio perfecta cognoscendi singulare. — Rursus, quum singularia in infinitum multiplicentur, sequeretur quod universale cognitum esset infinitæ efficaciæ in repræsentando. Iterum ex illa opinione sequeretur, quod quodlibet singulare mox ut est exsistens, notum esset cuilibet angelo; et ita localis distantia non impediret angeli intellectionem: quod negatur a multis, et esse videtur contra Augustinum in libro de Cura pro mortuis agenda. — Amplius, probationes quibus probat singulare non posse intelligi ab angelo, procedere videntur ex hoc quod imperfectionis est in intellectu cognoscere singulare : A Verum ut ista materia de angelorum locutione clarius intelligatur, scribenda sunt hic doctorum seniorum responsa. quod est falsum, quia secundum hoc intellectus divinus non intelligeret singularia. Ideo conclusio ab illo intenta, non est concedenda : quia probabile est, quod sicut sensus aliquis communis potest sentire omne sensibile, sic aliquis intellectus creatus potest intelligere omne per se intelligibile. — Insuper non videtur quod dispositio ad formam mere supernaturalem, possit causari ab angelo : quia licet ad formam immediate a Deo producibilem, cooperante communi cursu naturæ, possit aliqua causa naturalis disponere, ut patet de corpore organizato respectu animæ intellectivæ; ad formam tamen omnino supernaturalem, non cooperante communi cursu naturæ, dispositionem immediatam agere agens naturale, videtur inconveniens esse.

Hæc et multa consimilia inducit Scotus contra Henricum : quorum quædam non militant contra eum. Non enim negat angelum singularia ista cognoscere, sicut objectio illa Scoti videtur prætendere. Nec est inconveniens, angelum dispositive agere ad infusionem supernaturalis effectus seu formæ, utpote luminis gratiæ et gloriæ, et aliorum divinorum charismatum gratiæ gratum facientis, quum et homo hoc possit, ut viri catholici cooperatores Dei in conversione et salvatione errantium, sicut ait Jacobus apostolus : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ. Et Paulus : Ut salvos (inquit) faciam quosdam ex eis.

Jacob. v, 20.

Rom.xi,14.

Insuper Scotus : Circa hæc, ait, sunt difficilia duo. Primum, quomodo angelus loquens non loquitur cuilibet angelo. Si enim loqui angeli, est præcise exprimere conceptum qui in ipso loquente videtur sicut in libro, et hoc expressum a quolibet potest videri æqualiter; ergo exprimens illud, cuilibet æqualiter loquitur. Aliud est, quomodo angelus loquitur ei in quo nihil causat. Nulla enim erit ratio quare et quomodo nunc magis intelligat quam prius, si nihil aliud fiat in eo. Hæc Scotus.

Footnotes

  1. Dan. x, 13. ↩

  2. Apoc. 1, 4. ↩

  3. Matth. xviii, 10. ↩

  4. Job 1, 6. ↩

  5. De Cœlest. hier. c. vi, vii. Dan. vii, 10. ↩

  6. III Reg. XXII, 22. ↩

  7. Ps. LXXVII, 49. ↩

  8. Exod. XII, 29. p. 432 D. ↩

  9. Is. VI, 6, 7. ↩

  10. Dan. VII, 10. ↩

  11. Hebr. I, 14. ↩

  12. Hebr. 1, 14. ↩

  13. Is. VI, 8. ↩

  14. p. 480 B', 481 D. ↩

  15. De Cœlest. hier. c. vii. ↩

  16. Is. vi, 6, 7. ↩

  17. Ibid. 1. ↩

  18. Ibid. 6. ↩

  19. Ibid. 2. ↩

  20. Dan. vii, 10. ↩

  21. p. 408 D et s.; 412 C et s.; 417 B' et s. ↩

  22. Cf. p. 506 A'; 501 B' et s. ↩

  23. De mystica theolog. c. 1. ↩

  24. Summ. th. 2ª part. q. 34. ↩

  25. Hebr. 1, 14. ↩

  26. Dan. vii, 10. ↩

  27. Luc. 1, 19. ↩

  28. Job 1, 6. ↩

  29. Hebr. 1, 14. ↩

  30. Ibid. 7. ↩

  31. Is. vi, 6. ↩

  32. Hebr. 1, 4-14. ↩

  33. Ps. viii, 6. ↩

  34. p. 524 A. ↩

  35. Dan. viii, 15, 16. ↩

  36. Luc. 1, 26 et seq. ↩

  37. Dan. x, 21. ↩

  38. Is. lxiii, 1. ↩

  39. Ps. xxiii, 8. ↩

  40. quæst. 15. ↩

  41. Ephes. v, 13. ↩

  42. p. 213 D. ↩

Chapter 109 of 271