Skip to the text

Distinctio 10

A. An omnes spiritus cœlestes mittantur : et ponit duas opiniones, et auctoritates quibus innituntur.

HOC etiam investigandum est, utrum omnes illi cœlestes spiritus ad exteriora nuntianda mittantur. Quidam putant aliquos in illa multitudine esse, qui foras pro officio exeunt; alios, qui intus semper adsistunt, sicut scriptum est in Daniele : Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia adsistebant Dan. VII, 10. ei. Item Dionysius in Hierarchia, quæ sacer principatus dicitur, de prælatione spirituum ait : Superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quæ præeminent, usum exterioris officii nunquam habent. His auctoritatibus innituntur qui angelos mitti nisi inferiores infitiantur. De Cœlest. hier. c. VII. Gregor. in Evang. Hom. XXXIV, n. 12.

B. Objectio contra illos.

Quibus objicitur quod Isaias ait, Volavit ad me unus de Seraphim : qui ordo superior est et excellentior. Ideoque si de illo ordine mittuntur, non est ambigendum quin etiam et de aliis mittantur. Apostolus quoque ait : Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi. His testimoniis asserunt quidam, omnes angelos mitti. Nec debet indignum videri, si etiam superiores mittantur, quum et ille qui creator est omnium, ad hæc inferiora descenderit. Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 6. Is. VI, 6. Hebr. I, 14.

C. Quæstio : si omnes mittuntur, cur unus tantum ordo nomine Angelorum censetur.

Hic oritur quæstio : si omnes mittuntur et nuntii Dei exsistunt, quare unus tantum inter novem ordines, Angelorum nomine censetur? Ad quod quidam dicunt, omnes quidem mitti, sed alios sæpius et quasi ex officio injuncto, qui proprie Angeli vel Archangeli nominantur; alios vero rarius mitti, scilicet majores, causa extra communem dispensationem oborta : qui quum Angelorum ministerium suscipiunt, etiam nomen assumunt. Unde in Psalmo, Qui facit angelos suos spiritus : quia illi qui natura spiritus sunt, aliquando angeli, id est nuntii, fiunt. Ps. CIII, 4.

D. Putant quidam Michael, Gabriel, Raphael, de superiori ordine fuisse; sed sunt nomina spirituum, et non ordinum.

Et putant illi Michael, Gabriel, Raphael, de superiori ordine fuisse. Michael interpretatur, quis ut Deus? Gabriel, fortitudo Dei; Raphael, medicina Dei. Nec sunt ista nomina ordinum, sed spirituum. Et dicunt quidam, singulum horum Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 6. Gregor. op. cit. n. 9. unius proprie ac singulariter spiritus esse nomen; alii vero, non unius singulariter et determinate, sed nunc hujus, nunc illius esse nomen, secundum qualitatem eorum ad quæ nuntianda vel gerenda mittuntur: sicut et dæmonum quædam nomina sunt quæ quidam putant esse unius propria, alii vero pluribus communia. Diabolus quippe, qui Græce ita vocatur, et criminator interpretatur, vel deorsum fluens, Hebraice dicitur Satan, id est adversarius; dicitur et Belial, id est apostata et absque jugo; dicitur etiam Leviathan, id est additamentum eorum: et alia plura reperies nomina quæ vel unius spiritus sunt propria, vel pluribus communia.

E. Quomodo determinent prædictas auctoritates, quæ videntur adversari, qui dicunt omnes angelos mitti.

Qui autem omnes angelos mitti asserunt, præmissas auctoritates, Danielis scilicet et Dionysii, ita determinant. Dicuntur superiora agmina Deo adsistere, et ab intimis nunquam recedere: non quin aliquando mittantur, sed quia rarissime ad exteriora prodeunt; neque tunc ab intimis recedunt, sed Dei præsentiæ et contemplationi semper adsistunt: quod etiam faciunt qui frequenter mittuntur.

F. Quos alii dicant mitti, et quos dicant non mitti, cum determinatione auctoritatum quæ videntur sibi adversari.

Alii vero dicunt, tres ordines supremos, scilicet Seraphim, Cherubim, et Thronos, ita Creatori adsistere, quod ad exteriora non exeunt;1 inferiores autem tres ad exteriora mitti; tres vero medios inter utrosque consistere, non modo dignitate vel loco, sed etiam officio: quia præceptum divinum a superioribus accipiunt, et deferunt ad inferiores. Ideoque quum supremi mediis, et medii imis, atque hi hominibus præceptum Dei nuntient, merito omnes Angeli nominari debent. Et ob id forte Apostolus ait, omnes spiritus administratores esse Filii, et mitti in ministerium. Vel per omnes, non singulos ordines, sed de inferioribus ordinibus singulos angelos complexus est. Illud vero quod Isaias ait, per verba Dionysii determinant, dicentes: Hi spiritus qui mittuntur, percipiunt horum vocabulum quorum gerunt officium.2 Unde dicunt, illum angelum qui missus est ad Isaiam ut mundaret et incenderet labia Prophetæ, fuisse de ordine inferiorum;3 sed ideo dictus est fore de Seraphim, quia veniebat incendere et consumere delicta Isaiæ.

SUMMA

DISTINCTIONIS DECIMÆ

IN hac distinctione inquiritur, an omnes spiritus cœlestes seu singulorum ordinum personæ, ad exteriora agenda mittantur. Et circa hoc Magister procedit scholastice, arguendo pro parte utraque, caute tamen aliorum responsiones narrando, non ex proprio quidquam temere asserendo. Et ea quæ scribit, potissime sumpta sunt ex homilia B. Gregorii quæ in festo legitur beatissimi Michaelis.

Footnotes

  1. Hugo, de Sacram.lib. 1, p. v, c. 33. ↩

  2. Id. Summa Sent. tract. II, c. 6. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. xiii. ↩

Chapter 108 of 271