Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur ergo hic secundo, Utrum angelus unus loquatur alteri.

Videtur quod non, quia secundum Gregorium in Moralibus super Job, et Augustinum libro de Civitate, Beatorum corda et cogitationes invicem sibi patescunt et nota sunt : ergo non indigent mutuo sibi ea manifestare. Deinde si loquuntur ad invicem, quæritur de medio deferente, et de instrumentis loquendi.

Circa hæc primo quærit Alexander, utrum loqui conveniat angelis. Respondet : Duplex est spiritualis locutio angelorum. Una qua Deo loquuntur. De qua asserit Augustinus libro de Trinitate : Habet Deus suos nuntios, id est angelos, non quod ei aliquid quod nescit annuntient, sed bonum eorum est, de suis operibus ejus consulere voluntatem seu veritatem. Alia est ipsorum ad invicem locutio.

Si autem objiciatur, quia Commentator super Angelicam loquitur hierarchiam : Angeli non indigent locutione, quoniam conscientias suas ad invicem contemplantur. Dicendum, quod ex fine auctoritatis illius patet ejus solutio. Sic quippe finitur : Quoniam conscientias suas ad invicem contemplantur, ad alterutrum quodammodo sine voce loquuntur. Quasi dicat : Non sensibiliter sed intelligibiliter spiritualiterque loquuntur. — Vel dicendum, quod duplex est manifestatio conscientiæ in bonis Dei ministris : de malis namque non loquimur. Unam habent per cognitionem in Verbo; et secundum hanc verum est quod conscientiæ eorum sunt sibi invicem manifestæ : nam unus in Verbo conscientiam videt alterius. Hinc Gregorius de nobis ut glorificatis in patria protestatur ;

Uniuscujusque mentem ab alterius oculis ta non diceret : Desiderium cordis eorum corpulentia non abscondet. Corporum enim glorificatorum tanta conformitas erit ad spiritum, quod ad affectus qui erunt in spiritibus, sequentur quidam nutus in eorum corporibus, in quibus poterunt dignosci ipsi affectus in illis nutibus relucentes. Similiter dicimus esse manifestas angelorum conscientias in invicem quoad cognitionem quam habent in Verbo. Sed hoc non est ex natura propria angeli, sed Verbi. Unde hoc magis est ex gratia quam ex natura. Nec ideo est negandum quin alii aliis plura cognoscunt in Verbo pro voluntate ipsius Verbi. Nec in angelis est locutio quoad illa, quia potestas manifestandi illa non residet apud angelum, sed apud Verbum : ita quod sive vellet, sive nollet angelus qui plura cognoscit in Verbo, ipsum Verbum hæc eadem manifestaret angelo pauciora scienti. Alia est cognitio quam habent angeli in se ipsis. Et de hac non est verum quod conscientiæ eorum sunt sibi invicem manifestæ : imo plura scit unus quam alius, et plura sciens naturalem habet potestatem manifestandi ea illi qui nescit; hæcque manifestatio vocatur locutio. Hæc Alexander.

Secundo quærit, utrum locutio sumatur univoce aut secundum eamdem rationem, dum Deus dicitur loqui angelo seu animæ, et dum angelus dicitur loqui Deo, atque dum angelus dicitur loqui animæ seu angelo. Respondet : Locutio quamdam rationem sortitur seu habet ex parte finis; et ita non dicitur secundum eamdem rationem respectu Dei et angeli ac animæ. Ordinatur namque locutio ad indicandum aliquid seu instruendum : et ita creatura non loquitur Creatori omnia æternaliter cognoscenti. Porro ex parte formæ secundum eamdem dicitur rationem, tamen per prius et posterius : sic namque est expressio, evidentia aut insinuatio seu interpretatio desiderii aut conceptus. Unde de animæ locutione ad Deum fatetur Gregorius : Animarum verba sunt desideria ipsa. Si enim desiderium sermo non esset, Propheta non diceret :12 Desiderium cordis eorum audivit auris tua. Similiter de locutione angeli mali testatur Gregorius : Diabolum loqui ad Deum, est potestati majestatis ac sapientiæ ejus nil posse celare. Hinc locutio angeli non aliud est quam cogitatio seu desiderium ejus expressum; respectu autem alterius angeli aut animæ, est indicatio horum ut cognoscantur ab illis. Unde et Augustinus libro de Trinitate affirmat : Formata cogitatio de re quam scimus, est verbum quod corde proferimus.

Tertio quærit, an una sit locutio Dei et angeli, quando Deus per angelum loquitur. Et circa hoc sciscitatur, an semper per se immediate loquatur creaturæ, præsertim rationali, an semper per angelum.

Ad primum horum respondet, quod una est locutio, quæ est Dei ut primo moventis ac imperantis, et angeli ut exsequentis et obsequentis. Etenim una est actio principalis agentis et instrumenti : ut artificis et securis est una sectio. Sicque loquitur Deus per angelum, juxta illud Apocalypsis: Loquens per angelum suum servo suo D Joanni.3 — Si vero objiciatur, quod diversarum essentiarum diversæ sunt actiones : dicendum, quod verum est quando una non operatur per aliam, nec una in virtute ac vice alterius; et rursus hoc verum est, loquendo de actionibus elicitive ac immediate productis ab ipsis agentibus.

Ad secundum respondet : Deus aliquando loquitur animæ per se ipsum, quandoque per angelum, quemadmodum ex Scripturis probatur. Propter quod ait Gregorius : Spiritum Dei quasi quædam verba nobis dicere, est occulta quæ agenda aut cognoscenda sunt, homini intimare, atque cor hominis non adhibitis strepitu ac tarditate sermonis, peritum de absconditis reddere. Quum enim loquitur per angelum, aliquando voluntatem suam rebus seu factis indicat, aliquando imaginibus oculis cordis ostensis, quandoque imaginibus ante corporeos oculos ex aere assumptis, interdum cœlestibus substantiis, interdum terrenis, quandoque cœlestibus pariter ac terrenis. Nonnunquam vero humanis cordibus ita per angelum loquitur, ut ipse quoque per angelum mentis obtutibus præsentetur. Verbis namque per angelum loquitur, tamen per imaginem nihil ostenditur, sed supernæ locutionis verba audiuntur :4 sicut in Evangelio legitur, Clarificavi, et iterum clarificabo. Neque enim Deus, qui sine tempore vi intimæ impulsionis clamat, in tempore vocem suam per substantiam edidit, quam incircumscriptam tempore per humana verba distinxit; sed de cœlestibus loquens, verba sua quæ audiri ab hominibus voluit, administrante rationali creatura formavit.56 Aliquando autem per angelos loquitur Deus rebus, dum verbo nil dicitur, sed futura, assumpta ex elementis imagine, nuntiantur :78 sicut Ezechiel speciem vidit electri in medio ignis.91011 Interdum vero per angelos rebus simul et verbis loquitur, prout in Genesi scribitur : Quum audisset Adam vocem Domini deambulantis, abscondit se.12 Interdum imaginibus oculis cordis ostenram rationalem, ita Deo ministrent, et rationali naturæ divinam naturam insinuent. — Hæc Alexander, vel potius Gregorius. Qui Gregorius denuo protestatur : Dei locutio ad nos intrinsecus facta, videtur potius quam auditur, quoniam dum se ipsum sine mora insinuat, repentina luce tenebras ignorantiæ nostræ illustrat. silii communicatio sine sermone vocali. Quocirca ambigitur, qualiter intelligentia unius angeli possit transferri ad alium, quum id quod traditur aut communicatur, ad alterum per aliquid tranferatur. Dicendum, quod communicatio ista fit per similitudinem quamdam, ut si speculum quum vellet, suam similitudinem communicaret alteri speculo; sic angelus quum vult, suam intelligentiam communicat alteri angelo. Si vero quæratur, quæ sit differentia inter traditionem intelligentiæ atque consilii; respondendum, quod intelligentia est de re cognoscenda, traditio consilii de re fienda. — Hæc Alexander. Qui de hac materia adhuc multa inquirit, quæ infra tangentur. atque consilii; respondendum, quod intelligentia est de re cognoscenda, traditio consilii de re fienda. — Hæc Alexander. Qui de hac materia adhuc multa inquirit, quæ infra tangentur.

Insuper de hoc, an in angelo idem sint locutio et cogitatio, Bonaventura respondet : Loqui, dupliciter sumitur. Primo modo loqui, dicit actum in se seu intrinsecum; secundo, actum ad alterum, et quasi extrinsecum. Primo modo loqui, est idem quod verbum formare seu gignere; secundo, idem est quod formatum verbum exprimere. Primo modo locutio sive in Deo, sive in angelo, sive in anima, non est aliud quam cogitatio. Secundo modo plus dicit quam cogitationem, diversimode tamen in diversis : quia in Deo loqui ad alterum, ultra intellectum notat effectum, videlicet revelationem. Non enim dicitur Deus homini loqui solummodo quia in se ipso intelligit, sed quoniam ultra hoc, aliquid revelando, illustrationem aliquam in nobis efficit. In homine autem non solum addit effectum in alterum, sed etiam actum et medium signum, videlicet vocem sensibilem per quam mentis conceptus alteri notificatur. In homine enim est alius actus conversionis supra se, et alius actus conversionis ad alterum. In cogitatione convertitur anima supra id quod habet in se, in locutione autem offert hoc alteri: sicque aliud est cogitare, quam exterius loqui; et ita addit actum locutio supra cogitationem in homine. Anima quoque quamdiu degit in corpore, non est nata suscipere, nisi mediante vi sentiva. Idcirco requiritur signum sensibile, quatenus sicut homo compositus est ex anima et corpore, sic locutio ejus aliquid habeat spirituale, et aliquid corporale. — In angelis autem, quum sint spirituales substantiæ, locutio habet se medio modo: nam ultra cogitationem addit effectum sive respectum, non sensibile signum. Addit autem effectum sive respectum, quoniam cogitatio quantum est de se, exstat secreta: ideo non fit alteri manifesta, nisi cogitans aliquid offerat alteri, et aperiendo se, quasi quodam nutu mediante, id quod in se habet faciat ad alterum quasi ad aurem pervenire. Necessarius quoque est actus novus, quoniam angelus non eadem conversione convertit se supra se et ad alterum. Non autem requiritur sensibile signum aut deferens medium, quum in angelis non sit sensitiva cognitio. Propterea sufficit eis intelligibilis species, quæ ex virtute angeli intellectiva ad voluntatis suæ imperium potest protendi ad alterum. Quemadmodum etiam species illa dum eam sibi et in se intuebatur, fuit verbum interius; ita dum eam extendit ad alterum, efficitur quasi nutus seu signum, et verbum exterius. Quumque tam species illa, quam virtus protendens eam ad alterum, et ipsa protensio, spirituales consistant, non egent corporali medio deferente. Verumtamen quoniam virtus illa finita est, ad hoc quod angelus angelum protendendo illam speciem excitet, oportet quod non nisi finita distantia ab invicem distent. Itaque locutio angeli ultra cogitationem addit ulteriorem actum atque respectum, ratione cujus concernit finitam distantiam, quamvis cogitatio et intellectus abstrahant ab omni distantia; et angeli sancti cogitationes suas ad nutum voluntatis modo communicant, modo occultant. cogitatio et locutio, oportet quod differant etiam species illa et signum quod exprimit. Tunc quæro de signo illo: quia aut est species, aut est res. Si species, pari ratione indiget aliquo signo; et similiter quæreretur de illo tertio signo, nec erit status. Si vero est res, aut ergo sensibilis, aut intelligibilis. Non sensibilis, quum nihil sensibile exsistat in angelo. Si intelligibilis, quæro quare illam magis intelligit angelus cui fit sermo, quam speciem ipsam quæ est in intellectu angelico. Et rursus, res quæ est in uno angelo, nequit fieri in veritate in alio. Ergo fit secundum similitudinem: sicque pari ratione species existens in unius angeli intellectu, potest gignere similem sui in alio. Et si non, quæritur quare. — Et respondendum, quod non oportet nutum et speciem differre realiter, sed sufficit quod differant comparatione. Eadem quippe species est, quæ consideratur in se, et quæ potest protendi ad alterum, differens relatione. Actus vero considerandi eam in se, qui est cogitatio, et actus protendendi eam ad alterum, qui est locutio, est alius et alius actus: nam his actibus intellectus angelicus eadem similitudine diversimode utitur, ita quod una consideratione dicitur tantum verbum et species, alia vero etiam nutus. Nihilo minus dici posset, quod sicut species quæ est in speculo, dum se protendit ad oculum, non est penitus eadem, sed se multiplicat, ita et species intellectus angelici. Porro si quæratur de virtute qua fit, seu de luce spirituali; dicendum, quod concurrit ibi lux duplex, videlicet, lux intellectus angelici offerentis, et lux supernæ veritatis: ut sicut in luce corporali ad immutandum visum videmus concurrere et lucem incorporatam, et lucem solis superinfluentem; ita et in spirituali cognitione duplicem concurrere lucem intelligamus, puta divinam atque creatam, ut sæpius innuit Augustinus. — Hæc Bonaventura.

Qui item ad istud, utrum eadem locutio possit esse a Deo et angelo sancto, respondet: Sicut tripliciter dicimur Deum videare, utpote, visione corporali, imaginaria et intellectuali, ita quod visione intellectuali videtur Deus in cœlis in se ipso lucens, visione imaginaria et corporali, in creatura subjecta apparens; sic tripliciter dicimur audire: primo, per signum sensui exteriori oblatum; secundo, per signum in interiori sensu seu imaginatione formatum; tertio, per verbum inspirationis menti instillatum. Et sicut tripliciter Deus auditur, ita tripliciter loquitur, secundum quod triplicem excitat in nobis auditum. Quemadmodum enim sensum nostrum ad sui ipsius apprehensionem excitat signo sensibili, in quo angelus apparet in Dei persona, vel Deus ex ministerio angeli; mentem autem nostram per semetipsum informat ut ipsum agnoscat: sic in locutione intelligendum est, quia locutio qua Deus loquitur nobis per signum sensibile, sive interius sive exterius, aut semper aut frequenter exhibetur per angelum, ut Gregorius ait tertio Moralium, nempe: Dum Deus loquitur nobis per angelum, aliquando voluntatem suam rebus indicat, aliquando imaginibus, etc. (ut supra in Alexandro). Et tunc est eadem locutio, sicut est eadem operatio principalis moventis ac instrumenti, etc. (ut supra). — Præterea si quæratur, an angelus in Dei persona apparens, debeat adorari ex persona Dei, sicut apparet et loquitur in persona Dei; dicendum, quod sicut sermo quem format angelus in subjecta creatura, dupliciter potest referri ad Deum, videlicet immediate et mediate: immediaate, dum angelus pronuntiat ac si Deus pronuntiaret; mediate, dum angelus pronuntiat ut nuntius Dei: ita in apparitione sensibili est intelligendum, quoniam forma illa aut principaliter ducit in angelum, sicque potest dulia adorari; aut in Deum, et sic potest adorari latriæ cultu. — Postremo, de hoc, an hujusmodi apparitiones et locutiones sensibiles semper fiant mediante ministerio angelorum, Augustinus tertio de Trinitate dubie loquitur. Attamen potius innuit, quod omnes factæ sint ministerio angelico in novo ac veteri Testamento. Gregorius vero tertio Moralium expressius hoc affirmat (ut patet in verbis ex Alexandro). Hæc Bonaventura.

Præterea Thomas: In angelis, inquit, est quædam locutio; quæ tamen ab illuminatione differt in duobus. Primo, quantum ad ea de quibus sunt: quoniam illuminatio proprie est de his quæ superior angelus in lumine divinæ essentiæ apprehendit: quæ inferior angelus ibi non videt; propter quod indiget ut in lumine superioris angeli magis contracto ac determinato quam est lumen divinum et increatum, illa cognoscat. Locutio autem est de motibus liberi arbitrii, quos unus non videt in alio. His etenim modis duobus aliquid potest esse notum angelo uni, non alteri. Secundo, quoad modum quo utrumque perficitur, differentem secundum duo quæ ad visionem intellectualem requiruntur, ad corporalis similitudinem visionis, videlicet, res ipsa quæ intellectui proponitur, et lumen sub quo videtur. Illuminatio ergo fit per hoc quod lumen intellectus unius angeli per fortius lumen superioris angeli confortatur ad aliquorum cognitionem. Sed locutio fit per hoc quod aliqua prius occulta proponuntur ut cognoscenda, sine hoc quod virtus cognoscentis fortificetur: ut patet in recitationibus historiarum, in quibus aliquis cognoscit quod prius nesciebat, sine hoc quod suus intellectus clarificetur.

Qualiter autem aliquid possit proponi angelo ut cognoscendum ab ipso, patet ex simili in nostra locutione. Est enim aliquid in homine quod alius homo de ipso naturaliter percipere valet, ut quæ exterioribus sensibus subjacent; aliquid vero quod ita ab alio nequit cognosci, ut interiores mentis conceptus. Species ergo conceptæ interius, secundum quod manent in simplici conceptione intellectus, habent rationem intelligibilis tantum. Sed prout ab intelligente ordinantur ut alteri manifestandæ, habent rationem verbi, quod dicitur verbum cordis. Secundum autem quod adaptantur et quodammodo coordinantur signis apparentibus foris, si sunt signa ad visum spectantia, dicuntur nutus; si ad auditum, vocatur proprie vocalis locutio: hi enim sunt duo sensus disciplinabiles. — Conformiter in angelis interior mentis conceptus libero arbitrio subjacens, ab alio videri non potest. Quando ergo conceptam speciem ordinat ut manifestandam alteri, dicitur verbum cordis. Quando vero coordinat eam alicui horum quæ unus angelus in alio naturaliter potest videre, illud naturaliter cognoscibile, fit signum expressivum interioris conceptus: et tatis expressio vocatur locutio, non quidem vocalis, sed intellectualibus signis expressa; virtusque exprimendi nominatur illorum lingua.

Nec his obviat dictum Basilii, Si nuda et intecta anima viveremus, ex solis motibus intentionum cogitationes alterutrum panderentur:13 quia per verba hæc intendit Basilius ab anima separata indigentiam locutionis vocalis, non intellectualis, negare. Et pari modo exponendæ sunt multæ auctoritates quæ idem videntur prætendere. — Nec cogitandi sunt incorporei angeli quasi situiter ab invicem distantes, et quasi per medium deferens colloquentes. Imo quod in corporalibus agit situs, hoc in spiritualibus facit ordo: hinc ad istam locutionem sufficit solus ordo intentionis ad manifestandum quid alteri. — Porro angeli sancti indesinenter sunt in actuali sui ipsorum consideratione, et per consequens eorum quæ ad ipsos pertinent, quorum omnium ipsemet quicumque angelus est ratio cognoscendi. Nil enim prohibet plura simul intelligi, quorum una est ratio cognoscendi. Verum quam cito angelus unus ordinat locutionem suam ad alterum, efficitur locutio ejus de pertinentibus ad illum, sicque ab ipso cognoscitur. Quo constat, quomodo unus angelus plures sibi loquentes simul potest audire, unusque Sanctus plures ipsum invocantes. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in prima parte Summæ, quæstione centesima septima: In angelis, inquit, exstat locutio.14 Sed, ut secundo Moralium ait Gregorius, dignum est ut mens nostra qualitatem corporeæ locutionis transcendat, quatenus ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimæ suspendatur. Itaque ad intelligendum qualiter unus angelus alteri loquatur, advertendum quod voluntas movet intellectum ad suam operationem. Intelligibile autem est in intellectu tripliciter: primo, quasi habitualiter, vel secundum memoriam, ut loquitur Augustinus; secundo, ut actualiter consideratum; tertio, ut ad aliud relatum. Atque de primo gradu in secundum transfertur intelligibile per voluntatis imperium. Unde in definitione habitus dicitur: quo quis quum voluerit utitur. Similiter de secundo transfertur per voluntatem in tertium: quia per voluntatem mentis conceptus ordinatur ad alterum, ad aliquid operandum manifestandumque alteri. Dum vero mens convertit se ad considerandum actu quod novit habitu, loquitur aliquis sibi ipsi. Conceptus autem mentis angelicæ ordinatus ad manifestandum alteri per voluntatem unius angeli, alteri innotescit: sicque unus loquitur alteri, quum nil aliud sit ad alterum loqui, quam conceptum mentis ei manifestare.

Si autem objiciatur, quod loquens per aliquod signum excitat audientem, ut suæ locutioni attendat: sed non apparet per quid angelus unus sic excitet alium. Dicendum, quod quantum ad angelos beatos, qui incessanter se invicem vident in Verbo, non esset necesse ponere aliquid excitativum: quoniam sicut unus semper conspicit alium, sic jugiter videt quidquid in illo est ad se ordinatum ac pertinens. Sed quia etiam in statu naturæ conditæ sibi invicem loqui poterant, et mali etiam angeli nunc invicem sibi loquuntur; dicendum, quod sicut sensus movetur a sensibili, ita intellectus ab intelligibili. Hinc sicut per signum sensibile excitatur sensus, ita per aliquam virtutem intelligibilem excitari potest mens angeli ad attendendum. — Hæc Thomas in Summa.

In qua quærit secundo, an angelus inrior loquatur superiori; tertio, an angelus Deo loquatur. Et ex præhabitis constat quod imo: siquidem omnis illuminatio in angelis est locutio, non econtra. — Quarto quærit, an localis distantia aliquid agat ad locutionem angelicam. Quinto, an locutionnem unius angeli ad alium angeli omnes cognoscant. Ad quæ etiam ex dictis habetur in promptu responsio. Operatio namque intellectualis angelica est omnino a loco et tempore separata: et in eo quod ita est separatum, neque diversitas temporis neque distantia loci aliquid operatur. Unde in locutione angeli nullum parit impedimentum distantia loci. Rursum, quum dictum sit, conceptum unius angeli per hoc percipi posse ab alio, quod unus angelus ordinat eum sua voluntate ut manifestandum alteri, certumque sit quod sic possit eum ordinare ad unum, quod non ad alium; constat quod sic possit loqui angelo uni, quod non alteri. Hæc Thomas ibidem.

Summ.th. 2ªpart.q.35. Albertus quoque: Loquuntur (inquit) angeli sermone intus disposito, non prolato, secundum Damascenum. Ideo non sunt in eis loquentium organa, ut linguæ, aures, et consimilia, nisi secundum anagogicam seu spiritualem significationem. Hinc lingua in angelis, est intellectualis potestas interpretandi seu significandi suos conceptus ad alterum. — Loqui etiam convenit omnibus ad omnes, loquendo de locutione simpliciter, quantum ad interioris conceptus significationem. Hoc enim est de naturalibus angelorum, nec pertinet ad ministrantium et adsistentium distinctionem. Alia vero est locutio ad illumnationem relata; et ita superiores angeli inferioribus loquuntur, non econverso. — Denique ad locutionem in angelis tria exiguntur, puta: conversio luminis intelligentiæ angelicæ super speciem rei de qua vult loqui; et hæc species dicitur signum per quod angelus alteri loquitur. Secundum est voluntas manifestandi alteri angelo suum conceptum. Et hoc a Basilio vocatur cogitationum intentio: ad hunc quippe finem angelus tendit loquendo; dicitque Augustinus, quod intentio est voluntas cum fine. Tertio exigitur innuitio per lumen intelligentiæ ad rem quam vult manifestare; et hoc dicitur nutus. — Hæc Albertus. Qui de his plura conscribit hic et in libro de IV Coæquævis.

Porro Durandus hic recitat et impugnat quorumdam opiniones circa angelorum locutiones: quæ etiam opiniones modicum apparentiæ sortiuntur; nec ipsa Durandi opinio certitudinem habet. Imo finaliter puto, quod sicut natura angelica nostrum intellectum vehementer transcendit, in tantum quod mens nostra ad ejus cognitionem et intuitionem se habet quemadmodum ad lumen solare oculus noctuæ; sic et modum locutionis angelicæ reor nobis pro maxima parte ignotum. Imo (ni fallor) tam per lumen suum naturale quam per lumen gratiæ, possunt variis modis nobis ignotis loqui ad invicem et ad nos, atque purgare, docere, influere, operari; nec sapientiæ est de talibus multum assertorie loqui, sed potius Deo et ipsis ipsorum secretum committere. Nihilo minus positiones solennium doctorum sunt recitandæ, quatenus ex diversis, quantum nobis possibile est, veritatis notitiæ propinquemus. Placet demum et angelis sanctis, ut cum humilitate, modestia et reverentia et timore de ipsis loquamur.

Itaque Guillelmus secunda parte de Universo: Quoniam (ait) ingressus sum hunc sermonem de illuminationibus angelorum et applicationibus per quas fiunt, aggrediar perscrutari diffusius de allocutionibus illorum ad invicem et ad animas nostras. Qui utique non naturali necessitate, sed voluntate et libertate, lumina revelationum communicant. Cujus exemplum est in eo qui tenet librum multorum voluminum ac foliorum, liberam habens voluntatem claudendi illum atque aperiendi, et aperiendi ad inspectionem unius folii aut versiculi, et ostendendi in eo quidquid voluerit et quoties. Quilibet namque eorum verus est liber spiritualis lucidissimæ inscriptionis naturalium ac divinalium seu supernaturalium scientiarum: et quantum voluerit, aperit se, et adspicientes in se legere sinit ex jussione et beneplacito Creatoris, sine quibus et extra quæ nil penitus facit. Nec sunt prorsus ut materialia specula, sed sunt revera clarissima specula, imagines visibilium et invisibilium lucidissime repræsentantia secundum mensuram perfectionis eis a Creatore superglorioso collatæ: sic tamen ut in eis nullus videat nisi quantum ipsi voluerint. Atque in hoc similitudinem gerunt Altissimi ac sapientiæ ejus: quæ quum sit speculum sine macula, attamen in ea nullus videre aut noscere potest nisi quantum sua dignatio dederit.

Sap. vii, 26.

A aliud est quam applicatio nostræ vocis ad auditum illorum. Quum ergo unaquæque substantiarum istarum vox naturalis sit, non positiva, et tota liber naturalis ac proprius, totaque signum;15 applicatio earum ad invicem et ad animas nostras, est spiritualis locutio earum ad invicem et ad animas nostras, revelatio quoque atque instructio. Denique vox hujusmodi non tantum vox spiritualis est, sed etiam fortissimus et clarissimus clamor, spirituali auditui audibilissimus. — Hæc Guillemus.

Amplius, ultra præhabita quinto asserit Quodlibeto Henricus: Locutio angelorum non est nisi conceptus expressus in conceptu unius angeli possibili videri in se ab intellectu alterius angeli, quemadmodum si legeret in libro quo eidem explicat conceptum aliquem quem naturaliter videre non potest, neque in illo, neque in re ad extra: quod alter videre non valet illi sic esse revelatum, quoniam absque immutatione cognitionis et absque novo conceptu fit revelatio illa. Hæc Henricus.

C

Qui circa hæc multa scribit difficultatem gignentia, sicut et verba ista nunc tacta. Nam quomodo potest revelatio ista fieri sine novo conceptu ejus cui fit, si per eam aliquid cognoscit de novo? Verum circa hoc scribit hic doctor multa obscura, et quæ verbis divini Dionysii consona non videntur. Puto, inquit, quod angelus unus de novo nihil potest cognoscere per alterius angeli operationem circa ipsum in illuminando. Tamen de hoc ambigue loquitur.

D

At vero Scotus a nonnullis prædictis dissentiens: Angelus, inquit, loquitur angelo, causando immediate conceptum aut cognitionem objecti de quo loquitur. Loquens enim principaliter intendit exprimere suum conceptum intellectui cui loquitur. Quodlibet autem agens naturale, statim, si posset, induceret quod principaliter intendit. Angelus autem potest præfatum effectum inducere. Quod enim sufficienter est in actu primo respectu alicujus effectus, potest effectum illum producere in receptivo proportionato et approximato. Angelus autem habitualem habens notitiam alicujus objecti, est sufficienter in actu primo ad causandum intellectionem actualem ipsius: ergo potest effectum illum causare in quocumque intellectu receptivo. Intellectus autem alterius inferiorisque angeli est receptivus illius effectus seu notitiæ aut conceptus. — Potest autem angelus loquens causare in alio solum actum: ut si loquatur ei de aliquo quod ille habitualiter noscit. Potest quoque in illo causare speciem simul et actum: ut si angelus cui loquitur, non habeat speciem singularis de quo fit sibi locutio. Quemadmodum enim species sensibilis potest speciem causare sensibilem ejusdem rationis, ita species intelligibilis intelligibilem rationis ejusdem.

De his scribit Scotus prolixe. In quibus a seniorum et majorum documentis recedit: quibus, quia rationabiliora sunt documenta, magis est consentiendum. Nec enim ea quæ scribit plus probant, nisi quod unus angelus causat in alio actum aut speciem dispositive, excitative et cooperatorie. Ipsa autem intellectualis actio seu actualis intellectio angeli cui fit locutio, effective et immediate procedit a potentia sua intellectiva. Nec angelus potest in angelo aliquid per creationem efficere. Nec verum est quod forma seu species sensibilis, verbi gratia, color et species diffusa ab eo in medium, ejusdem sunt rationis, quum color habeat esse ratum, specificum, denominans suum subjectum, species vero esse intentionale. — Asserit etiam Scotus iste, quod localis distantia impedit locutionem angelicam: quod a prænominatis doctoribus satis est reprobatum.

Insuper quæritur hic, An angeli per exteriora ministeria sua, vel per missionem et allocutionem, retardentur aut impediantur a contemplatione beatifica et divina.

Ad quod concorditer ab omnibus respondetur quod non, quia inavertibiliter, plene et consummate semperque actualiter uniti sunt Deo, et ipse est eis causa et finis et regula operandi in omni quod agunt.

Hinc Thomas testatur: Angeli nullam operationem habent quæ non sit essentialis felicitati eorum, id est ad essentiam felicitatis eorum pertinens, vel in qua per contemplationem non dirigantur. Hinc contemplatio eorum se habet ad ministeria eorum sicut consideratio regularum artis ad exsecutionem operum artificis, eo quod Deus est finis omnium operationum hierarchicarum, atque a fine sumitur ratio cujuslibet operis, et ita se habet finis ad operabilia sicut principium ad speculativa: et ideo, sicut artifex simul considerat rationem artis et exsequitur opus, sic angelus simul contemplatur Deum et ministerat nobis. — Si autem objiciatur, quod Raphael dixit Tobiæ, Tempus est ut revertar ad eum qui me misit;16 non autem revertitur ad Deum nisi per contemplationem: dicendum, quod sicut angelus a Deo recessit non contemplationem intermittendo, sed se visibilem exhibendo, ita ad Deum reversus est invisibilitatem pristinam resumendo. Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus, dicendo: Omnis actio agentis secundum propositum regulatur per apprehensionem. Apprehensio vero regulans motum, non impeditur per motum ipsum: quemadmodum apprehensio artificis de regulis artis non impeditur per opus artificiale; nec apprehensio locutionis exprimendæ, per actum locutionis. In angelis autem omnis eorum operatio, sive sit circa Deum, sive circa angelum alium, sive circa nos, regulatur per lumen contemplationis divinæ: unde non minuit contemplationem eorum. — Si autem quis instet, et dicat, quod una et eadem potentia non potest simul exercere diversas operationes; dicendum, quod verum est de operationibus non coordinatis neque connexis. Hæc Petrus. — Idem Richardus, tetur Gregorius : Angelus ad exteriora sic Udalricus, et alii. Unde Salvator : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei.

Dicitur quoque angelus ad Deum reverti, in quantum redit ad cœlum empyreum, in quo Deus specialiter esse et habitare asseritur, quoniam ibi clarius cernitur, et gratiosius ac gloriosius operatur.17 Hinc fanexis. Hæc Petrus. — Idem Richardus, tetur Gregorius : Angelus ad exteriora sic mittitur, quod ab interna contemplatione non elongatur; et iterum : Quocumque mittitur, intra Deum currit, ut Raphael, qui dixit, Tempus est ut revertar, se nihilo minus Deo præsentem esse insinuavit, Ego sum (dicens) unus ex septem qui adstamus ante Deum. Tob. xii, 15.

Footnotes

  1. Ps. x, 17, sec. ↩

  2. Hebr. ↩

  3. Apoc. I, 1. ↩

  4. Joann. xii, 28. ↩

  5. Ezech. XVIII, 2. ↩

  6. Ezech. XXVIII, 12. ↩

  7. Num. XXII, 28. ↩

  8. Matth. XVII, 5. ↩

  9. Ezech. 1, 4, 27. ↩

  10. Zach. I, 14. ↩

  11. Exod. III, 2. ↩

  12. Gen. III, 8. ↩

  13. *nutibus ↩

  14. art. 1. ↩

  15. quæst. 15. ↩

  16. Tob. xii, 20. ↩

  17. Is. lxvi, 1. ↩

Chapter 110 of 271