Quæstio 1
Hic quæritur primo, An per opus distinctionis aliquid additum sit operi creationis; et si sic, quid sit illud.
Et videtur in primis, quod post opus creationis non fuit necessaria ista distinctio, quia ut ait Apostolus, quæ a Deo sunt, ordinata sunt.1 Ergo procedentia a Deo per creationem, in ipsa creatione ordinata sunt et distincta. — Secundo, sapientis est opus ordinatum et distinctum producere. Quumque, teste Scriptura, Deus in sapientia fecerit universa, condidit ea distincte et distincta.2
In oppositum sunt quæ habentur in littera.
Ad hæc Thomas respondet : Natura in operibus sex dierum ita est instituta, ut naturæ principia tunc condita in se subsisterent, et ex eis propagari alia possent per mutuam actionem et passionem; ideo tunc datum est eis esse, virtutes quoque activæ et passivæ, quas Augustinus rationes seminales appellat, quibus producerentur ex eis effectus consequentes. Hinc quoad esse ipsorum principiorum, attenditur opus creationis, quo substantia elementorum mundi in esse producta est. Virtutum vero activarum et passivarum aliquæ movent ad species determinatas, ut virtus seminis equi; quædam ad omnem speciem, ut calidum, frigidum, etc. Sicque per opus distinctionis attributæ sunt rebus creatis virtutes communes, ad speciem omnem moventes; per opus autem ornatus collatæ sunt rebus virtutes moventes ad species determinatas. Porro distinctio non potest nisi tripliciter variari. Quum enim motus alterationis, secundum quem fit generatio et corruptio, reducatur in unum primum alterans non alteratum, scilicet cœlum, oportet in essentialibus mundi principiis esse tria : primum, quod est alterans non alteratum, utpote cœlum; secundum, quod est alterans alteratum, ut tria elementa, ignis, aer, aqua; tertium, quod est ultimum, et minimum habens de alterandi virtute, videlicet terra. Primo ergo oportuit distingui primum ab ultimo : quod factum est per lucis productionem, quæ fontaliter est in cœlo, id est corpore quodam cœlesti, scilicet sole, et participative in elementis mediis secundum magis et minus : ultimum vero elementum, quod est terra, caret luce, aut minimum habet de ea. Secundo oportuit esse distinctionem primi a medio : quod factum est die secundo, quando divisæ sunt aquæ inferiores a superioribus, facto jam firmamento. Tertio facta est divisio medii ab ultimo : quod factum est tertio die, quando congregatæ sunt aquæ in unum locum et apparuit arida.3
Itaque distinctio partium mundi facta non est per extractionem materialem ab aliquo mixto, ut putabant quidam philosophi, sed per hoc formaliter, quod diversis rebus diversæ virtutes collatæ sunt. Præterea in istis distinctionibus est quædam diversitas, quia quum corpora cœlestia et superiora non sint ejusdem naturæ cum elementis inferioribus, et ob hoc loco confundi non valeant, ideo prima distinctio, quæ est primi elementi ab ultimo, et secunda, quæ est primi a medio, est tantum secundum collationem diversarum virtutum ad agendum ac patiendum; tertia autem distinctio, quæ est medii elementi ab infimo, quæ commisceri possunt et loco confundi, est secundum utrumque, in quantum elementis collatæ sunt qualitates quæ sunt principia alterationis, ut calor, frigus, et illa quæ sunt principia motus localis, ut gravitas, levitas. Hinc in tertio die mentio fit de loco, quum dicitur, Congregentur aquæ in locum unum; non ante. — Sciendum quoque quod opus distinctionis interdum communiter sumitur, prout dicit discretionem secundum quamcumque virtutis differentiam: sicque includit in se ornatum. Unde in littera dicitur: Sex diebus Deus creaturas per species distinxit. Quandoque accipitur proprie, sicut jam patuit. — Hæc Thomas in Scripto.4
Insuper in Summa, quæstione sexagesima septima, super his plenius scribit: De productione (inquiens) lucis est duplex opinio. Augustino namque videtur quod non fuit conveniens Moysen prætermisisse spiritualium creaturarum productionem.
Hinc quum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram, per cœlum intellexit spiritualem naturam adhuc informem;5 per terram vero, corporalis creaturæ informem materiam. Quumque spiritualis creatura sit dignior, prius formata est; et ejus formatio designatur, quum dicitur, Fiat lux. Sicque formatio lucis primo die facta, de spirituali exponitur luce.6 — Aliis apparet quod spiritualis creaturæ productio sit prætermissa a Moyse, non descripta. Cujus ratio secundum Basilium est, quia Moyses principium suæ facit narrationis ab exordio pertinente ad tempus sensibilium rerum: ideo natura angelica prætermittitur, quia fuit ante creata. Chrysostomus autem aliam ponit rationem: quoniam Moyses rudi populo loquebatur, non nisi corporalia capere valenti, qui etiam ad idololatriam fuit pronissimus, a qua eos retrahere voluit. Qui si audissent spirituales esse substantias, occasionem sumpsissent colendi easdem, quum et proclives fuerint corpora adorare cœlestia.
Præmissa est autem circa corporales creaturas informitas multiplex. Una quum dicitur: Terra erat inanis et vacua.7 Alia, quum subditur: Tenebræ erant super faciem abyssi. Idcirco autem primo ablata est informitas tenebrarum per lucis productionem: primo, quoniam lux est qualitas primi corporis seu cœlestis; hinc per lucem fuit mundus primo formandus. Secundo, propter lucis communitatem, quia in luce inferiora cum superioribus corporibus communicant. Tertio, secundum Ba-
Ibidem. silium, quia per lucem omnia manifestantur. Quarta ratio addi potest, quoniam sine luce dies esse non valet: ideo prima die eam fieri oportebat, imo in primo instanti illius diei.
Itaque secundum ponentes informitatem materiæ formationem ejus præcedere tempore, est dicendum quod materia a principio fuit sub substantialibus formis creata, postmodumque formata secundum conditiones quasdam accidentales, inter quas primum locum lux obtinet. At vero lucem illam quidam dicunt fuisse lucidam nubem, quæ facto sole in materiam rediit præjacentem. Quod non videtur, quia scriptura Genesis describit institutionem rerum quæ postmodum perseverant: ideo dicendum non est, tunc aliquid factum quod postea esse desierit. Hinc alii dicunt quod nubes illa manet, et soli conjuncta est, quamvis discerni non queat. Sed secundum hoc videretur superflue permanere. Propter quod alii dicunt, quod ex nube illa formatum est corpus solis: quod stare non potest, si sol dicatur non esse de natura elementari. Dicendum igitur, sicut quarto capitulo de Divinis nominibus B. Dionysius protestatur, quod lux illa fuit lux solis adhuc informis, quantum ad hoc quod jam erat substantia solis, habens illuminativam virtutem communem; postmodum vero data est ei virtus specialis et determinata ad particulares effectus. Sicque in productione lucis istius distincta est lux a tenebris quantum ad tria. Primo, quoad causam, secundum quod in substantia solis fuit causa luminis, in opacitate autem terræ causa tenebrarum. Secundo, quantum ad locum: quia in uno hemisphærio erat lumen, in alio tenebræ. Tertio, quantum ad tempus: quoniam in eodem hemisphærio secundum unam temporis partem erat lumen, secundum aliam tenebræ. Hinc scriptum est:8 Lucem vocavit diem, et tenebras noctem.
Si autem quæratur, qualiter lux illa causavit diem et noctem, respondet Basilius, quod sine motu, per emissionem contractionemque luminis. Sed contra hoc objicit Augustinus, quia nulla tunc ratio fuit emitendi retinendique lumen, quoniam homines et animalia quorum usibus hoc deserviret, nondum fuerunt. In prima quoque rerum institutione non quæritur miraculum, sed quid rerum competebat naturis. Idcirco dicendum, quod duplex est motus in cœlo. Unus toti cœlo communis, qui facit diem et noctem; et iste videtur primo die institutus. Alius qui per diversa corpora diversificatur, secundum quos motus diversitas fit dierum ad invicem et mensium ac annorum. Hinc in prima die fit mentio de sola distinctione noctis et diei, quæ fit per motum communem. In quarta autem die fit mentio de diversitate dierum ac temporum et annorum, quum dicitur, Sint in tempora et dies et annos:9 quæ diversitas fit per proprios cœlestium corporum motus. — Hæc Thomas in Summa.
Concordat Petrus, qui expositionem Augustini, intelligentis per lucis productionem angelicæ naturæ conversionem, completionem seu formationem, dicit allegoricam magis quam historicam esse; et addit: Doctores Græci dixerunt lucem illam sine motu locali causasse diem radios emittendo, et postea noctem radios contrahendo, sicut sol in Ægypto in habitatione Hebræorum radios fudit, in habitatione Ægyptiorum contraxit, non naturali sua virtute, sed omnipotentia Dei. Hinc Damascenus libro secundo:10 Primis tribus diebus refuso et contracto lumine divino præcepto, dies et nox fiebat. Doctores vero Latini dixerunt lucem illam causasse diem et noctem, motu circulari de hemisphærio uno in aliud per umbram materiæ grossioris in medio positæ. Quæ opinio communior probabiliorque censetur. Materia enim illa prima, communis, informis, modo exposito circa medium densior fuit et rarior circa partes superiores, secundum aptitudinem quamdam ad corpora quæ inde erant formanda. Nihilo minus fuit una. Hæc Petrus.
Idem Richardus, quod scilicet materia illa grossior fuit circa loca ubi nunc terra est, et quod de ea facta sit. — Quod si quæratur, ubi illa lux incepit moveri, respondet quod a puncto orientis, vel ab illa parte orientis versus occidentem, ad quam jam devenisset per motum, si ab instanti creationis materiæ creata fuisset, atque moveri cœpisset: ita quod comprehendendo tempus quod fluxit ab instanti creationis materiæ usque ad creationem lucis in prima die, prima dies æqualis fuit sequenti, et tamen mane non habuit, quia nox nulla præcessit. Hæc Richardus.
Consonat quoque Albertus, cujus responsa Thomas clare expressit.11 Et addit Albertus, quod lucem Deus vocavit diem, id est, luci dedit formam seu vim illuminativam, ob quam recte dies vocatur causalis, quoniam causat diem; et per privationem formæ seu luminis hujus, opacum vocavit tenebras. Tenebræ namque dicuntur a tenendo, quoniam tenent lucem ne quid illustret quod est post seu retro opacum dum luci opponitur. Easdem vocavit noctem, ab hac privatione formæ seu luminis. Nox quippe a nocendo nomen sortitur: nocet etenim impediendo lumen vivificum cœlestium corporum, ne generabilia et corruptibilia vivificet, et ne venustentur lumine illo cœlesti. — Si vero quæratur, an lux illa fuit perfectior sole, aut efficacior eo ad illuminandum: dicendum secundum Sanctos, quod sol multo perfectior atque lucidior est, et fuit lux illa nubecula parsque materiæ illius confusæ quæ vaporabiliter circa terram fuit oppansa, in qua Deus oriri fecit lucem ad illuminationem illius confusæ materiæ, quatenus partes ejus luce illa moverentur ad distinctarum formas rerum. Nec nubecula illa fuit essentialiter lux, sed lucis subjectum. Hæc Albertus.
Udalricus vero de istis se expedit, dicens quod omnia ista eodem instanti creata sunt, distincta et ornata.
At vero Bonaventura de his scribit diffuse, opinionem recitans Augustini de lucis productione, atque motiva ipsius: nihilo
Cctem, ab hac privatione formæ seu luminis. Nox quippe a nocendo nomen sortitur: nocet etenim impediendo lumen vivificum cœlestium corporum, ne generabilia et corruptibilia vivificet, et ne venustentur lumine illo cœlesti. — Si vero quæratur, an lux illa fuit perfectior sole, aut efficacior eo ad illuminandum: dicendum secundum Sanctos, quod sol multo perfectior atque lucidior est, et fuit lux illa nubecula parsque materiæ illius confusæ quæ vaporabiliter circa terram fuit oppansa, in qua Deus oriri fecit lucem ad illuminationem illius confusæ materiæ, quatenus partes ejus luce illa moverentur ad distinctarum formas rerum. Nec nubecula illa fuit essentialiter lux, sed lucis subjectum. Hæc Albertus. minus textui finaliter inhærens, declarat qualiter lux illa causavit diem et noctem, sicut expositum est. Videtur quoque sentire quod de nube illa fulgenti factus sit sol: de qua re infra tractabitur.
Porro Alexander: In eodem (inquit) loco in quo nunc est sol, facta est lux illa; et factio solis non videtur nisi aut major coadunatio lucis illius, aut ejus divisio per luminaria quæ sunt planetæ. — Movet quoque hic doctor quæstiunculas multas, intelligentiam textus concernentes, de quibus super Genesim satis videtur inductum.
Item respondendo ad istud, an lux illa adhuc permaneat: Dicitur (ait) quod lux illa divisa est, ita quod de una ipsius parte factus est sol, de alia luna, ex alia et alia singulæ stellæ. Verum tunc quæritur, in quo situ erat ante diem, an in superiori vel inferiori quam sol seu aliæ stellæ. Dicimus quod ex ista luce facta sunt luminaria. Non tamen oportet in ea ponere naturam gravis aut levis: quia lux de natura sua est divisiva seu diffusiva sui. Nam diffundit se undique nisi obstaculum habeat. Et quamvis in partibus ejus non erat ponere gravius et levius, attamen fuit in eis ponere simplicius minusque simplex, secundum quod plus aut minus elongabatur ab inferioribus, sicut in elementis. Unde secundum hoc plus videtur esse de natura simplicitatis et perspicacitatis in Saturno, qui est planeta superior. Nec inde consequitur quod citius moveretur: quod consequens esset, si planetæ moverentur motu proprio præter suarum motum sphærarum, ut posuit quidam philosophus. Sed non est sic: imo sphærarum motu moventur: ideo non citius moventur quam sphæræ. Quod autem Saturnus tardior perhibetur, quia non perficit cursum suum ante viginti octo annos, hoc non intelligitur quia grossioris sit corporis, nec quia tardior aut remissior sit motus ipsius; sed quoniam majus spatium describit pertranseundo quam alii, ideo plus exigit temporis.
Dicimus insuper quod lux illa facta est non diminuta, sed perfecta, prout competebat usui ad quem ordinabatur; nec oportebat aliquam transmutationem fieri circa eam ad hoc ut ad illum usum seu actum esset idonea, utpote ad conservationem declarationemque rerum; sed ad ulteriorem usum, ut scilicet esset causa generationis et corruptionis in inferioribus, competebat ut ex ea luminaria fierent. Verum si lux illa erat perfectior luce solis, ergo non fuit materialis ad illam. Dicimus quod si consideremus hanc lucem quoad suum usum, et solem quoad suum effectum, circumscripto videlicet effectu lucis illius quem in se includit sol, sic effectus illius lucis erat conservare et declarare; solis vero proprius effectus est generationem corruptionemque facere. Nempe quod sol conservat et declarat, accepit a luce ista. Unde secundum hanc comparationem nobilior est effectus hujus lucis quam solis, et ipsa lux quam sol. Si autem consideretur sol secundum quod in se includit effectum illius lucis, et cum hoc alium superaddit, ita perfectior est sol, et materialis est lux ista respectu illius. — Hæc Alexander. Cujus verba recitative, non assertorie tango. Nam in multis dissonant a prædictis atque sequentibus. In hoc tamen commendabilia esse videntur, quia conformant se litteræ libri Geneseos, quæ videtur prætendere omnia corporalia, etiam cœlestia, ex prima illa confusa et informi materia esse producta, prout de hoc infra diffusius disseretur. Hoc item pensandum, quod in his doctor hic sumit lucem pro corporali substantia lucida, non pro qualitate, sicut et littera.
Ex præhabitis innotescit, quid opus distinctionis superaddat operi creationis, videlicet non esse substantiale, sed accidentale, nec formas substantiales, sed qualitates. Nempe per opus creationis principia mundi sensibilis distincta sunt quantum ad esse primum, quod est per formas substantiales. Sed advenire oportuit opus distinctionis, ut distinguerentur etiam secundum agere et pati, secundum diversas virtutes rebus collatas. Unde et in isto processu fecit Omnipotens opus ordinatum atque distinctum, non totum in primo instanti creationis peragendo, quamvis potuerit hoc ex parte omnipotentiæ suæ, sed successive complendo ob causas etiam in præcedenti distinctione expressas :12 quod et increatæ Sapientiæ congruebat, quæ nos in primo suo opere naturali voluit informare instructione morali, ut paulatim et successive studeamus proficere.
Postremo Guillelmus, prima parte libri de Universo, disseruit : Post hæc ait Scriptura : Dixit vero Deus, Fiat lux, id est, omnipotenti verbo suo præcepit ut fieret lux;13 et facta est lux. Et quoniam lux potest intelligi spiritualis et corporalis, spiritualem fieri lucem, non fuit nisi solem intelligentiæ atque justitiæ oriri substantiis separatis. Dies quoque ex tali illustratione procedens, fuit illuminatio earum præclara. Quum enim verbum Creatoris spirituale sit splendor emicans ex luminositate illius, et dictio ejus sit generatio Verbi ejusdem, ideo ortus ejusdem veri spiritualisque solis est dictio ejus foris insonans, illustratio et illuminatio substantiarum audientium verbum illud, et videntium præclarissimam illam lucem. Hæc autem illuminatio dies est in tota illa angelicorum intellectuum regione.
Porro si de corporali luce illud accipiatur, convenientius intelligitur de empyrei cœli splendore, quamvis de lucida quadam nube quidam intellexerint illud : cujus revolutionem dicunt factam in aquis aut super aquas. Quod incredibile valde est, quum nulla videatur utilitas nubis aut revolutionis illius, nondum exsistentibus hominibus aut jumentis, quibus luceret aut horas distingueret. Amplius, quid factum est postea de hac luce ? Si enim ante solis productionem destructa est tanquam superflua, vel si corpus solis ex ea formatum est, sequuntur multa quæ videntur absurda. Ubi enim fabricatum esset corpus solis ex illa ? Si enim ubi lux illa est facta, qualiter transferri potuit per medios cœlos ad cœlum solis quarta die? Aut quo modo visa est lux illa Creatori bona, si permanentia ejus non placuit illi ? — Hæc Guillelmus. Qui disputationem istam prolixe prosequitur, quam dimitto, quoniam a communi doctorum expositione et a Beda, Strabo, Rabano ac Magistro dissentit. Nec motiva ejus concludunt, imo ex verbis Alexandri inductis faciliter queunt solvi. Cœlum quoque empyreum in exordio mundi simul eodem instanti creatum est et distinctum. Et sicut primum hominem extra paradisum plasmatum Deus transtulit in paradisum celerrime, sic solem ex luce illa ubicumque formatum, seu lucem illam ad locum solis potuit supergloriosus Creator facillime ac velocissime transferre.
Footnotes
Chapter 126 of 271