Distinctio 13
A. Quæ fuerit prima distinctionis operatio.
PRIMA autem distinctionis operatio fuit formatio lucis, sicut ostendit scriptura Genesis, quæ, commemorata rerum informitate, earum dispositionem a luce inchoavit, subdens :1 Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; et divisit lucem a tenebris, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Et factum est vespere et mane, dies unus. Congrue mundi ornatus a luce cœpit, unde cetera quæ creanda erant, viderentur.
B. Qualis fuerit lux illa, corporalis, an spiritualis.
Si quæritur qualis illa lux fuerit, corporalis scilicet, an spiritualis : id respondemus quod a sanctis Patribus legimus traditum. Dicit enim Augustinus, quia lux illa corporalis vel spiritualis intelligi potest.2 Si spiritualis accipitur, angelica natura intelligitur, quæ prius informis fuit, sed postea formata est, quum ad Creatorem conversa, ei caritate adhæsit : cujus informitatis creatio superius significata est, ubi dictum est, In principio creavit Deus cœlum et terram.3 Hic vero ejusdem formatio ostenditur, quum ait : Fiat lux; et facta est lux. Hæc ergo angelica natura prius tenebræ, et postea lux fuit : quia prius habuit informitatem et imperfectionem, deinde formationis perfectionem; et ita divisit Deus lucem a tenebris. Nam ut ait Augustinus super Genesim, hujus creaturæ informitas et imperfectio fuit antequam formaretur in amore Conditoris.4 Formata vero est, quando conversa est ad incommutabile lumen Verbi. — Si vero corporalis fuit lux illa, quod utique probabile est, corpus lucidum fuisse intelligitur, velut lucida nubes : quod non de nihilo, sed de præjacenti materia formaliter factum est, ut lux esset, et vim lucendi haberet; cum qua dies prima exorta est : quia ante lucem nec dies fuit, nec nox, licet tempus fuerit.
C. Quod lux illa facta est ubi sol apparet, quæ in aquis lucere poterat.
Si autem quæritur, ubi est facta lux illa, quum abyssus omnem terræ altitudinem tegeret : dici potest in illis partibus facta quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, quum etiam nautarum operatione sæpius illustrentur, qui in profundum mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant : quæ multo rariores fuerunt in principio quam modo sunt, quia nondum congregatæ fuerant in uno loco. Facta ergo lux illa, vicem et locum solis tenebat, quæ motu suo circumagitata, noctem diemque discernebat. Ibi ergo primum lucem apparuisse verisimile est, ubi sol quotidiano cursu circumvectus apparet, ut eodem tramite lux circumcurrens, ac primo ad occasum descendens, vesperam faceret, deinde revocata ad ortum, auroram, id est mane, illustraret; et ita divisit Deus lucem et tenebras, et appellavit lucem diem, et tenebras noctem.
Ambr. Hexaem. lib. 1, c. 9.
Hugo, de Sacram. lib. 1, c. 9.
D. Quod dies diversis modis accipitur.
Hic notandum est, quod dies diversis modis accipitur in Scriptura. Dicitur enim dies lux illa quæ illo triduo tenebras illuminabat, et dicitur dies illuminatio ipsa aeris. Dicitur etiam dies spatium viginti quatuor horarum, qualiter accipitur quum dicitur : Factum est vespere et mane, dies unus. Quod ita distinguendum est : factum est vespere prius, et postea mane, et ita fuit dies unus expletus viginti quatuor horarum, dies scilicet naturalis, qui habuit vesperam, sed non mane. Mane enim dicitur finis præcedentis et initium sequentis diei, quod est aurora, quæ nec plenam lucem nec omnino tenebras habet. Mane ergo primus dies non habuit, quia nec dies præcesserat qui sequentis diei initio terminaretur, et eo præcipue, quia luce apparente, mox super terram plenus atque præclarus dies exstitit : qui non ab aurora, sed a plena luce inchoavit, et mane sequentis diei consummatus est. Unde Beda super Genesim : Decebat ut dies a luce inciperet, et in mane sequentis diei tenderet, ut opera Dei a luce inchoasse, et in lucem completa esse significarentur. Reliqui autem dies mane habuerunt et vesperam : quorum quisque a suo mane incipiens, usque ad alterius diei mane tendebatur.
Beda, Hexaem. lib. 1.
E. De naturali ordine computationis dierum, et de illo qui pro mysterio introductus est.
Hic est naturalis ordo distinctionis dierum, ut distinguantur atque computentur dies a mane usque ad mane. Postea vero in mysterio factum est, ut dies computentur a vespera in vesperam, et adjungatur dies præcedenti nocti in computatione, quum juxta naturalem ordinem præcedens dies sequenti nocti adjungi debeat : quia homo a luce per peccatum corruit in tenebras ignorantiæ et peccatorum, deinde
Ambr. Hexaem. lib. 1, c. 10. per Christum a tenebris ad lucem rediit. Unde Apostolus: Eramus aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Primus itaque dies non ab aurora, sed a plena luce incipiens, et post vesperam, paulatim occidente luce, excipiens mane sequentis diei, expletus est. Unde Beda: Occidente luce paulatim, et post spatium diurnæ longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato cursu solis fieri solet. Factum est autem mane, eadem super terram redeunte, et alium diem inchoante; et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Fuitque nox illo triduo omnino tenebrosa, quæ post creata sidera aliqua luce claruit. Ephes.v, 8. Beda, Hemaem. lib. 1.
F. Cur sol factus est, si lux illa sufficiebat.
Solet autem quæri, quare factus est sol, si lux illa ad faciendum diem sufficiebat. Ad quod dici potest, quoniam lux illa forte superiores partes illustrabat, et ad illuminationem inferiorum solem fieri oportebat; vel potius ideo, quia facto sole, diei fulgor auctus est. Ampliori enim multo luce radiavit dies postea quam ante. Si autem quæritur, quid de luce illa factum sit, quum modo non appareat; potest dici, aut de ea corpus solis formatum, aut in ea parte cœli esse in qua sol est: non quod ipsa sit sol, sed sic est ei unita, ut discerni non valeat. Aug. de Genesi ad litt. lib. 1, n. 23. Hugo, de Sacram. lib. 1, c. 15.
G. Quomodo accipiendum sit illud, Dixit Deus: an sono vocis id Deus dixerit, an aliter.
Præterea investigandum est, quomodo accipiendum sit quod ait, Dixit Deus: utrum temporaliter, vel sono vocis illud dixerit, an alio modo. Augustinus super Genesim tradit, nec temporaliter, nec sono vocis Deum locutum fuisse: quia si temporaliter, et mutabiliter; et si corporaliter dicatur sonuisse vox Dei, nec lingua erat qua loqueretur, nec erat quem oporteret audire et intelligere. Bene ergo vox Dei ad naturam Verbi, per quod omnia facta sunt, refertur. Dixit ergo Deus: Fiat, etc., non temporaliter, non sono vocis, sed in Verbo sibi coæterno, id est, Verbum genuit intemporaliter, in quo erat et disposuit ab æterno ut fieret in tempore, et post in eo factum est. Aug. op. cit. n. 4, 5, 15, 16.
H. Quomodo accipiendum sit quod dicitur Pater operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu Sancto.
Hic quæri solet, quomodo accipiendum sit quod dicitur Pater operari in Filio vel per Filium, vel in Spiritu Sancto. Hæc enim Scriptura frequenter nobis proponit, ut: Omnia in sapientia fecisti, Domine, id est in Filio; et, In principio, id est in Filio, creavit Deus cœlum et terram; et illud, Per quem fecit et sæcula. Super illum quoque Psalmi locum: Verbo Domini cœli firmati sunt, etc., dicit Augustinus, quod Pater operatur per Verbum suum et Spiritum Sanctum. Quo- Ps. ciii, 24. Gen. 1, 1. Hebr. 1, 2. Ps. xxxii, 6. Aug. in Ps. 32, Serm. II, n. 6. modo ergo hoc accipiendum est? Putaverunt autem quidam hæretici quod Pater, velut auctor et artifex, Filio et Spiritu Sancto in rerum operatione quasi instrumento uteretur, ex prædictis verbis errandi occasionem sumentes: quod velut blasphemia atque sanæ doctrinæ adversum abjicit pia fides. Non est itaque intelligendum, ideo Scripturam frequenter commemorare Patrem operari in Filio vel per Filium, tanquam Filius non posset facere si ei non porrexisset Pater dexteram, vel tanquam aliquod instrumentum fuerit Patris operantis; sed potius illis verbis Patrem intelligi voluit cum Filio et Spiritu Sancto operari, et sine eis nihil facere.
I. Contra hanc expositionem surgit hæreticus.
Sed dicit hæreticus: Hac ratione posset dixisse, Filium operari per Patrem vel in Patre, et Spiritum Sanctum cum utroque vel per utrumque, quia Filius cum Patre, et Spiritus Sanctus cum utroque operatur. Cui breviter respondetur, ideo illud dictum esse, et non istud, ut in Patre monstraretur auctoritas. Non enim Pater a Filio, sed Filius a Patre operatur, et Spiritus Sanctus ab utroque. Ideoque etiam Filius per Spiritum Sanctum legitur operari, quia cum Spiritu Sancto operatur, hoc ipsum a Filio habente ut operetur.
K. Alia prædictorum expositio.
Potest et aliter illud accipi, ut dicatur Pater in Filio vel per Filium operari, quia eum genuit omnium opificem:5 sicut dicitur Pater per eum judicare, quia genuit judicem. Ita et per Spiritum Sanctum dicitur operari, sive Pater, sive Filius, quia ab utroque procedit Spiritus Sanctus, factor omnium. Unde Joannes Chrysostomus in expositione Epistolæ ad Hebræos sic ait: Non ut hæreticus inaniter suspicatur, tanquam aliquod instrumentum Patris exstiterit Filius; neque per eum Pater dicitur fecisse, tanquam ipse facere non posset;6 sed sicut dicitur Pater judicare per Filium, quia judicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quia eum constat opificem genuisse. Si enim causa ejus Pater est secundum quod Pater, multo amplius eorum causa est quæ per Filium facta sunt. — Hæc de opere primæ diei dicta sunt.
SUMMA
DISTINCTIONIS TERTIÆDECIMÆ
DESCRIPTO opere creationis præcedenti distinctione, describitur hic opus distinctionis quantum ad opus primæ diei, et sequenti distinctione quantum ad opus diei secundæ. Primo igitur tangit, unde distinctio ista incepit, et quid fuit, utpote lucis formatio. Quocirca declarat, hoc posse intelligi de duplici luce, videlicet spirituali, ac corporali; et qualis exstiterit corporalis lux illa, ac ubi formata sit. Atque ut melius intelligantur quædam contenta in textu Geneseos, exponit quot modis dies accipiatur, et qualiter distinguantur dies ac noctes, et item quo sensu dicatur Pater operari per Filium et in Spiritu Sancto.
Footnotes
Chapter 125 of 271