Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, Utrum lux sit corpus.

Videtur quod sic, quia Scriptura veritatis videtur hoc expresse insinuare, intelligendo per lucem illam primo die productam lucidum corpus, sicut expositum est.1 — Secundo, Augustinus libro de Libero arbitrio protestatur, quod lux inter corpora primum locum sortitur : ergo est corpus præcipuum. Philosophus quoque fatetur, quod lux est species ignis, ergo ignis est genus ipsius et prædicatur de ipsa; nec dubium quin ignis exsistat substantia corporea, ergo et lux. — Tertio, S. Dionysius secundo capitulo de Divinis nominibus loquitur : Duorum luminarium lumina conjunguntur ac separantur. Ergo substantiæ sunt, quum accidentia de subjecto uno non migrent in aliud. — Quarto, proprietates corporum conveniunt luci, videlicet reverberari, moveri, confricari, et ex confricatione calorem causare. Videmus namque radios solis ad corpora solida reverberari, et eos a sursum deorsum descendere, suaque confricatione et intersectione causare calorem.

In oppositum est, quod lux potest adesse et abesse præter subjecti corruptionem: ergo est accidens. Ideo asserit Damascenus quod lux est qualitas.

Ad hoc Bonaventura respondet: Quidam verba Augustini non penetrantes, dixerunt lucem esse corpus, et aliquod corpus esse puram lucem, ita quod in ipso nihil admixtum est de tenebrositate materiæ, ut corpus solare. Sed quia probatum est nullam substantiam esse puram formam nisi Deum, qui solus est purus actus et forma sine omni admixtione materialis proprietatis atque materiæ, clarum est nullum corpus esse puram formam, præsertim quum nullum corpus careat extensione, quæ fundatur super corporalem materiam: unde corpus sine materia esse nequit. Si ergo lux dicit formam, non potest consistere corpus, sed aliquid corporis. Imo si lux esset corpus, quum lucis sit se ex se multiplicare, sequeretur quod aliquod corpus posset multiplicare se ipsum sine appositione aliunde materiæ: quod est omni impossibile creaturæ, quum non educatur nisi sola creatione.

Hinc dicendum, quod sicut humor et calor sumuntur dupliciter: primo, prout dicunt proprietates seu qualitates corporalis substantiæ, sicut quum dicitur, humor aquæ, calor ignis; secundo, ut nominant substantiam sub hujusmodi proprietate seu forma, ut quum asserit Augustinus quod humor et humus sunt elementa, et physici dicunt quod calor est substantia quædam subtilis: sic lux abstractive accipi potest pro qualitate seu forma accidentali corporis luminosi, per quam corpus habet lucere et agere; secundo accipi potest quasi concretive pro substantia luminosa, sicque sumitur in divisione qua dicitur, quod tres sunt species ignis, scilicet carbo, flamma et lux. Et ita frequenter loquitur Augustinus. Per quod patet ad auctoritates solutio. Nam et sic loquitur quando ait: Lux et aer sunt corpora subtiliora. — Hæc Bonaventura.

Qui insuper sciscitatur, utrum lux sit forma substantialis rei lucidæ. Respondet: In hujus solutione sapientes sapientibus contradicunt. Aliqui enim dicunt, quod est forma et qualitas accidentalis, quemadmodum sapientia seu scientia, quæ spiritualis lux est et qualitas animæ. Sed quia Scriptura inter ceteras formas corporales lucem commendat, et catholici tractatores, ut S. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, et Augustinus in pluribus locis, atque philosophi principaliter attribuunt luci principatum operandi in corporibus; hinc alii dicunt, quod lux est substantialis corporum forma, secundum cujus majorem et minorem participationem corpora habent verius ac dignius seu indignius esse in genere entium. Unde nobilissimum corpus, ut cœlum empyreum, est maxime luminosum; infimum vero, ut terra, maxime est opacum; intermedia vero, secundum quod magis aut minus sunt nobilia, plus aut minus de luce participant. Porro, quod omnia corpora naturam participant lucis, plane ostendunt, quia vix est corpus opacum quin per multam tersionem et politionem possit fieri luminosum, ut dum de cinere fit vitrum, et de terra carbunculus.

Utraque ista opinio est multum probabilis. Pro quarum concordantia dico, quod lux dupliciter accipi potest. Primo, pro forma quæ dat esse corpori lucido, et a qua corpus luminosum principaliter est activum, tanquam a primo movente et regulante. Secundo, pro fulgore qui est circa corpus luminosum, et sequitur exsistentiam lucis in tali materia, et est sensus objectum operationisque instrumentum: et ita est qualitas accidentalis. Per quam distinctionem solvi possunt objecta quæ fiunt ad partem utramque. — Hæc Bonaventura.

Quocirca videtur, quod omnis forma substantialis respectu materiæ cui dat esse et ornatum, activitatem multiplicemque complexionem, potest metaphorice lux vocari. Univoce tamen ac proprie, nulla forma substantialis est lux, quum lux augeatur, actio univoca qua lucidum illuminat. Unde si lumen in aere est accidens, oportet quod principium illuminationis in corpore lucido accidens sit : quemadmodum etiam Commentator probat quod calor non est forma substantialis ipsius ignis, quoniam in corporibus calefactis est accidens. — Quidam dixerunt, quod lux non addit ultra colorem, sed evidentia ipsa coloris sit lumen seu lux. Quam positionem etiam improbat Avicenna, accipiendo omnes modos quibus intelligi potest. Sensibiliter quorum color in nocte occultatur dum lux apparet; et quando color videtur in die, lux non videtur. Sed verum est, quod per lucem videtur color, quoniam facit colorem esse visibilem actu. — Nonnulli dicunt, quod lux non habet esse firmum et ratum in natura, sed intentionale. Sicut enim species coloris in aere non habet esse naturale, sed spirituale (unde et per eamdem partem species albedinis et nigredinis deferuntur), ita intentio corporis

Hinc Thomas : Differunt (inquit) hæc quatuor, lux, lumen, radius, splendor. Lux etenim dicitur secundum quod est in corpore aliquo lucido actu, a quo alia illuminantur, ut in sole; lumen autem, secundum quod est receptum in corpore diaphano illuminato. Radius vero dicitur illuminatio secundum directam lineam ad lucidum corpus. Ideo ubicumque est radius, est lumen, non econverso : contingit namque lumen esse in domo ex radiorum solis reflexione, quamvis non ex directa oppositione, propter aliquod corpus interjacens. Sed splendor est ex reflectione radii ad aliquod corpus tersum et politum, sicut ad aquam sive argentum.

Denique circa naturam lucis ac luminis multiplex fuit opinio. Una, quod lux est corpus, quod est substantia solis, ex quo fluunt quædam corpora parva. Quæ opinio est a philosophis reprobata. Sequeretur enim, quod illuminatio esset motus localis corporum a sole fluentium, essetque motus hic successivus, qui sensum latere non posset per spatium maximum, ab oriente scilicet in occidentem, et a sole ad nos. Iterum sequeretur, duo corpora in eodem simul loco consistere, quum totum spatium illuminatum, sit aere plenum ac lumine. Quidam autem dicunt, quod lumen recipitur in aeris poris : quod ridiculum reputatur. Insuper sequeretur, quod sol tali defluxu minueretur, et tandem deficeret prorsus consumptus. — Alii dicunt, quod lumen receptum in corpore diaphano est accidens, quum post esse completum adveniat et recedat rebus manentibus, sed in corpore lucido lux sit forma substantialis, aut ipsum lucidum corpus. Quod stare non valet. Illuminatio enim est que hoc falsum apparet in noctilucis, quorum color in nocte occultatur dum lux apparet; et quando color videtur in die, lux non videtur. Sed verum est, quod per lucem videtur color, quoniam facit colorem esse visibilem actu. — Nonnulli dicunt, quod lux non habet esse firmum et ratum in natura, sed intentionale. Sicut enim species coloris in aere non habet esse naturale, sed spirituale (unde et per eamdem partem species albedinis et nigredinis deferuntur), ita intentio corporis lucidi in aere relicta, est lumen. Et hæc opinio valde probabilis est. Primo, quia quum lumen det esse spirituale colori, multo plus videtur quod ipsum esse habeat spirituale. Secundo, quoniam qualitas nulla habens esse naturale immediate supposita organo visus, potest videri; lumen autem oculum tangens, videtur. Verumtamen hoc non videtur omnifarie verum, quia per illud quod habet esse intentionis tantum, non sequitur transmutatio nisi secundum animæ actionem, ut in videndo et audiendo. Per illuminationem vero sensibiliter cernimus transmutationes fieri naturales per caliditatem ex radiis solis. — Hinc alii, quibus consentiendum videtur, dicunt quod lux est forma accidentalis, habens esse ratum in natura : et sicut calor est qualitas ignis activa, sic lux qualitas activa est solis, atque in aliis est secundum quod magis cum sole communicant. Hinc Avicenna testatur, quod nulla actio est a corporibus superioribus in inferiora nisi per lucem, sicut et ignis agit mediante calore. Unde lux et lumen differunt sicut calor in calido et calefacto. Quumque cœlum sit primum alterans, omnis alteratio in inferioribus perficitur per virtutem luminis, sive sit alteratio secundum esse naturale, sive secundum sensum; et ex hoc habet lux quod cunctis corporibus generationem confert. Coloribus quoque esse spirituale largitur, secundum quod in medio et organo recipiuntur. Nam et ipsum lumen virtutem habet spiritualem; et secundum Augustinum, lumen in omni sensu est medium, sed primo et immediate in visu (qualitates quippe visibiles priores sunt ceteris, prout secundum esse suum formale in inferioribus consistunt corporibus, secundum quod cum cœlesti conveniunt corpore, ut patet secundo de Anima, et secundo de Generatione); aliorum vero sensuum mediantibus qualitatibus aliis. — Hæc Thomas in Scripto.

Hæc eadem cum aliquantula additione seu potius evidentiori explanatione scribit in prima parte, quæstione sexagesima septima. Ubi et aliqua addit ad probandum quod lumen procedens a luce seu luminari vel sole, non sit corpus :2 Omne (inquiens) corpus habet motum naturalem determinatum. Motus autem illuminationis est ad omnem partem, nec magis secundum circulum quam secundum rectitudinem. Non ergo est motus localis corporis alicujus. Rursus, si lumen est corpus, ergo dum aer obtenebratur, lumen corrumperetur, et ejus materia aliam acciperet formam : quod non apparet, nisi quis dicat etiam tenebras esse corpus. Nec videtur ex qua materia quotidie generetur tantum corpus, totum hemisphærium replens. Ridiculum quoque est dicere, quod ad solam luminaris absentiam corrumpatur corpus tam grande. Si vero dicatur non corrumpi, sed simul cum sole accedere, recedere, circumferri, quid poterit dici de hoc quod ad interpositionem alicujus corporis ad candelam tota domus obscuratur? Nec dici potest quod lumen congregetur et refluat ad candelam, quoniam non apparet circa eam claritas major post quam ante. — Præterea, quod lumen in aere habeat esse naturale, non intentionale, hinc constat : quia denominat aerem sicut color parietem, et quoniam habet realem effectum calefaciendo subjectum. Hæc Thomas in Summa.

De hoc scribit Bonaventura : Circa hoc fuerunt quatuor opiniones. Una, quod lumen et radius in medio est corpus, et fluens a sole sicut rivus a fonte. Nec sol tamen consumitur, quia inferius attrahit sibi vapores ex quibus deperditum restauratur. Quod Seneca sensisse videtur. Quod est contra philosophiam, quæ corpora cœlestia docet incorruptibilia esse. — Secunda opinio est, quod lumen et radius sunt corpus ita a sole egrediens sicut ramus a radice absque radicis minoratione. Sicque sol diceretur continue lumen radiumque emittere. Quod reprobatur, quia si sol obscuretur, oporteret lumen et radium de novo creari. — Tertia opinio imaginatur, quod lumen et radius in medio corpus est, et quantum ad formam sit a sole, et quantum ad materiam a Creatore. Contra quod est quod Deus nunquam creat materiam sine forma. — Hinc quarta et vera est positio, quod lumen et radius sit qualitas. Hæc Bonaventura.

Concordat Petrus. Qui etiam tangit opinionem dicentium, quod lumen indesinenter novum fluit a sole, non habens esse fixum, sed in fluxu continuo. Ad quod allegatur quod loquitur Augustinus : Lumen non habet permanentiam nisi ad lucis fluentiam. Verum ut super primum ostensum est, verius reputatur quod lumen idem numero ad tempus conservatur a luce seu lucido :3 quæ conservatio influentia appellatur, non tamen incessanter aliquid superaddens lumini conservato, sed est permanens habitudo causæ ad effectum.

Amplius his concordans Albertus : Antiquissimus (inquit) philosophus Democritus, qui secundum Aristotelem, de omnibus curam gessit, dixit quod lux et lumen sunt corpora parva, a sole seu lucido in corpus perspicuum seu diaphanum defluentia;4 quumque ubique jungantur partibus perspicui, efficitur perspicuum actualiter luminosum. Atque ut sexto de Naturalibus recitat Avicenna, rationem accepit ex hoc quod videbat lumen transire de loco ad locum, radium quoque descendentem a corpore luminoso, ingredi per fenestram, et reflecti a corpore solido; quumque talia sint corporalium rerum, dixit lumen et lucem consistere corpus : quod jam satis est reprobatum. Hæc Albertus.

Qui etiam contestatur, quod lux et lumen sunt formæ intentionales et rationales. Intentionales, quia secundum esse intentionale servantur in diaphano medio. Et illæ dicuntur spirituales formæ, non quod sint spiritus secundum substantiam, sed quia secundum esse intentionale, quod est esse spirituale, exsistunt in sensu ac medio, ut dicit Commentator super secundum de Anima. — Verumtamen circa hoc verior videtur positio S. Thomæ, nisi intelligatur quod quodammodo habent modum spiritualis intentionalisque esse, sicut prætactum est, alioqui non staret quod ipse hic scribit Albertus: Revera, inquiens, lux et lumen sunt formæ corporeæ, quæ distenduntur in corpore secundum corporis mensuras, et sunt magnæ in magno, et parvæ in parvo. Circa quæ verba Alberti dicendum, quod inter sensibiles qualitates lux spiritualissima nuncupatur, tanquam minime cum materia et corporeitate participans; attamen aliquo modo corporea dicitur, quia corporali inest subjecto, et in eo per accidens est extensa per dimensionem subjecti.

Ex his patet ad objecta pro parte solutio. Ad primum etenim et secundum est dicendum, quod in illa et consimilibus auctoritatibus sumitur lux pro corpore lucido, quemadmodum tenebra seu caligo frequenter accipitur pro loco seu corpore obscurato, juxta quem modum Commenttator, secundo de Anima, naturalem calorem probat esse corpus. Divisio quoque ignis prætacta, conformiter sumit lucem p. 40 D. pro igne, prout in propria lucet materia; pro carbone vero et flamma, prout in materia lucens est aliena: ut per carbonem intelligatur ignis in materia sicca terrestri, per flammam accipiatur ignis in aerio humido. — Ad tertium, quod conjunctio et separatio illa intelligendæ sunt secundum intensionem remissionemque luminis, multiplicatis aut subtractis luminaribus, quorum radii inconfusi dicuntur propter luminarium distinctionem. — Ad quartum, quod actus illi conveniunt lumini per similitudinem quamdam, non proprie. Dicitur namque radius descendere et moveri, quoniam principium illuminationis est supra nos. Ex intersectione etiam radiorum solis non sequitur calor sicut ex corporum confricatione; sed concurrentibus radiis multis ad unum punctum, oportet lumen multiplicari: ex quo multiplicatur et calor, in quantum lumen ex hoc quod est qualitas primi alterantis, habet ad alterationem juvare, præsertim secundum qualitatem quæ maxime et simpliciter est activa, videlicet calor, qui per hoc virtuti primi alterantis maxime est conformis. — Denique, ut asserit Avicenna, lux et lumen sunt in genere qualitatis, et in tertia specie ejus, quoniam sensui inferunt passionem; nec tamen oportet quod habeant contrarium, quia illius sunt corporis qualitates quod est a contrariis elongatum. Hoc quoque pensandum, quia ut divinus Dionysius fassus est, lumen solis in diversis corporibus diversimode secundum ipsorum dispositionem et capacitatem recipitur.5 Hinc quædam illuminantur in superficie tantum, ut opaca; quædam usque in profundum, sicut diaphana: quæ tamen lumen non retinent, quoniam imperfecte illud suscipiunt, propter quod illuminante subtracto, cessat in eis lumen; aliqua autem perfectius suscipiunt illud ac retinent, sicut carbunculus. Hæc Thomas.

Concordat Durandus per omnia. Qui tamen sic arguit: Lumina in medio sunt distincta, ut B. Dionysius secundo capitulo de Divinis nominibus ait. Quod per experimenta probatur. Nam corpus opacum luminaribus duobus oppositum, duas producit umbras: quod non fieret, nisi essent lumina duo, quum umbra non sit nisi privatio luminis. Rursus, a duobus luminaribus quorum lumina transeunt per unum foramen, fiunt duo fulgores in pariete opposito: quod non esset, nisi in foramine in quo conjunguntur, subjective manerent essentialiter distincta. Item præcipua ratio cur lumen negatur esse corpus, est quoniam simul consistit cum aere, duoque corpora nequeunt simul esse. Sed probatur quod hoc non obstet. Ferrum namque ignitur non in superficie tantum, sed etiam in profundo. Itaque in ferro ignito sunt ferrum et ignis, et tamen ferrum ignitum non occupat locum majorem quam solum ferrum.

Et respondendum ad primum, quod duæ umbræ non sunt in eadem medii parte, sed in diversis: idcirco non arguunt pluralitatem luminis in eadem parte medii, sed in diversis. Ad secundum, quod lumina diversa in eodem foramine conjunguntur, et unum sunt lumen; attamen radii et fulgores ultra procedentes distinguuntur, non propter distinctionem separationemve luminis in foramine exsistentis, sed quia non potest ad eamdem partem ultra procedere utriusque actio luminaris: imo procedit ad partes diversas propter corpus in quo exstat foramen, utrique luminari respectu alterius et alterius situs interpositum. Ad tertium, quod in ferro ignito non est ignis intrinsecus, qui non est nisi in materia rara, sed est ibi dispositio ad formam ignis nondum ultima et perfecta. — Hæc Durandus. Cujus huic ultimo verbo objici potest quod nunc dictum est de triplici illa specie ignis, qualiter possit esse in materia propria et aliena.6

Præterea ad istud, Utrum lux sit res vera, respondet Henricus tertio Quodlibeto :7 Tota hujus quæstionis difficultas oritur ex modo generationis luminis. Quod si dicatur educi de potentia medii tanquam ex materia, oportebit fateri quod sit res vera, quum omnis forma educta de potentia materiæ, sit res vera. Si autem dicatur produci solum ab efficiente, per qualem nescio diffusionem seu multiplicationem lucis a corpore luminoso in medium, quod est solum in potentia receptiva, tunc aliquo modo posset dici non esse res vera. Nec tamen video quin adhuc illo modo esset res vera, quum realiter produccatur, nec sit dare medium inter ens et nihil. Unde dicendum, quod potest dici intentio respectu eorum quæ permanent causa eorum subtracta, quibus habet debilius esse, et res vera comparatione non entium. — Hæc Henricus, qui de modo productionis seu eductionis luminis non prosequitur loco præallegato.

Porro Richardus movet hanc quæstionem, Utrum lumen educatur de potentia medii. Videtur quod sic, quia alias videretur creari, id est non ex aliquo fieri. Hugo quoque libro de Sacramentis: Opus, inquit, creationis et multiplicationis, et annihilationis, soli Deo possibile est. Sed si lumen non educitur, oportet quod per multiplicationem gignatur. — Ad hoc Richardus respondet: Multorum et magnorum responsio est, quod lux producit lumen in medio, non ipsum de potentia medii educendo, sed multiplicando se ipsam. Alii, quibus consentio, dicunt quod lux produccit lumen, ipsum educendo de potentia materiæ; et quæcumque creatura similitudinem suam producens in medio, educit de potentia materiæ eam: aliter enim produceretur non de aliquo.

Istud Richardus tenet sobrie, non immoderate. Porro quantum capere queo, ista opinio pandit humani imbecillitatem, ne dicam ruditatem, ingenii. Si enim lux non producit lumen diffundendo et multiplicando seu communicando se ipsam, ergo nec calor ignis calorem: cujus oppositum experientia docet. Et quomodo lux posset tam instantanee et æque velociter educere lumen de tam innumerabilibus tamque diversimode dispositis atque distantibus corporibus ad luminis receptionem, quo modo de ferro, saxo et consimilibus potest tam repente educere lumen, et tam cito de illis sicut de vitro, argento et stanno? — Præterea, opinio illa difficultatem quam evadere studet, illabitur. Etenim dato quod lux educat lumen de potentia medii seu subjecti, quæro de quo fit seu producitur illud lumen, an de nihilo, an de forma luminis inchoata, an de substantia medii. Si primum, ergo creatur. Si secundum, quæro an forma luminis inchoata sit realiter idem quod lumen eductum, an non. Si sic, erunt innumerabiles formæ accidentales et invicem contrariæ in subjectis latentes. Si non est realiter idem, quæritur quid sit, an sit ens vel non ens. Si autem tertium admittatur, ergo substantia convertetur in accidens. Et quæritur, an materia medii, an substantialis forma ipsius, an utrumque simul, an pars totius seu pars partium convertatur in lumen, an in aliam formam accidentalem, quæ de potentia materiæ perhibetur educi. — Insuper juxta hanc opinionem, nec color nec odor producit similitudinem suam in medio, sed de potentia materiæ seu medii eam educit: sicque aer saltem materialiter causat similitudinem colorum, speciemque odorum in medio, imo in se ipso. Quumque omnis processio sit per similitudinem, et unumquodque producat simile sibi, quid est in aere de quo tanquam de simili prodeunt similitudines seu species illæ?

Hinc grossa videtur illa opinio, nec motivum ejus est validum. Productio quippe accidentis non semper requirit materiam ex qua, sed naturaliter materiam in qua. Estque opinio illa apertissime divini Dionysii documentis contraria, qui libro de Divinis characteribus, et quarto capitulo de Divinis nominibus, ac alibi, sæpe testatur, quod sol naturali diffusione et emicazione lumen suum diffundit et cuncta venustat. Modum quoque generationis æternæ ac divinæ ad intra, præsertim (quantum possibile est) declarat per emanationem luminis a luce solis.8 Naturaliter quippe luci convenit emicare, quæ emicatio est luminis productio. Ad quod probandum possent verba Thomæ, Alexandri, Alberti, Bonaventuræ, copiose induci: imo potius Augustini, Boetii, Anselmi.

Hinc Scotus dicit triplicem esse radium, scilicet rectum, fractum, reflexum; et quemlibet immediate genitum seu productum a luce, ac speciem esse lucis. — Quumque inquiritur an lumen seu radius habet esse intentionale, dicit intentionem non significare hic id in quod sensus tendit, quia sic objectum esset intentio, sed id per quod tanquam per principium formale, et sicut per medium, tendit in rem. Sicque lumen vocatur intentio, quum sit similitudo et species lucis per quam ipsa a sensu videtur. Et sicut quoddam signum est signum et res, sic lumen est intentio et res, quia per ipsum videtur objectum, et ipsum quoque videtur.

Amplius quæritur hic, An lux, lumen, radius, splendor, verius ac perfectius mamgisque proprie dicantur et inveniantur in spiritualibus quam in corporalibus.

Ad quod Thomas respondet: In hoc videtur esse quædam diversitas inter Sanctos, quoniam Augustinus sensisse videtur quod lux in spiritualibus verius inveniatur. Siquidem quarto super Genesim loquitur: Non sic Christus lux dicitur, quomodo lapis: quoniam proprie lux vocatur, lapis figurative. Unde et Joannes ait: Erat lux vera; et alibi: Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ.9 Porro S. Dionysius et Ambrosius videntur sic innuere, quod lux in spiritualibus non nisi metaphorice inveniatur.10 Ait namque B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod Deus dicitur lumen ex eo quod similitudo ejus præcipue resultat in radio solis, quantum ad causalitatem. Et ista positio verior esse videtur, quia nihil per se sensibile spiritualibus convenit nisi metaphorice. Hæc Thomas.

Huic quæstioni nolo hic immorari. Alibi namque, præsertim in libro de Divina essentia seu Dei natura, evidenter multipliciterque monstravi, quod lux, lumen, radius, splendor, illuminatio, manifestatio, claritas, multo verius, eminentius, magisque proprie, Deo et separatis ac spiritualibus, quam temporalibus competunt: imo hæc omnia et unumquodque eorum in rebus materialibus et sensibilibus non sunt, nec est nisi obumbrata imitatio seu imago lucis et radii spiritualis. Hinc Christus se ipsum et Deitatem ac spiritualia in toto evangelio secundum Joannem nomine lucis potissime, propriissime ac verissime, imo et frequentissime designavit. Denique, hoc ipsum esse de mente divini et illuminatissimi Dionysii, in præallegato tractatu clare et copiose ostendi. Nonne Deus propriissime appellatur veritas, sapientia, sanctitas, quorum unumquodque aptissime dicitur lumen? Sic et spiritualia dona, gratia, sapientia, scientia et virtutes, rectissime lumina nuncupantur. Et quamvis lux, prout nos de ea contracte in communi loquendi loquimur usu, dicatur sensibilis qualitas, sicut et sapientia dicitur qualitas spiritualis, nihilo minus loquendo de ea incontracte in sua communitate, multo eminentius spiritualibus convenit, quemadmodum sapientia potissime convenit Deo, juxta illud Apostoli: Soli sapienti Deo honor et gloria.11 Attamen sapientia prout communiter de ea loquimur, tanquam de forma accidentali, Deo non convenit.

At vero Thomas approbando positionem secundam, infirmare videtur opinionem suam, qua paulo ante secutus est Augustinum dicentem omnia simul distincte producta, atque per lucem intelligendum esse angelicam creaturam. Quæ expositio, ut ipsemet Thomas fatetur, non litteralis, sed spiritualis et mystica est, si lux et dies non proprie, sed transumptive seu metaphorice in spiritualibus ac divinis consistit. Dum ergo dicitur expositio illa litteralis, et tamen lux metaphorice in spiritualibus ponitur, invenitur contradictio et repugnantia quædam. — Postremo, utrique positioni satisfacere cupiens dicere potest, quod de luce loqui valemus dupliciter. Primo, quantum ad id a quo nomen imponitur, quod est manifestare, juxta illud Apostoli:12 Omne quod manifestatur, lumen est. Unde et Joannes ait: Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus.13 Sicque lumen in spiritualibus potissime reperitur, in quibus omnia clara et evidentia sunt. Secundo, quantum ad id cui nomen imponitur: et sic juxta usum loquentium, lux in corporalibus magis est. Verumtamen quo spiritualia ac divina ex sua natura et in sua essentia, ab omni fæculentia materiæ omnique mixtione et macula sunt magis immunia, eo verius ac eminentius nomen ac ratio lucis conveniunt eis: quod et multi affirmant doctores.

Amplius quæritur, An Pater omnia operetur per Filium, et quali dictione, prolatione seu verbo Deus omnia fecit.

Videtur quod Pater non fecit omnia per Filium: quoniam is qui facit et per quem facit, non sunt factor æque immediatus, nec factor unus et idem; sed Pater et Filius sunt omnium creaturarum unus, idem, et immediatus creator: non ergo unus eorum operatur per alium.

De hac materia scriptum est super primum.14 Idcirco nunc breviandum.

Itaque Thomas: Operari, inquit, quis dupliciter dicitur per alium. Primo, per virtutem seu auctoritatem illius, sicque ballivus operatur per regem, id est per potestatem regis sibi commissam, quæ immediatior est operi quam virtus sua; et sic nec Pater operatur per Filium, nec econtra, imo ambo una et indivisibili operantur virtute. Alio modo, sicut per operantem, ut rex per ballivum. Cujus distinctionis ista est ratio, quia quum operatio sit medium inter operantem et operatum, causalitas importata per præpositionem hanc, per, potest referri ad operationem secundum quod exit ab operante: et sic quis operatur per illum cujus virtute est operans. Potest quoque referri ad operationem secundum quod terminatur ad operatum : sicque operatur quis per illud quod est ab operante ordinatum ad operatum ut causa ejus. Hinc designatur auctoritas in operante respectu ejus per quem operatur, in quo est causalitas respectu operati. Quod contingit dupliciter. Primo, dum id quod ordinatur ab operante ut causa, secundum aliam operatur virtutem a virtute operantis, quam tamen ab ipso recipit in quantum est motum ab operante : vel per imperium, sicut servi; vel motu corporali, sicut securis et similia inanimata. Unde secundum Philosophum octavo Ethicorum, servus est organum animatum, et organa sunt servi inanimati. Et sic Pater non operatur per Filium : quod tamen hæretici asserebant. Alio modo, quando eadem virtute operatur, quam tamen ab operante recipit is per quem agit : sicque Pater per Filium operatur. Nam Filius est causa operatorum una et eadem virtute cum Patre, quam a Patre nascendo accepit. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper Petrus ait : Dicere Dei multipliciter sumitur. Quemadmodum enim in nobis dicere notat aliquando actum interiorem absolutum, aliquando interiorem exteriori conjunctum, interdum interiorem ad exteriorem ordinatum (est enim verbum conceptum, verbum imaginatum, verbum prolatum) : sic dicere Dei quandoque nominat actum æternum tantum, sine respectu ad creaturas, ut Filium generare; aliquando vero actum æternum cum respectu actuali ad creata, ut generare Filium, atque in illo disponere cuncta; nonnunquam autem actum æternum temporali conjunctum, ut Filium generare et in illo res ipsas producere. Primo modo non sumitur hic. Sic enim non connotat in creatura ullum effectum vel respectum; sed secundo ac tertio modo potest hic accipi, quia sic connotat effectum actu aut habitu.

Footnotes

  1. p. 36 B', etc. ↩

  2. art. 2. ↩

  3. Cf. t. XIX, p. 425 D; t. XXI, p. 99 B' et s. ↩

  4. Summ. th. 2ª part. q. 51. ↩

  5. De Cœlest. hier. c. xiii; de Divin. nom. c. iv. ↩

  6. p. 43 A'. ↩

  7. q. 12. ↩

  8. De Divin. nom. c. II; de Theol. myst. c. III. ↩

  9. Joann. I, 9. ↩

  10. I Joann. I, 5. ↩

  11. Rom. XVI, 27. ↩

  12. Ephes. v, 13. ↩

  13. Joann. III, 21. ↩

  14. t. XXI, p. 252 D', etc. ↩

Chapter 127 of 271