Skip to the text

Distinctio 16

A. De hominis creatione. Ubi considerandum est, quare creatus sit homo, et qualiter sit institutus: quæ duo supra tractata sunt; et qualis factus, et qualiter lapsus; postremo quomodo sit reparatus: quæ discutienda sunt.

HIS excursis, quæ supra de hominis creatione præmisimus effectui mancipare atque ordine explanare nunc suscipimus.1 Ubi hæc consideranda videntur, scilicet: quare creatus sit homo, et qualiter institutus, et qualis et quomodo factus; deinde qualiter sit lapsus; postremo qualiter et per quæ sit reparatus. Horum autem primo et secundo posita, id est causam creationis humanæ et modum institutionis, superius pro modulo nostræ facultatis tractavimus. Ideoque et 8. superest ut qualis vel quomodo factus sit, discutiamus. In Genesi legitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.2 In eo quod dicit, Faciamus, una operatio trium personarum ostenditur; in hoc vero quod dicit, Ad imaginem et similitudinem nostram, una et æqualis substantia trium personarum monstratur. Ex persona enim Patris hoc dicitur ad Filium et Spiritum Sanctum, non, ut quidam putant, angelis: quia Dei et angelorum non est una et eadem imago vel similitudo.

Cf. dist. 1, D

Aug. de Genesi ad litt.3

B. Quod imago et similitudo hic a diversis accipitur varie : a quibusdam increata, et ab aliis creata et increata, vel essentia Trinitatis, vel Filius, vel Spiritus Sanctus.

Imago autem et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur, id est Trinitatis essentia, ad quam factus est homo; vel creata, in qua factus est homo, et ipsa homini concreata. Increatam enim imaginem quæ Deus est, intellexisse videtur Beda, quum dicit, non esse unam imaginem Dei et angelorum, sed trium personarum: et ideo personis, non angelis fit ibi sermo. Improprie tamen imago dicitur, quia imago relative ad aliud dicitur cujus similitudinem gerit, et ad quod repræsentandum facta est: sicut imago Cæsaris, quæ ipsius similitudinem præferebat, ipsumque quodammodo repræsentabat. Improprie autem imago dicitur id ad quod aliud fit: sicut exemplum proprie dicitur, quod sumitur ex aliquo, et exemplar, ex quo sumitur aliquid. Ponitur tamen et aliquando abusive alterum pro altero. Ita et minus proprie accipitur imago essentia Trinitatis, si tamen ea nomine imaginis in hoc loco intelligitur.

Beda, Hæxaem. lib. 1.

C. Opinio eorum qui putaverunt Filium per imaginem et similitudinem hic accipi.

Filius vero proprie imago Patris dicitur, sicut supra in tractatu de Trinitate diximus. Unde fuerunt nonnulli qui ita distinxerunt, ut imaginem in hoc loco intelligerent Filium, hominem vero non imaginem, sed ad imaginem factum dicerent: quos refellit Apostolus, dicens: Vir quidem est imago et gloria Dei. Hæc namque imago, id est homo, quum dicitur fieri ad imaginem, non quasi ad Filium dicitur fieri, alioqui non diceretur:4 Ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram diceret, quum Filius solius Patris imago sit? Fuerunt autem et alii, perspicacius hæc tractantes, qui per imaginem Filium, et per similitudinem Spiritum Sanctum intelligerent, qui similitudo est Patris et Filii. Et ideo pluraliter putaverunt dici nostram, id referentes ad similitudinem tantum, ad imaginem vero subintelligendum esse meam. Hominem vero et imaginem esse, et ad imaginem et similitudinem factum esse tradiderunt, et imaginem imaginis esse et similitudinis.

Aug. de Trinitate, lib.5 quos refellit Apostolus, dicens: Vir quidem est imago et gloria Dei. Hæc namque imago, id est homo, quum dicitur fieri ad imaginem, non quasi ad Filium dicitur fieri, alioqui non diceretur: Ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram diceret, quum Filius solius Patris imago sit? Fuerunt autem et alii, perspicacius hæc tractantes, qui per imaginem Filium, et per similitudinem Spiritum Sanctum intelligerent, qui similitudo est Patris et Filii. Et ideo pluraliter putaverunt dici nostram, id referentes ad similitudinem tantum, ad imaginem vero subintelligendum esse meam. Hominem vero et imaginem esse, et ad imaginem et similitudinem factum esse tradiderunt, et imaginem imaginis esse et similitudinis.

D. Nec horum sententiam approbat, sed imaginem et similitudinem Dei in homine quærendam et considerandam docet, ut imago et similitudo creata intelligatur.

Verumtamen hæc distinctio licet reprobabilis penitus non videatur, quia de medio montium, id est auctoritatibus Sanctorum manat, congruentius in ipso homine imago et similitudo quærenda est et consideranda. Factus est ergo homo ad imaginem Dei et similitudinem secundum mentem, qua irrationabilibus antecellit; sed ad imaginem, secundum memoriam, intelligentiam et dilectionem; ad similitudinem, secundum innocentiam et justitiam, quæ in mente rationali naturaliter sunt. Vel imago consideratur in cognitione veritatis, similitudo in amore virtutis; vel imago in aliis omnibus, similitudo in essentia : quia et immortalis et indivisibilis est. Unde Augustinus in libro de Quantitate animæ : Anima facta est similis Deo, quia immortalem et indissolubilem fecit eam Deus. Imago ergo pertinet ad formam, similitudo ad naturam. Factus est ergo homo secundum animam ad imaginem et similitudinem non Patris vel Filii vel Spiritus Sancti, sed totius Trinitatis : ita et secundum animam dicitur homo esse imago Dei, quia imago Dei in eo est. Sicut imago dicitur et tabula et pictura quæ in ea est; sed propter picturam quæ in ea est, simul et tabula imago appellatur : ita propter imaginem Trinitatis, etiam illud in quo est imago, nomine imaginis vocatur. alias quia tamen...non manat Zach. VI, 1. Hugo, de Sacram. lib. I, p. VI, c. 2.

Aug. de Quantitate animæ, n. 3.

E. Quod homo dicitur imago, et ad imaginem; Filius vero imago, non ad imaginem.

Quocirca homo et imago dicitur, et ad imaginem; Filius autem imago, non ad imaginem, quia natus, non creatus, æqualis et in nullo dissimilis; homo creatus est a Deo, non genitus, non parilitate æqualis, sed quadam similitudine accedens ei. Unde Augustinus in libro septimo de Trinitate : In Genesi legitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus, et nostram, pluraliter dixit, et nisi ex relativis accipi non oportet, ut facere intelligantur Pater et Filius et Spiritus Sanctus ad imaginem Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut subsisteret homo imago Dei. Sed quia non omnino æqualis fiebat illa imago, tanquam non ab illo nata, sed ab eo creata; ideo ita imago dicitur, quod et ad imaginem : quia non æquatur parilitate, sed accedit quadam similitudine. Filius autem est imago, sed non ad imaginem, quia æqualis Patri. Dictus est ergo homo ad imaginem, propter imparem similitudinem : et ideo nostram, ut imago Trinitatis esse homo intelligatur, non Trinitati æqualis, sicut Filius Patri. Ecce ostensum est, secundum quid sit homo similis Deo, scilicet secundum animam. Sed et in corpore quamdam proprietatem habet, quæ hoc indicat : quia est erecta statura, secundum quam corpus animæ rationali congruit, quia in cœlum erectum est.

Hugo. Summa Sent. tract III, c 2.

Aug. de Trinitate, lib. VII, n. 12.

Beda, Hæxaem. lib. 1.

SUMMA

DISTINCTIONIS SEXTÆDECIMÆ

dist. II-XI. COMPLETIS pertractationibus de substantiis intellectualibus separatis, de dist. XII et s. substantiis quoque corporalibus tam cœlestibus quam elementaribus atque mixtis: nunc tractatus inducitur de substantia partim spirituali et intellectuali, partimque corporali et mortali, hoc est de homine. De quo agitur hic, quando et qualiter et quo fine sit institutus et conditus; specialiter vero, quomodo ad imaginem et similitudinem superbeatissimæ Trinitatis formatus sit. Verum omnia quæ hic de ista tanguntur materia, præhabita sunt, et diffuse exposita circa exordium primi libri: ideo prolixitatem devitans, lectorem ad locum illum remitto, et nunc septimamdecimam distinctionem aggredior.6

Footnotes

  1. Cf. dist. xv, E. Hugo, de Sacram.lib. t. p. vi, c. 1. ↩

  2. Gen. 1, 26. ↩

  3. lib. III, n. 29. ↩

  4. 1 Cor. XI, 7. ↩

  5. vII, n. 12. ↩

  6. tom. XIX, p. 249 et s. ↩

Chapter 142 of 271