Skip to the text

Quæstio 5

A Dhuc quæritur circa præhabita, Utrum in mixto remaneant elementa actu secundum suas formas substantiales.

Videtur quod non, quia mixta generantur ex elementis: generatio autem unius corruptio exstat alterius.

In oppositum est, quod primo de Generatione ait Philosophus: Mixtio est alteratorum, non corruptorum.

Circa hoc scribit Scotus: Fuit opinio Avicennæ, quam refert Averroes tertio Cœli et primo de Generatione, quod elementa manent in mixto substantialiter, non secundum substantiam, sed secundum qualitates suas remissa. Contra quod arguit Commentator, quia si remittuntur secundum qualitates, ergo secundum substantiam substantialemque formam, quum sit eadem ratio partis qualitatis, totiusque qualitatis: ergo si pars qualitatis posset remitti non remissa substantia, eadem ratione qualitas tota; sicque posset remanere elementum sine sua naturali qualitate, ut ignis sine calore. Ergo potest substantia elementi remitti, sicut et qualitas ejus. Probat autem quod elementum manet aliqualiter secundum remissam substantiam; quia secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, elementum est ex quo componitur res, et manet in re: ergo substantia elementi manet in mixto, quamvis remissa. Sed contra hoc arguit ipse, quoniam sequeretur, quod forma mixti adveniret enti in actu: ergo esset forma accidentalis. Item, nulli formæ competit intendi et remitti nisi accidentali; substantia namque non suscipit magis et minus: ergo si formæ elementares remitterentur, accidentales consisterent.

Dico ergo ad quæstionem, negando utramque opinionem, videlicet quod elementa non manent in mixto secundum substantiam remissam, ut opinatus est Commentator, neque secundum substantiam non remissam, ut loquitur Avicenna. Non enim est ponenda pluralitas sine necessitate. Sed nihil cogit ponere substantiales elementorum formas in mixto: quia nec operatio, eo quod operatio mixti non est ejusdem speciei cum aliqua operatione elementi; nec qualitas mixti, utpote frigiditas carnis, quoniam illa non est frigiditas terræ aut aquæ. Præterea, forma elementaris est nata constituere individum per se subsistens in substantiæ genere: ergo si ibi manent quatuor formæ substantiales elementorum, erunt ibi quatuor individua; imo et quintum constitutum forma mixtionali. Insuper, unum et idem subsistens non habet plures formas specificas, præsertim quarum una non est perfectibilis ab alia: quod tamen sequeretur, si elementa secundum suas formas substantiales manerent in mixto.

Quomodo ergo manent elementa in mixto? Dico, quod in omni genere et in qualibet re est invenire medium rationis ejusdem cum extremis, ut decimo Metaphysicæ dicitur. Quamvis autem medium dicatur compositum ex extremis, ut rubor ex albedine atque nigredine; tamen compositio illa non est nisi quædam convenientia, quoniam nullus ponit quin qualitates mediæ sint simplices formæ. Hinc propter convenientiam hanc naturalem medii ad extrema, quæ non est extremorum ad invicem, dicuntur extrema seu qualitates eorum esse atque manere in medio, nec dicitur quod extremum sit in extremo. Dico ergo, quod in mixto dicuntur manere formæ elementorum propter naturalem convenientiam formæ mixti cum elementis seu formis eorum, quæ convenientia non est unius elementi ad aliud. Denique Aristoteles vult quod forma generati seu mixti, est actualior et perfectior forma elementi, ita quod forma elementi inferior potentialiorque consistit: ideo elementa dicuntur virtualiter manere in mixto, quemadmodum imperfectiora et inferiora dicuntur manere in superioribus, in quibus non nisi virtualiter manent. Idcirco quum Aristoteles dixisset quod elementa manent in mixto, adjecit: Salvatur enim virtus eorum. Dico ergo, quod elementa non manent in mixto secundum substantiam, nec oportet dicere quod plus maneant in mixto quam vegetativum et sensitivum in intellectivo.

Quomodo ergo generabitur mixtum? Dico, quod non est necesse quatuor elementa concurrere ad esse mixti, quum aliquando factum sit mixtum ex uno elemento, juxta illud Genesis:1 Producant aquæ reptile, etc. Dico tamen, quod si concurrant, nunquam generatur mixtum per actiones eorum se mutuo corrumpentium. Nam quæro utrum in instanti quo gignitur mixtum, sint in illo omnia elementa corrupta, an maneant aliqua. Si omnia sint corrupta, ergo mixtum generatur ex non ente. Si aliquid manet, ergo non corrumpunt se invicem in generatione mixti; tunc quoque non generaretur mixtum, nisi ex unico illo. Itaque quod mixtio dicitur alteratorum unio, intelligendum est de unione in uno effectu communi, in quo virtualiter salvatur virtus ipsorum. Unde dico, quod in mixto non sunt veræ qualitates elementorum, sed similes eis. Nam calor ignis generat ignem; calor hominis, carnem. — Hæc Scotus.

Circa cujus positionem sufficit tangere, poris animalis; nec formæ illæ essent sine suis materiis, nec materiæ sine dimensionibus, et sic duo corpora essent simul. Rursus formæ illæ exigerent dimensiones diversas. Formæ quoque substantiales non recipiunt magis et minus. Hæc Richardus. Præterea de hac quæstione magistralius scribit Richardus: Aliqui (inquiens) dicunt, quod in corporibus animalium et mixtorum sint formæ substantiales elementorum secundum suas essentias incompletas. Quæ opinio multas pro se habet auctoritates. Ait etenim Damascenus tertio libro, quod necesse est dicere hominem esse compositum ad minus ex quinque naturis, id est ex quatuor elementis et anima. Philosophus quoque libro de Generatione et corruptione, probat omnia mixta esse composita ex quatuor elementis, quia nec sine aqua partes terræ sibi cohærent, etc. Alii dicunt, quod formæ elementares secundum suas essentias nullo sint modo in mixto: quia quum quælibet pars mixti sit mixta, secundum Philosophum primo de Generatione, oporteret quod formæ illæ essent simul in qualibet parte materiæ cornumero formæ suæ substantialis. Præterea de hac quæstione magistralius scribit Richardus: Aliqui (inquiens) dicunt, quod in corporibus animalium et mixtorum sint formæ substantiales elementorum secundum suas essentias incompletas. Quæ opinio multas pro se habet auctoritates. Ait etenim Damascenus tertio libro, quod necesse est dicere hominem esse compositum ad minus ex quinque naturis, id est ex quatuor elementis et anima. Philosophus quoque libro de Generatione et corruptione, probat omnia mixta esse composita ex quatuor elementis, quia nec sine aqua partes terræ sibi cohærent, etc. Alii dicunt, quod formæ elementares secundum suas essentias nullo sint modo in mixto: quia quum quælibet pars mixti sit mixta, secundum Philosophum primo de Generatione, oporteret quod formæ illæ essent simul in qualibet parte materiæ corporis animalis; nec formæ illæ essent sine suis materiis, nec materiæ sine dimensionibus, et sic duo corpora essent simul. Rursus formæ illæ exigerent dimensiones diversas. Formæ quoque substantiales non recipiunt magis et minus. Hæc Richardus.

Qui utriusque hujus opinionis tangit et solvit motiva, declarans qualiter utraque possit defendi, nec ad ullam declinans. Primam earum videtur sequi Albertus; secundam Thomas, quam reputo veriorem, et rationabilioribus argumentis fulcitam.

Insuper quærit Richardus, an animæ brutorum sint extensæ. Quocirca duas recitat opiniones: unam dicentium quod sic. Nam partes anguillæ et aliorum quorumdam brutorum divisæ ab invicem, manent viventes ac sentientes: quod esse non posset, nisi anima earum divisione corporis divideretur; nec dividi posset, nisi esset extensa saltem per accidens extensione materiæ; educitur quoque de potentia materiæ. Alii dicunt, quod non est extensa, sed est in qualibet parte corporis tota: quia ut eis apparet, aliter non posset movere corpus secundum oppositas partes positionis, neque sentiret tota in qualibet parte corporis. Hæc Richardus. — Verumtamen aliqui tenent mediam viam, dicentes quod animæ perfectorum brutorum sint indivisibiles, et totæ in toto, ac totæ in qualibet parte; ceterorum, ut annulosorum et consimilium, præfato modo extensæ sunt.

Footnotes

  1. Gen. 1, 20. ↩

Chapter 141 of 271