Skip to the text

Distinctio 17

A. De creatione animæ, utrum de aliquo facta sit vel non, et quando facta, et quam gratiam habuerit in creatione.

HIC de origine animæ plura quæri solent, scilicet unde creata fuerit, et quando, et quam gratiam habuerit in creatione.1 Sicut hominis formatio secundum corpus describitur, quum dicitur, Formavit Deus hominem de limo terræ; ita ejusdem secundum animam factura describitur, quum subditur, Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ. Corpus enim de limo terræ formavit Deus, cui animam inspiravit.2 Vel secundum aliam litteram, flavit, vel sufflavit: non quod faucibus sufflaverit, vel manibus corporeis corpus formaverit;3 spiritus enim Deus est, nec lineamentis membrorum compositus. Non ergo carnaliter putemus Deum corporeis manibus formasse corpus, vel faucibus inspirasse animam; sed potius hominem de limo terræ secundum corpus formavit jubendo, volendo, id est, voluit et verbo suo jussit ut ita fieret; et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, id est, substantiam animæ in qua viveret, creavit, non de materia aliqua corporali vel spirituali, sed de nihilo.

B. Opinio quorumdam hæreticorum, qui putaverunt animam esse de substantia Dei.

Putaverunt enim quidam hæretici Deum de sua substantia animam creasse, verbis Scripturæ pertinaciter inhærentes, quibus dicitur:4 Inspiravit vel insufflavit, etc. Quum flat, inquiunt, vel spirat homo, de se flatum emittit. Sic ergo quum dicitur Deus flasse vel spirasse spiraculum in faciem hominis, ex se spiritum hominis emisisse intelligitur, id est de sua substantia.5 Qui hoc dicunt, non capiunt tropica locutione dictum esse, sufflavit vel flavit; id est, flatum hominis, scilicet animam, fecit. Flare enim, est flatum facere; et flatum facere, est animam facere. Unde Dominus per Isaiam: Omnem flatum ego feci. Non sunt ergo audiendi qui putant animam esse partem Dei. Si enim hoc esset, nec a se nec ab alio decipi posset, nec ad malum faciendum vel patiendum compelli, nec in melius vel deterius mutari. Flatus ergo quo hominem animavit, factus est a Deo, non de Deo, nec de aliqua materia, sed de nihilo.

Is. LVII, 16, juxta LXX. Beda. Hexacm. lib. I.

C. Quando facta sit anima, an extra corpus, aut in corpore.

Sed utrum in corpore, vel extra corpus, etiam inter doctos scrupulosa quæstio est. Augustinus enim super Genesim tradit, animam cum angelis sine corpore fuisse creatam, postea vero ad corpus accessisse: neque compulsa est incorporari, sed naturaliter illud voluit, id est, sic creata fuit ut vellet, sicut naturale nobis est velle vivere; male autem velle vivere, non naturæ, sed voluntatis est perversæ. Alii vero dicunt, animam primi hominis in corpore fuisse creatam, ita exponentes verba illa: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, id est, animam in corpore creavit, quæ totum corpus animaret; faciem tamen specialiter expressit, quia hæc pars sensibus ornata est ad intuenda superiora.6 Sed quidquid de anima primi hominis æstimetur, de aliis certissime sentiendum est, quod in corpore creentur. Creando enim infundit eas Deus, et infundendo creat. Dicendum est etiam animam illam non sic esse creatam ut præscia esset operis futuri justi vel injusti.

Hugo, Summa Sent. tract. III. c. 2. Aug. de Genesi ad litt. lib. VII, n. 35, 36.

Aug. op. cit. n. 37.

D. In qua ætate Deus hominem fecerit.

Solet etiam quæri, utrum Deus hominem repente in virili ætate fecerit, an perficiendo et ætates augendo, sicut nunc format in matris utero. Augustinus super Genesim dicit, quod Adam in virili ætate continuo factus est: et hoc secundum superiores, non inferiores causas, id est secundum voluntatem et potentiam Dei, quam naturæ generibus non alligavit, qualiter et virga Moysis conversa est in draconem. Nec talia contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus aliter naturæ cursus innotuit; Deo autem natura est quod facit. Non ergo contra dispositionem suam illud fecit Deus. Erat enim in prima creaturarum conditione, sic hominem posse fieri; sed non ibi erat necesse ut sic fieret: hoc enim non erat in conditione creaturæ, sed in beneplacito Creatoris, cujus voluntas necessitas est. Hoc enim necessario futurum est quod vult et præscit. Multa vero secundum inferiores causas futura sunt, sed in præscientia Dei futura non sunt. Si autem ibi aliter futura sunt, potius futura sunt sicut ibi sunt ubi præscit ille qui non potest falli. Sic ergo factus est Adam non secundum inferiores causas, quia non erat in rerum causis seminalibus ut ita fieret, sed secundum superiores causas, non contra naturam operantes, quia in rerum causis naturalibus erat ut ita posset fieri.

Hugo, loc. cit.

Aug. Ibid. lib. VI, n. 23, 24.

Ibid. n. 26.7

E. Quod homo extra paradisum creatus, in paradiso sit positus, et quare ita factum sit.

Hominem autem ita formatum tulit Deus, ut Scriptura docet, et posuit in paradiso voluptatis, quem plantaverat a principio.8 His verbis aperte Moyses insinuat, quod homo extra paradisum creatus, postmodum in paradiso sit positus. Quod ideo factum dicitur, quia non erat in eo permansurus, vel ut non naturæ, sed gratiæ hoc assignaretur. Intelligitur autem paradisus localis et corporalis, in quo homo locatus est. Tres enim generales de paradiso sententiæ sunt: una eorum qui corporaliter intelligi volunt tantum; alia eorum qui spiritualiter tantum; tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor, ut homo in corporali paradiso sit positus, qui ab illo principio plantatus accipi potest, quo terram omnem, remotis aquis, et herbas et ligna producere jussit. Qui etsi præsentis Ecclesiæ vel futuræ typum tenet, ad litteram tamen intelligendum est esse locum amœnissimum fructuosis arboribus, magnum, et magno fonte fecundum. Quod dicimus, a principio, antiqua translatio dicit, ad orientem. Unde volunt, in orientali parte esse paradisum, longo interjacente spatio vel maris vel terræ, a regionibus quas incolunt homines secretum, et in alto situm, usque ad lunarem circulum pertingentem; unde nec aquæ diluvii illuc pervenerunt.

Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 4.

Aug. de Genesi ad litt. lib. VIII, n. 1.

Beda, Hæem, lib. 1.

F. De lignis paradisi, inter quæ erant lignum vitæ et lignum scientiæ boni et mali.

In hoc autem paradiso erant ligna diversi generis, inter quæ unum erat quod vocatum est lignum vitæ, alterum vero lignum scientiæ boni et mali. Lignum autem vitæ dictum est, sicut docet Beda et Strabus, quia divinitus accepit hanc vim, ut qui ex ejus fructu comederet, corpus ejus stabili sanitate et perpetua soliditate firmaretur, nec ulla infirmitate vel ætatis imbecillitate in deterius vel in occasum laberetur. Lignum autem scientiæ boni et mali non a natura hoc nomen accepit, sed ab occasione rei postea secutæ. Arbor enim illa non erat mala; sed scientiæ boni et mali ideo dicta est, quia post prohibitionem erat in illa transgressio futura, qua homo experiendo disceret quid esset inter obedientiæ bonum et inobedientiæ malum. Non ergo de fructu qui nasceretur inde positum est illud nomen, sed de re transgressionem secuta. Cognovit enim homo, priusquam tangeret hoc lignum, bonum et malum; sed bonum per prudentiam et experientiam, malum vero per prudentiam tantum. Quod etiam per experientiam novit, usurpato ligno vetito: quia per experientiam mali didicit quid sit inter bonum obedientiæ et malum inobedientiæ. Si vero primi parentes obedientes essent, nec contra præceptum peccassent; non ideo tamen minus diceretur lignum scientiæ boni et mali, quia hoc ex ejus tactu accideret, si usurparetur. A ligno ergo homo prohibitus est, quod

Beda, Ibid.

Aug. op. cit. lib. VIII, n. 12.

Ibid. n. 33.

Ibid. n. 28, 29. malum non erat, ut ipsa præcepti conservatio bonum illi esset, transgressio malum. Nec melius consideratur quantum malum sit inobedientia, quam hoc modo, quum scilicet ideo reus factus esse homo intelligitur, quia prohibitus rem tetigit, quam si non prohibitus tetigisset, nec peccasset, nec pœnam sensisset. Si enim venenosam herbam prohibitus tetigeris, pœna sequitur; et si nemo prohibuisset, similiter sequeretur. Si etiam prohibetur res tangi quæ non tangenti tantum sed prohibenti obest, sicut aliena pecunia; ideo prohibitum est peccatum, quia prohibenti est damnosum. Quum vero tangitur quod nec tangenti obest, si non prohibetur, nec cuilibet, si tangatur; ideo prohibetur ut per se bonum obedientiæ et malum inobedientiæ monstretur: sicut primus homo a re bona prohibitus pœnam incurrit, ut non ex re mala, sed ex inobedientia pœna esse monstretur, sicut ex obedientia palma.

SUMMA

DISTINCTIONIS SEPTIMÆDECIMÆ

IN hac distinctione docetur, an primi hominis anima in corpore sit creata, et quid de aliarum animarum rationalium creatione sit sentiendum; in qua etiam ætate factus sit homo protoplastus. Consequenter hic agitur de paradiso, et cur extra paradisum factus sit primus homo; de lignis quoque seu arboribus paradisi, et de earum nominibus ac nominum rationibus.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. VII, n. 2. ↩

  2. Gen. II, 7. ↩

  3. Beda, Hæxaem. lib. I. ↩

  4. Aug. op. cit. n. 3. ↩

  5. Gen. n. 5. ↩

  6. Gen. II, 7. ↩

  7. causarum Ibid. n. 27. ↩

  8. Gen. II, 8. ↩

Chapter 143 of 271