Quæstio 2
Hic quærunt multi, An anima rationalis sit ex natura sua immortalis, an etiam animæ irrationales. Verum de his jam supra introducta sunt multa, et ipsa prolixitas est vitanda. Cf. p. 148 D'.
Secundo quæritur, Utrum homo in statu innocentiæ potuit tolerare aliquod malum pœnæ, hoc est, an mala pœnalia, ut læsio, fames, sitis, mors, etc., poterant ei accidere seu inesse.
Videtur quod non, quoniam pœna debetur culpæ, et ut Augustinus super Genesim docet, ordinatio divinæ sapientiæ atque justitiæ fuit, ne aliquid talium homini ante culpam accideret.
In contrarium est, quia gratia non tollit naturam; sed naturale est homini esse mortalem, quum et mortale sit quædam differentia ejus, et omne mixtum ex contrariis constans, necessario est corruptibile; corpora autem primorum parentum ex elementis constabant. — Rursus, ubi fames et sitis locum non habent, non convenit refectio corporalis; sed primis parentibus ante ruinam peccati conveniebat (imo et jussum fuit) comedere: ergo fames et sitis, quæ sunt mala pœnæ, poterant tunc ipsis inesse. — Rursus, in his qui reficiuntur, est alteratio assidua atque interior corruptio, incorporatio, deperditio: quorum quædam sunt mala pœnalia.
C — Item si quis intrusisset ensem illorum corporibus, vulnerati fuissent.
Hæc et consimilia argumenta possent multiplicari, quæ aliud non requirunt nisi ut lucide exponatur qualiter mortalitas et immortalitas, passibilitas et impassibilitas, ipsis convenerunt, et quo dono.
Ad hæc Alexander respondet: Homo ante peccatum non fuit penitus impassibilis (et immortalis) neque simpliciter passibilis. Unde Hugo: Sicut immortalem non dicimus hominem primum fuisse ante peccatum, ut mori omnino non posset, sic etiam nequaquam impassibilem exstitisse credere hunc debemus, quasi nihil omnino pati potuisset, quia naturam in se passibilem habuit. Attamen si non peccasset, sicut nec mortuus, ita etiam sive ad molestiam voluntatis in mente, sive ad corruptionem integritatis in corpore, passus aliquid omnino non fuisset. Potentia quippe est multiplex. Quædam est obedientialis, quæ in actum perducitur solum potestate divina, sicut in costa Adæ fuit potentia ut ex ea corpus fieret Evæ. Alia est potentia solum materialis, ut illa quæ est tantum passiva, nullam habens inclinationem ad actum sibi correspondentem; potest tamen perduci ad illum actione creaturæ, multiplici medio subjectum disponente. Alia est potentia passibilis, habens inclinationem ad actum. Alia, quæ est propinque ad actum disposita, utpote dispositionem superadditam habens. Alia est necessitatis, ut quæ est in conjunctione ad actum. Quælibet harum trium ultimarum est potentia disposita; sed prima, dispositione remota; secunda, dispositione propinqua; tertia, dispositione jam actuata. Hæc dico, extenso potentiæ nomine: potentia enim patiendi, defectus exstat potentiæ potius quam potentia. Et quia secundum Philosophum, si unum oppositorum multipliciter dicitur, etiam reliquum: hinc impassibile tot dicitur modis, quot passibile. Et intendimus hic de passibilitate et impassibilitate, prout dicunt positionem vel privationem passionis innaturalis, secundum quod ait Damascenus libro secundo: Passio est motus præter naturam. Estque passio ista cum contrarietate recipientis atque recepti. Est tamen et quædam passio naturalis.
Quum itaque quæritur, an primus homo fuit impassibilis ante culpam, dici potest quod si per hoc quod dicitur impassibile, notatur privatio necessitatis ad patiendum, seu dispositionis vel possibilitatis seu inclinationis, sic erat impassibilis: quia non erat in eo natura disposita aut aliqua infirmitate inclinata ad patiendum. Sed protut impassibile dicit privationem potentiæ primo modo sumptæ, aut modo secundo acceptæ: sic non erat impassibilis, quia natura ejus non fuit prorsus insusceptibilis infirmitatis et passibilitatis ac culpæ. Sicque aliquo modo fuit passibilis, et aliquo modo impassibilis, ut vult Hugo. Hinc impassibilitas illa non fuit dos corporis glorificati, quoniam illa omnem passibilitatis privationem includit. — Hæc Alexander.
Qui etiam quærit hic, utrum homo in statu innocentiæ fuit passibilis per extrinsecarum receptionem impressionum. Respondet: Passio seu passibilitas proveniens ex impressione relicta ab extrinseco, duplex est: una naturalis et consona conveniensque naturæ; alia innaturalis seu destructiva naturæ. Prima est duplex: una concernens naturam et salvativa ipsius esse; alia respiciens ea quæ sunt perfectiva ipsius. Ea quæ sunt salvativa seu conservativa ipsius esse, respicit passio quæ relinquitur ex operibus generativæ et nutritivæ. Concernentia vero perfectiva ipsius, sunt impressiones cognoscibilium specierum. Hæ itaque passiones primis parentibus ante lapsum convenerunt: sicque etiam cœlestia corpora in eis agere poterant. Passio vero destructiva et innaturalis, ipsis pro statu illo inesse non poterat; et hoc fuit ex ordine divinæ justitiæ, qua inferiora omnia homini subdita erant, nec potestatem lædendi eum habebant, ex qua Deus eos præservavit ab omni læsivo quamdiu sibi manserunt subjecti. Hæc idem.
Præterea Bonaventura: Hæc (inquit) locutio, Aliquid est nunc immortale, secundum Philosophum, duplex est: quia adverbium illud potest determinare ly immortale, ratione actus moriendi, et item ratione potentiæ. Conformiter ista locutio, Utrum corpus hominis fuisset dissolubile ipso non peccante. Quoniam ablativi illi absoluti possunt determinare ly dissolubile, vel quoad posse dissolutionis: et ita est vera, quoniam Adam in statu illo habuit posse ut dissolveretur; potuit enim peccare, quo facto potuit, imo et oportuit eum mori. Si vero determinent ly dissolubile, quantum ad actum dissolutionis, falsa est illa locutio, quoniam statu illo durante nequivit dissolutio ei inesse, eo quod mors et innocentia simul non stent. Ordo quippe divinæ justitiæ non permisit, ut in statu illo culpam præcederet pœna. Hæc Bonaventura.
Qui rursus interrogat, utrum Adam peccante, corpus ejus potuisset perpetuari in vita per esum ligni vitæ. Respondet: Eadem lege qua divina justitia non patitur innocentem pati ac mori, non permittit malum impunitum manere. Ideo fuit Dei decretum, ut si homo Dei præceptum transgrederetur, spiritus hominis dominium suæ carnis amitteret; et sicut voluntas hominis a Deo recessit, sic anima sua corpus suum in hac vita desereret, quatenus dissolutum in suam rediret originem. Quumque decretum Dei fuerit immobile, non potuit homo post transgressionem per esum ligni vitæ mortem evadere; potuisset tamen per esum illum vita vigorari ac prolongari. Hæc idem.
Insuper Thomas his consonans: Ea (ait) quæ sunt ad finem, secundum rationem et exigentiam finis instituuntur ac disponuntur, ut ex secundo Physicorum habetur. Quumque homo ad supernaturalem beatitudinem conditus fuerit, aliquid supernaturale in sua creatione sibi est præstitum. Ex suis vero naturalibus, esse incorruptibile atque perpetuum sibi non competebat, quum habuerit corpus ex contrariis compositum, et materiam secundum ejus capacitatem forma perficiat atque informet.
Hinc primo homini supra conditionem suæ naturæ concessum est, ut anima ejus in tam supernaturalem ac nobilissimum finem ordinata, communicaret corpori suo esse perpetuum supra corporis talis naturam, nisi aliunde proveniret impedimentum. Et quoniam potesta's hæc animæ supra corpus, consequebatur ex sua ordinatione ad hujuscemodi finem, non poterat impediri ejus effectus, nisi per deordinationem ejus a fine: quod sine peccato esse nequivit. Et quia peccare adhuc valebat, libero suo arbitrio nondum confirmato in bono, potuit ille immortalitatis impediri effectus: hinc quodammodo fuit mortalis. Verumtamen, quoniam moriendi potentia non potuit immediate in actum reduci, quia non sine præcedente mentis aversione, idcirco loquendo simpliciter, homo in statu illo exstitit immortalis, et secundum quid mortalis: quia ut nono Metaphysicæ dicitur, illud simpliciter est in potentia ad aliquid, quod uno motore potest perduci in actum: non enim dicimus quod ex termra valeat fieri statua, sed ex cupro, quamvis ex terra sit cuprum.
At vero quidam dicunt, quod in statu innocentiæ nulla deperditio aut dissolutio fuisset in corpore Adæ, nec cibus sumptus fuisset ab ipso ad restaurationem deperditi, sed contra communem defectum naturæ, qui est vertibilitas ad nihilum. Ex quo sequeretur, quod et cœlestia corpora cibis egerent. Per cibaria quoque non tollitur dependentia creaturæ a Creatore, a quo et ipse cibus dependet. Idcirco dicendum, quod in statu illo sumptus fuisset cibus ad deperditi restaurationem, ad corporis augmentum, atque ad multiplicationem speciei per viam seminalem, secundum quod nutritiva augmentativæ et generativæ deservit. Aliqua ergo deperditio fuisset in corpore Adæ, nec tamen subsequi poterat dissolutio ejus in toto, propter virtutem corporis regitivam profluentem ex anima: sicut et elementa secundum partem, non secundum totum, corruptibilia perhibentur. Quod si non comedisset, obiisset : non tamen ante peccatum, quoniam jussum ei fuit comedere.
Si autem quæratur, an homo in statu illo dormisset; dicendum, quod quamvis aliqui opinentur quod non, tamen quum dictum eorum nec ratione nec auctoritate firmetur, probabilius æstimatur quod sicut habuisset vitam animalem cibis alendam, sic habuisset et ea quæ vitam hujusmodi consequuntur. Inter quæ ponitur somnus, præsertim qui ex naturalibus oritur causis, ut ex evaporatione alimenti, humiditateve cerebri in prima ætate. Somnus vero prout ex ægritudine, fatigazione, labore, innaturalive causa procedit, tunc non fuisset. Somnus quippe quantum est in se, est passio ad perfectionem totius pertinens animalis : quia in somno vigorantur virtutes naturales, et quietantur virtutes animales, ut postmodum in suis sint actibus fortiores. — Hæc Thomas in Scripto.
Concordat Petrus, dicendo : Finis necessitatem imponit mediis. Corpus autem datum est animæ, ut sit ei instrumentum in servitio Dei : hinc sicut se habuit anima ad Dei servitium, sic corpus ad animam. Anima vero propter arbitrii libertatem habuit potentiam jugiter permanendi in Dei obsequio ac etiam recedendi ab eo : ideo in corpore fuit potentia separandi ab anima si peccaret, et inseparabiliter permanendi cum anima si non peccaret. Hæc Petrus.
Thomas quoque de Argentina testatur : Immortalitas illa corporis Adæ principaliter fuit ab anima ejus, sicut ab influente intrinsece; et ab æquali ejus complexione, sicut a causa disponente; a ligno vitæ, sicut a vegetante; et a regimine divinæ providentiæ, tanquam a causa interius conservante atque exterius protegente.
Richardus demum hic refert : Dicunt quidam, quod concurrente virtuositate complexionis Adæ, virtuositateque ligni vitæ, ac virtuositate originalis justitiæ, simul poterat anima prohibere ne fieret tanta consumptio in humido radicali, nec tanta debilitatio in calido naturali, quod restaurari non possent per efficaciam ligni vitæ. Cujus virtus exstitit tanta, quod de illo poterat virtus nutritiva ipsius Adæ, cum adjutorio originalis justitiæ, generare humidum tam virtuosum ad conservationem calidi naturalis sicut est humidum radicale; poterat etiam continere virtutem corporis, ne distemperaretur virtute alicujus exterioris et naturalis influentiæ vel interioris. Hinc, ut istis videtur, homo in statu illo sine fine vivere potuisset per adjutoria jam præfata. — Alii opinantur quod quamvis per adjutoria ista Adam valde diu vivere potuisset, non tamen sine fine; nec tamen obiisset, si non peccasset, quoniam ante finem temporis quo ibi vivere potuisset, translatus fuisset ad gloriam. Cui dicto videtur consentire Augustinus duodecimo de Civitate Dei dicens, quod homo cujus naturam quodammodo mediam inter angelos bestiasque constituit Deus, si Creatori suo tanquam vero domino esset subjectus, in consortium transiret angelicum, absque media morte beatam immortalitatem sine ullo termino consecutus. Hæc Richardus.
Albertus præterea sciscitatur, an Adam in statu innocentiæ alterabilis fuit per senectutem. Respondet : Duplex est alteratio talis : una accepta in mensurante, puta in tempore ipso; alia accepta in mensurato, videlicet in re temporali. Primo modo fuisset alterabilis per ætatem : nam quoad periodum mensurantem, modo junior, modo senior exstitisset secundum ætatis processum. Secundum id vero quod relinquit tempus mensurans, non fuisset alterabilis : hinc quantitate et virtute substantiæ non profecisset, nec defecisset; sed in perfectione in qua conditus fuit, stetisset usque ad terminum præordinatum a Deo, in quo translatus fuisset ad vitam simpliciter immortalem. Hæc Albertus.
Porro Scotus a præinductis partim dissentiens : Homo, inquit, durante innocentiæ statu potuit mori. Quod patet per causas mortis post lapsum. Quæ causæ sunt duæ ens non fuisset, Adam innocens moritur. in genere : una ab intrinseco, alia ab extrinseco. Prima est duplex : una ab intrinseco per actionem mutuam contrariorum inter se et intra corpus, vel propter actionem intensam unius ad alterum; vel ex defectu alterius, ut ex subtractione nutrimenti. Primo modo accidit corruptio naturalis in animatis, non ex actione elementi in elementum, quia non manent in mixto, ut ostensum est supra; nec propter aliam qualitatem elementarem activam aut passivam. Ponitur ergo ibi causa intrinseca corruptionis ex actione unius partis organicæ in aliam partem, corrumpendo ipsam ut corpus fiat indispositum atque inhabile ad animationem. Istaque actio deputatur calori in humidum radicale, corrumpendo illud et consumendo; ad cujus corruptionem sequitur corruptio et consumptio propria, ut patet in igne et oleo ac lychno :1 quia pars secundum speciem habet certam periodum et determinatam, in qua potest convertere in se partem nutrimenti appositam, et in qua non, etc. B nique proximum.
Qui circa hæc plura conscribit quorum oppositum ex præhabitis innotescit. Nam (ut patuit supra) dicit corpora primorum parentum ac posterorum non esse ex elementis constantia, et hic scribit quod in paradiso in innocentiæ statu potuissent corrumpi paulatim, non tamen fuissent corrupta, quoniam ante tempus corruptionis fuissent in paradisum cœlestem translata; nec omnes fuissent simul translati : alioqui præcedentes diutius, valde excessissent posteriores in meritis. Verum de his infra magis dicetur. Certum vero censetur, quod una pars unumve membrum seu organum, non agit corruptive in aliud directe, nisi per qualitatem contrariam. Probabilius item videtur, quod durante innocentiæ statu homo non potuit mori, quam quod tunc potuit mori, loquendo de statu illo formaliter : alioqui posset potentia illa poni in esse, sicque sequeretur quod durante statu illo, istud inconvenigrossæ ac multæ, non modicæ ac subtiles. Hæc Alexander.
Postremo, Durandus hic ait, quod in statu innocentiæ non fuisset passio aliqua sensitivi perceptibilisve doloris ex perceptione læsivi, sed bene abjectio alicujus convenientis secundum naturam, videlicet deperditio, ad cujus instaurationem alimento indiguisset. — Verumtamen quod ita abjicitur, non est prorsus conveniens ipsi naturæ secundum dispositionem quam habet in ipsa abjectione : tunc enim paulatim indispositum factum est, corruptiogrossæ ac multæ, non modicæ ac subtiles. Hæc Alexander.
Footnotes
-
dist.xv,q.5. ↩
Chapter 154 of 271