Skip to the text

Distinctio 19

A. De primo hominis statu ante peccatum, scilicet qualis fuerit secundum corpus et secundum animam.

S OLENT quæri plura de primo hominis statu ante peccatum, scilicet: qualis fuerit homo priusquam peccaret, et in corpore et in anima, mortalis an immortalis, passibilis an impassibilis; de termino inferioris vitæ, et de transitu ad superiorem; de modo propagationis filiorum, et alia multa, quæ non inutiliter sciuntur, licet aliquando curiositate quærantur. At priusquam ad animi qualitatem pertinentia prosequamur, de qualitate ejus secundum corpus et modo propagationis filiorum, et de aliis quibusdam inspiciamus. Primus ergo homo, secundum naturam corporis terreni, et immortalis fuit quodammodo secundum aliquid, quia potuit non mori, et mortalis quodammodo, quia potuit mori. In illo namque primo statu habuit posse mori, et posse non mori; et hæc fuit prima humani corporis immortalitas, scilicet posse non mori. In secundo vero statu post peccatum habuit posse mori, et non posse non mori, quia in hoc statu moriendi est necessitas. In tertio statu habebit posse non mori, et non posse mori, quia ad illum statum pertinet moriendi impossibilitas: quod ex gratia erit, non ex natura. — In primo statu fuit corpus hominis animale, id est egens alimoniis ciborum. Unde et homo factus dicitur in animam viventem, non spiritualem, id est in animam corpus sensificantem, quod adhuc erat animale, non spirituale, quod egebat cibis ut per animam viveret.1 Factus est ergo in animam viventem, id est, vitam corpori dantem, tamen per sustentamenta ciborum: et tunc erat corpus mortale et immortale, quia poterat mori, et poterat non mori. Post peccatum vero factum est

Hugo, de Sacram.lib. I, p. 1, c. 18.

Id. Summa Sent. tract. III, c. 4.

Rom. viii. 10. mortuum, sicut dicit Apostolus : Corpus propter peccatum mortuum est, id est, necessitatem moriendi in se habet. In resurrectione vero erit spirituale, scilicet agile et cibis non egens, et immortale : non sicut in statu primo fuit, scilicet quod possit non mori, sed etiam quod non poterit mori. Unde Augustinus super Genesim : Apostolus ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, etc. Prius de limo terræ formatum est corpus animale, non spirituale, cum quali resurgemus. Renovabitur enim a vetustate, non in corpus animale, quale fuit, sed in melius, id est spirituale, quum hoc mortale induet immortale, in quod mutandus erat Adam, nisi mortem corporis animalis peccando meruisset. Non ait Apostolus : Corpus mortale est propter peccatum, sed mortuum. Illud enim ante peccatum mortale et immortale erat, quia poterat mori et non mori. Aliud autem est, non posse mori; aliud, posse non mori. Ideo factum est per peccatum, non mortale quod erat, sed mortuum : quod non fieret, nisi peccaret. Animale enim non est hoc corpus sicut primi hominis fuit, sed jam deterius est : habet enim necessitatem moriendi. — Ecce hic evidenter aperit Augustinus, quod corpus hominis ante peccatum mortale et immortale fuit, sed non qualiter fiet in resurrectione. De hoc eodem Beda super Genesim ait : Non est credendum ante peccatum ita fuisse mortua corpora sicut modo. Ait enim Apostolus : Corpus propter peccatum mortuum est. Sed licet fuissent animalia, nondum spiritualia, non tamen mortua, quæ scilicet necesse esset mori.

Beda, Hcxaem. lib. 1. mortuum, sicut dicit Apostolus : Corpus propter peccatum mortuum est, id est, necessitatem moriendi in se habet. In resurrectione vero erit spirituale, scilicet agile et cibis non egens, et immortale : non sicut in statu primo fuit, scilicet quod possit non mori, sed etiam quod non poterit mori. Unde Augustinus super Genesim : Apostolus ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, etc. Prius de limo terræ formatum est corpus animale, non spirituale, cum quali resurgemus. Renovabitur enim a vetustate, non in corpus animale, quale fuit, sed in melius, id est spirituale, quum hoc mortale induet immortale, in quod mutandus erat Adam, nisi mortem corporis animalis peccando meruisset. Non ait Apostolus : Corpus mortale est propter peccatum, sed mortuum. Illud enim ante peccatum mortale et immortale erat, quia poterat mori et non mori. Aliud autem est, non posse mori; aliud, posse non mori. Ideo factum est per peccatum, non mortale quod erat, sed mortuum : quod non fieret, nisi peccaret. Animale enim non est hoc corpus sicut primi hominis fuit, sed jam deterius est : habet enim necessitatem moriendi. — Ecce hic evidenter aperit Augustinus, quod corpus hominis ante peccatum mortale et immortale fuit, sed non qualiter fiet in resurrectione. De hoc eodem Beda super Genesim ait : Non est credendum ante peccatum ita fuisse mortua corpora sicut modo. Ait enim Apostolus : Corpus propter peccatum mortuum est. Sed licet fuissent animalia, nondum spiritualia, non tamen mortua, quæ scilicet necesse esset mori.

Beda, Hcxaem. lib. 1. Solet hic quæri, quum homo primus mortale et immortale corpus habuerit, utrum ex conditione naturæ ipsius corporis habuerit utrumque, an alterum beneficium esset gratiæ, scilicet immortalitas, id est posse non mori. Ad quod dici potest, quia alterum habebat in natura corporis, id est posse mori; alterum vero, scilicet posse non mori, erat ei ex ligno vitæ, scilicet ex dono gratiæ. Unde Augustinus super Genesim : Quodammodo creatus est homo immortalis :2 quod erat ei de ligno vitæ, non de conditione naturæ. Mortalis erat de conditione corporis animalis, immortalis beneficio Conditoris. Non enim immortale erat, quod omnino mori non posset : quod non erit nisi quum fuerit spirituale. Aperte dicit quod non ex natura, sed ex ligno vitæ habebat posse non mori. Propter hoc aliqui dicunt, quod nisi illo ligno vitæ uteretur, non semper viveret, quia peccaret. Peccaret enim si illo ligno non uteretur, quia præceptum erat ei ut comederet de omni ligno paradisi, nisi de ligno scientiæ boni et mali. Sicut ergo peccavit comedendo quod erat prohibitum, ita etiam peccaret, si non comederet quod erat jussum.

C. Si non foret præceptum ut de illo ligno vitæ ederet, et aliis et non illo uteretur, an posset non mori.

Sed adhuc quæritur, si non esset præceptum ut de ligno vitæ ederet, et aliis et non illo vesceretur, numquid posset non mori. Si semper viveret non utens illo ligno, non erat ei ex illo ligno posse non mori. Si vero non posset semper vivere, id erat ei ex illo ligno. Aliqui dicunt, quod si non fuisset ei præceptum vesci illo ligno, et aliis et non illo vesceretur, viveret semper, sic determinantes illud quod supra dixit Augustinus: Erat ei de ligno vitæ, non de conditione naturæ tantum, scilicet quasi non ex conditione naturæ solummodo erat ei, sed etiam ex illo ligno. Aliis autem videtur, quod ex ligno vitæ erat ei posse non mori, non ex natura. Ideo enim dicitur potuisse non mori, quia poterat uti illo ligno, de quo edens non moreretur.

D. Quæstio Augustini : quomodo immortalis factus sit homo.

De hac vero hominis immortalitate qualis fuerit, Augustinus super Genesim quæstionem movens, sic ait: Quæritur, quomodo immortalis factus sit homo præ aliis animantibus, et quomodo cum illis communem acceperit alimoniam.3 Sed alia est immortalitas carnis, quam in Adam accepimus; alia, quam in resurrectione speramus per Christum. Ille factus est homo immortalis, ut non posset mori si non peccaret, moreretur autem si peccaret; filii vero resurrectionis nec poterunt ultra peccare, nec mori. Caro nostra non tunc egebit refectione ciborum, quia tunc nulla poterit esse defectio; caro Adæ ante peccatum ita immortalis creata est, ut per alimoniam adjuta, esset mortis et doloris expers. Sic ergo immortalis et incorruptibilis condita est caro hominis, ut suam immortalitatem et incorruptionem per observantiam mandatorum Dei custodiret. In quibus mandatis hoc continebatur, ut de illis lignis concessis manducaret, et ab interdicto abstineret; per horum edulium immortalitatis dona conservaret, donec corporalibus incrementis perductus ad ætatem quæ Conditori placeret, multiplicata progenie, ipso jubente sumeret de ligno vitæ, quo perfecte immortalis factus, cibi alimenta ulterius non requireret.

E. Summatim super ipsam verborum sententiam perstringit.

Ecce his verbis videtur Augustinus tradere, quod caro primi hominis immortalitatem in se habuerit, quæ per alimoniam ciborum conservaretur usque ad tempus suæ translationis in melius, quando de ligno vitæ comederet, et fieret omnino immortalis, ita ut non posset mori.

F. Quod ex prædictis consequi videtur, hominem de naturæ suæ conditione quodammodo fuisse immortalem, sed non omnino fieret immortalis, nisi participato ligno vitæ.

Ideo aliqui dicunt, quod immortalitatem de natura habebat, qua poterat non mori, quæ aliorum lignorum esu poterat conservari; sed non poterat consummari, nisi per assumptionem ligni vitæ. Quod videtur Augustinus sentire, super Genesim dicens: Hoc quoque addo, talem cibum illam arborem præstitisse, quo corpus hominis stabili sanitate firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed inspiratione salubritatis occulta.4 Hic innuere videtur, quod quum aliis cibis posset corpus sustentari, hoc cibo indeficiente sanitate firmaretur. Ex quo consequi videtur, quod sicut in natura sua habuit mortalitatem quamdam, scilicet aptitudinem moriendi, ita aliquam immortalitatem in natura sua habuit, id est aptitudinem qua poterat non mori, cibis adjutus; sed si perstitisset, immortalitatis perfectio esset ei de ligno vitæ. Sed qui hoc tradunt, quomodo superiora Augustini verba, quibus dicit quod erat immortalis ex ligno vitæ, huic sententiæ non contradicant, diligenter inquirant.

SUMMA

DISTINCTIONIS NONÆDECIMÆ

HIC tractat Magister de proprietatibus hominis in statu innocentiæ ante peccatum. Specialiter vero hic sciscitatur, qualiter mortalitas et immortalitas tunc homini competebant, et ex qua causa, qualiter item secundum corpus, et qualiter secundum animam. Quocirca aliorum recitat dicta, et ipse doctrinis Augustini consentit.

Footnotes

  1. Gen. II, 7. ↩

  2. Aug.op.cit. n. 36. ↩

  3. Beda, Hexaem. lib. 1. ↩

  4. Aug. de Genesi ad litt. lib. viii, n. 11. ↩

Chapter 153 of 271