Skip to the text

Quæstio 3

Consequenter hic quæritur, Utrum immortalitas et impassibilitas jam præfatæ convenerunt homini in statu innocentiæ ex sua natura.

Ad quod ex jam dictis patet responsio, quæst. 2. quod utique supernaturaliter et ex dono gratiæ inerant, atque collatæ fuerunt homini ex elementis secundum corpus composito : cujus multiplici corruptibilitati defectuositatique naturali per multiplicia Dei beneficia gratiosa providebatur, sicut expressum est.

Quæritur quoque hic, utrum immortalitas illa fuit eadem cum immortalitate corporum glorificatorum.

Ad quod item ex præinductis habetur responsio quod non, nec erat dos, nec ita perfecta, nec omnem mortalitatem exclusens, sicut immortalitas corporum Beatorum; nec fuit donum gloriæ consummatæ, ut erit dos immortalitatis, sed innocentiæ et gratiæ nondum completæ.

Verum plenius prosequendo Alexander respondet: Quidam dixerunt, quod immortalitas in primo homine fuerit a natura, quia ex sua natura habuit aptitudinem ad immortalitatem; quidam, quod ex gratia, quia ex dono gratuito habuit completionem: quemadmodum homo ex sua natura est beatificabilis, sed non nisi per gratiam consequitur beatitudinem. Sed advertendum quod triplex est hominis status, secundum Hugonem. Primus innocentiæ, in quo poterat primus homo peccare et non peccare, similiter mori et non mori. Secundus est status naturæ lapsæ, in quo homo potuit peccare, et non potuit non peccare; similiter potuit mori, et non potuit non mori. Tertius est status gloriæ, in quo poterit non peccare, et non poterit peccare; similiter poterit non mori, nec poterit mori. Conformiter duplex est gratia, puta perfecta et imperfecta. Et imperfecta est duplex: una gratia gratis data, quæ respectu gratiæ gratum facientis est imperfecta; similiter gratia gratum faciens imperfecta est respectu gratiæ consummatæ seu gloriæ, quæ tollit miseriam culpæ et pœnæ, nam gratia gratum faciens tantum aufert miseriam culpæ. Immortalitas igitur primi status, seu possibilitas non moriendi, fuit a gratia gratis data, non a gratia gratificante; immortalitas vero secundi status, quæ est potestas non moriendi spiritualiter, est a gratia gratum faciente; immortalitas autem tertia, est a plenitudine gloriæ, quæ est gratia consummata. Hæc Alexander.

Qui insuper scribit: Aliqui dicunt, quod eadem secundum rem fuit potentia mortalitatis et immortalitatis, differens secundum majorem appropinquationem ad actum suum ac finem: sicque potentia quæ primo fuit moriendi et non moriendi indeterminate, postea determinata est ad unum, puta ad mortem; atque hæc eadem per meritum gratiæ, ac per præmium supervenientis gloriæ, determinabitur ad vivendum beatifice. Sic ergo immortalitas innocentiæ et immortalitas gloriæ sunt eadem potentia in re; non autem sunt idem prout habitum dicunt, quia quod additur potentiæ in via, realiter differt ab eo quod additur ei in patria. Hæc Alexander.

Hinc Thomas: Immortalitas, inquit, dicit potentiam ad semper vivendum et non moriendum. Quæ immortalitas dupliciter potest considerari: primo, quantum ad potentiam incompletam ac naturalem, et ita est eadem, sicut et ipsa natura; secundo, quantum ad munus gratiæ, quod formale est complementum illius potentiæ, et ita diversæ sunt. Hæc Thomas in Scripto.

Verumtamen Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, defendit et dicit, quod non fuit potentia eadem: quia potentia semper vivendi fuit in Adam potentia naturalis, sed potentia moriendi fuit in eo impotentia naturalis; ideo aliud erat in eo potentia semper vivendi et potentia moriendi. Item, mori est pura privatio, ergo potentia moriendi non est aliquid positivum, sed potentia non moriendi est quid positivum, videlicet potentia semper vivendi: non ergo sunt idem. Nec sequitur, eadem est potentia currendi, et non currendi, ergo eadem est potentia moriendi, et non moriendi: quia liberum arbitrium cujus actus in homine est curre, habet se ad utrumlibet; mori autem non est actus liberi arbitrii, sed naturæ corruptæ. Hæc Antisiodorensis. — Verumtamen in primis parentibus in statu illo, mori et non mori ex libero pendebat arbitrio originaliter et ante ruinam, sicut peccare et non peccare.

At vero Petrus: Ad actum (asserit) felicitatis et immortalitatis in statu gloriæ inest homini aptitudo a natura, dispositio autem remota a gratia gratis data, dispositio vero propinqua a gratia gratum faciente, et complementum a forma seu habitu gloriæ. Conformiter, ad actum felicitatis et immortalitatis in statu innocentiæ inerat primis parentibus aptitudo a natura complexionis æqualis, dispositio remota ab esu omnium lignorum communi, dispositio propinqua ab esu ligni vitæ, complementum a gratia innocentiæ. Nempe in corpore nostro ex quatuor causatur corruptio. Primum est inæqualitas complexionis. Secundum, defectio paulatim humidi radicalis, quæ restauratur per humidum nutrimentale. Tertium est debilitatio calidi naturalis, ex consumptione humidi radicalis et admixtione extranei humidi nutrimentalis, sicut et virtus vini ex aquæ admixtione. Quartum est inclinatio elementorum contrariorum ad oppositas regiones. Contra primum istorum inerat primis parentibus præcipua complexionis æqualitas; contra secundum, refectio ex cibis diversis; contra tertium, esus ex ligno vitæ; contra quartum, gratia innocentiæ, id est originalis justitia, qua sicut ratio subdita fuit Deo, sic corpus animæ : cujus gubernatio plus valebat in conservvando, quam elementorum inclinatio in dissolvendo. Hæc Petrus : quæ et plenius sunt in Thoma.

Scripta autem Bonaventuræ ad hæc, tam Thomæ quam Petri includunt continentque responsa.

Chapter 155 of 271