Distinctio 22
A. De origine illius peccati.
HIC videtur diligenter investigandum esse, quæ fuerit origo et radix illius peccati. Quidam putant, quamdam elationem in animo hominis præcessisse, ex qua diaboli suggestioni consensit. Quod videtur Augustinus innuere, super Genesim ita inquiens : Non est putandum, quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati sciret quam falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet natura, si a faciente recesserit. Item in eodem : Quomodo verbis tentatoris crederet mulier, Deum se a re bona et utili prohibuisse, nisi inesset ejus menti amor ille propriæ potestatis, et de se superba præsumptio, quæ per tentationem fuerat convincenda aut perimenda? Denique, non contenta suasione serpentis, adspexit lignum bonum esu, decorum adspectu :1 nec credens se inde posse mori, forte putavit Deum alicujus causa significationis illa dixisse. Ideo manducavit, et dedit viro suo, fortassis cum aliqua suasione, quam Scriptura intelligendam reliquit. Vel forte non fuit suaderi necesse, quum eam mortuam esse ex illo cibo non videret vir. Sicut ergo non est permissus diabolus tentare feminam nisi per serpentem, ita nec virum nisi per feminam : ut sicut præceptum Dei per virum venit ad mulierem, ita diaboli tentatio per mulierem transiret ad virum. In muliere vero, quæ rationalis erat, non est ipse locutus ut in serpente, sed persuasio ejus ; quamvis instinctu adjuvaret interius quod per serpentem gerebat exterius. — Ex prædictis tentationis modus atque progressus insinuatur, necnon etiam quod prædiximus innui videtur, scilicet quod tentationem præcesserat aliqua elatio et præsumptio in mente hominis.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 6.
Aug. de Genesi ad litt. lib. XI, n. 7.
Ibid. n. 39.
Aug. op. cit. n. 34.
B. Objectio contra illos qui dicunt elationem præcessisse in mente.
Quod si ita fuit, non ergo alterius suggestione prius peccavit, quum auctoritas tradat ideo peccatum diaboli incurabile esse, quia non suggestione, sed propria
Hugo, op. cit. c. 6.
Gregor. Moral. lib. IV, n. 8. superbia cecidit; hominis vero peccatum curabile, quia non per se, sed per alium cecidit, et ideo per alium resurgere potuit. Quocirca prædicta verba Augustini pium ac diligentem lectorem efflagitant; quæ sic intelligere sane quimus: Non dejiceretur homo in actum illius peccati, ut scilicet lignum vetitum ederet, et in has miserias, per tentationem diaboli, nisi elatio comprimenda præcessisset, non utique tentationem, sed opus peccati. Talis enim fuit ordinis processus: diabolus tentando dixit, Si comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum; quo audito, statim menti mulieris subrepsit elatio quædam et amor propriæ potestatis; ex quo placuit ei facere quod diabolus suadebat, et utique fecit. Suggestione igitur peccavit, quia tentatio præcessit, ex qua in mente ejus orta est elatio, quam peccatum operis secutum est, et pœna peccati.
C. Quæ fuit elatio mulieris.
Aug. de Genesi ad litt. lib. xi, n. 39. Et talis quidem elatio in mente mulieris fuit pro certo, qua credidit et voluit habere similitudinem Dei cum æqualitate quadam, putans illud esse verum quod diabolus dicebat. Et ideo specialiter mulierem commemorat Augustinus, inquiens: Quomodo crederet mulier diabolo, nisi esset in mente ejus superba præsumptio? Et quod ibi sequitur, scilicet: Quæ per tentationem fuerat convincenda vel perimenda, ad mulierem referendum est, ut intelligatur quæ mulier, non quæ elatio fuerat per tentationem, etc.
D. Quæ fuit elatio viri : an crediderit et voluerit quod mulier.
Hugo, Summa Sent. tract III, c. 6. I Tim. II, 14. Solet quæri, utrum illa talis elatio et amor propriæ potestatis in viro fuerit, sicut in muliere. Ad quod dicimus, quia Adam non fuit seductus eo modo quo mulier: non enim putabat esse verum quod diabolus suggerebat. In eo tamen fuisse seductum credi potest, quod commissum veniale putaverit quod peremptorium erat. Sed nec prior seductus fuit, nec in eo in quo mulier, ut crederet Deum illud lignum ideo tangere prohibuisse, quoniam si tangerent, fierent sicut dii. Rom. v, 14. Verumtamen prævaricator fuit Adam, ut testatur Apostolus. Poterat enim aliqua elatio menti ejus inesse illico post tentationem, ex qua voluit lignum vetitum experiri, quum mulierem non videret mortuam esca illa percepta. Unde Augustinus super Genesim: Quum Apostolus Adam prævaricatorem fuisse ostendit, dicens, In similitudinem prævaricationis Adæ, seductum tamen negat, ubi ait, Adam non est seductus, sed mulier. Unde et interrogatus, non ait, Mulier seduxit me, sed, Dedit mihi et comedi; mulier vero dixit, Serpens seduxit me. Hanc autem seductionem proprie vocavit Apostolus, per quam id quod suadebatur, quum falsum esset, verum putatum est, scilicet: quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quia sciebat eos si tetigissent, sicut deos futuros; tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Sed etsi virum propter aliquam mentis elationem, quæ Deum latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, quum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam, non tamen eum arbitror, si jam spirituali mente præditus erat, ullo modo credidisse quod diabolus suggerebat.
E. Quis plus peccavit, Adam vel Eva.
Ex quo manifeste animadverti potest, quis eorum plus peccaverit, Adam scilicet vel Eva. Plus enim videtur peccasse mulier, quæ voluit usurpare divinitatis æqualitatem, et nimia præsumptione elata credidit ita esse futurum. Adam vero nec illud credidit, et de pœnitentia et Dei misericordia cogitavit, dum uxori morem gerens, ejus persuasioni consensit, nolens eam contristare, et a se alienatam relinquere ne periret, arbitratus illud esse veniale, non mortale delictum. Unde Apostolus ait : Adam non est seductus. Quod utique ita accipi potest, ut intelligatur non esse seductus prior scilicet, vel in eo in quo mulier, ut scilicet crederet illud esse verum, Eritis sicut dii; sed putavit utrumque posse fieri, et ut uxori morem gereret, et per pœnitentiam veniam haberet. Minus ergo peccavit, qui de pœnitentia et Dei misericordia cogitavit.2 Postquam enim mulier seducta manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio contabescere, et a se alienatam omnino interire : non quidem carnali victus concupiscentia, quam nondum senserat, sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne offendatur amicus. Quod eum facere non debuisse, divinæ sententiæ justus exitus indicavit. Ergo alio quodam modo ipse etiam deceptus est. Inexpertus enim divinæ severitatis, in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum; sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo arbitror illum potuisse seduci. Ex his datur intelligi, quod mulier plus peccaverit, in qua majoris tumoris præsumptio fuit; quæ etiam in se et in proximum et in Deum peccavit, vir autem tantum in se et in Deum. Inde etiam colligitur quod mulier plus peccaverit, quia gravius punita est, cui dictum fuit : In dolore paries filios.3
Hugo, de Sacram.lib. 1,p.vii,c.10.
Aug. de Genesi ad litt. lib. xi, n. 59. I Tim. II, 14.
Aug.op.cit. n. 60.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 6.
F. Quid prædictæ sententiæ adversari videtur.
Sed huic videtur contrarium quod Augustinus super Genesim de viro et muliere peccatum suum excusantibus ait : Dixit Adam, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi; non dicit, Peccavi. Superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Nec etiam mulier confitetur peccatum, sed refert in alterum, dicens, Serpens decepit me, et comedi : in impari sexu, sed pari fastu. Ecce hic dicit Augustinus, quia parem fastum habuit mulier cum viro : pariter ergo superbierunt, et pariter peccaverunt. Sed hoc ita determinari potest, ut dicamus parem utriusque fuisse fastum in excusatione peccati et etiam in esu ligni vetiti, sed disparem et in muliere multo majorem, in eo quod credidit et voluit esse sicut Deus, quod non vir. Verumtamen et de viro legitur, quod voluit esse sicut
Aug. de Genesi ad litt. lib. xi, n. 47. Gen. III, 12, 13.
Aug.op.cit. n. 48.
Aug. in ps. 68, Sermo I, n. 9.
Id. in ps. 70,
Sermo II, n. 6.
Id. in Joann. tract. XVII, n. 16.
Deus. Dicit enim Augustinus super illum locum Psalmi, Quæ non rapui, tunc exsolvebam : Rapuit Adam et Eva, præsumentes, ut diabolus, de divinitate; rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem. Item super illum locum, Deus, quis similis tibi?4 Qui per se vult esse ut Deus, perverse vult esse similis Deo, ut diabolus, qui noluit sub eo esse, et homo, qui ut servus noluit teneri præcepto, sed voluit ut nullo sibi dominante, esset quasi Deus. Item super illum epistolæ locum, Non rapinam arbitratus est se esse æqualem Deo :56 Quia non usurpavit quod suum non esset, ut diabolus et primus homo.
G. Quorumdam sententia, quod Adam ambierit esse ut Deus, sed non crediderit possibile.
Ideo quibusdam videtur, quod etiam Adam ambierit esse sicut Deus, non tamen crediderit id fieri posse : et ideo falsum esse quod diabolus promittebat, cognovit. Et licet divinitatis æqualitatem concupierit, non tamen adeo exarsit nec tanta est affectus ambitione, sicut mulier, quæ illud fieri posse putavit, et ideo magis illud ambiendo superbivit. Virum autem aliqua forte ambitionis subreptio movit, sed non ita ut illud verum vel possibile fore putaret. Aliis autem videtur ideo dictum esse, quod Adam illud voluerit, quia mulier de eo sumpta illud voluit : sicut, inquiunt, peccatum dicitur per unum hominem intrasse in mundum, id est in humanam naturam, quum tamen mulier ante virum peccaverit, quia per mulierem intraverit de viro factam.7 Vel potius ideo per hominem dicitur intrasse, quia etiam peccante muliere, si vir non peccasset, humanum genus minime peccatis corruptum periret. Minus ergo peccavit vir quam mulier.
H. Objectio contra id quod dictum est, virum minus peccasse.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 6.
Isid. Sent. lib. II, c. 17, n. 3, 4.
His autem opponi solet hoc modo : Tribus modis, ut Isidorus ait, peccatum geritur, scilicet ignorantia, infirmitate, industria. Et gravius est infirmitate peccare quam ignorantia, graviusque industria quam infirmitate. Eva autem videtur ex ignorantia peccasse, quia seducta fuit; Adam vero ex industria, quia non fuit seductus, ut Apostolus ait. Ad quod dicimus, quia licet Eva in hoc per ignorantiam deliquerit, eo quod putavit verum esse quod diabolus suadebat, non tamen in hoc quin noverit illud Dei esse mandatum, et peccatum esse contra agere. Et ideo excusari a peccato per ignorantiam non potuit.
I. Quod ignorantia alia excusat, alia non.
Est enim ignorantia quæ excusat peccantem, et est ignorantia talis quæ non excusat. Est autem et ignorantia vincibilis, et ignorantia invincibilis. Excusatio omnis tollitur ubi mandatum non ignoratur.
K. De triplici ignorantia; quæ excusat, et quæ non.
Est autem ignorantia triplex: et eorum scilicet qui scire nolunt, quum possint: quæ non excusat, quia et ipsa peccatum est; et eorum qui volunt, sed non possunt: quæ excusat, et est pœna peccati, non peccatum; et eorum qui quasi simpliciter nesciunt, non renuentes vel proponentes scire: quæ neminem plene excusat, sed sic fortasse, ut minus puniatur. Unde Augustinus ad Valentinum: Eis aufertur excusatio qui mandata Dei noverunt, quam solent habere homines de ignorantia. Et licet gravius sit peccare scienter quam nescienter, non ideo tamen confugiendum est ad ignorantiæ tenebras, ut in eis quisquam excusationem requirat.8 Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse: quia in eis qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est; in eis vero qui non potuerunt, pœna peccati. Ignorantia vero quæ non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, nullum sic excusat, ut æterno igne non ardeat, sed fortasse ut minus ardeat. Non igitur mulier excusationem habuit de ignorantia, quum et mandatum noverit, et peccatum esse secus agere non ignoraverit.
L. Unde processerit consensus illius peccati, quum natura hominis esset incorrupta.
Solet etiam quæri, quum sine vitio esset natura hominis, unde consensus mali processerit. Ad quod responderi potest, quia ex libero arbitrio propriæ voluntatis fuit. In ipso enim et in alio causa exstitit ut fieret deterior: in alio, quia in diabolo qui suasit; in ipso, quia voluntate liberi arbitrii consensit. Et quum liberum arbitrium sit bonum, ex re utique bona malus ille consensus provenit, et ita ex bono malum manavit. De hoc autem in sequenti plenius tractabimus, quum origo mali et in qua re coalescat, investigabitur.
M. An voluntas præcesserit illud peccatum.
Si vero quæritur, utrum voluntas illud peccatum præcesserit: dicimus, quia peccatum illud et in voluntate et in actu constitit, et voluntas actum præcessit;9 sed ipsam voluntatem alia hominis voluntas mala non præcessit, atque ex diaboli persuasione et hominis arbitrio illa voluntas mala prodiit, qua justitiam deseruit, et iniquitatem inchoavit; et ipsa voluntas iniquitas fuit.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ SECUNDÆ
DECLARATO distinctione præhabita, qualiter hostis sua malitia, fraude, invidia, supplantavit primos parentes: hic explanatur qualiter ipsi propria culpa, vanitate, flexibilitate, sint victi. Denique ista distinctio præcedenti connexa est et condependens; quapropter materia hujus in quæstionibus præcedentis pro maxima parte est expedita, nec restat hic quæstio nisi de ignorantia. Inquirit namque Magister in isto capitulo de origine originalis peccati, hoc est, ex qua radice, vanitate, seu defectibilitate primorum parentum, originaliter prodiit; deinde, an in Adam et Eva fuit elatio; quis item eorum magis peccavit. Deinceps inducit qualiter Eva peccavit ex ignorantia aliquo modo, non tamen simpliciter: quia etsi credidit veram esse persuasionem diaboli, non tamen ignoravit eam esse contrariam Dei præcepto. Et occasione hujus, de ipsa ignorantia et ejus divisione excusationeque tractat.
Footnotes
Chapter 168 of 271