Skip to the text

Quæstio unica

Hic quæritur, An ignorantia sit excusatoria culpæ, imo et alleviatoria transgressionis primorum parentum.

In hac quæstione multa tanguntur: primo, an ignorantia excuset a vitio; secundo, an primi parentes ex ignorantia peccaverunt; tertio, an ignorantia transgressionem ipsorum excusaverit atque minuerit partim.

Circa primum, oportet cognoscere quid sit ignorantia, et utrum sit peccatum. Et videtur quod ignorantia sit solum nescientia seu negatio cognitionis, præsertim quoniam divinus Dionysius in pluribus locis ignorantiam adscribit angelis sanctis, in quibus nunquam exstitit culpa, neque privatio scientiæ debitæ eis inesse.1 — In oppositum est, quod ait sanctus Apostolus: Qui ignorat, ignorabitur.2 Videntur quoque sibi invicem esse contraria, quæ de ignorantia proferuntur. Si enim est culpa, ergo gravat et auget, non excusat peccatum; si vero culpam excusat, attenuat, minuit, non videtur esse peccatum.

Insuper non videntur primi parentes ex ignorantia excessisse, quoniam evidenter susceperunt a Deo quid observarent, nec erant obliti: imo tentator in suæ tentationis exordio, mentionem divini egit præcepti: Cur, inquiens, præcepit vobis Deus, ne comederetis de fructu ligni scientiæ boni et mali? Nec Eva potuit ante suam ruinam esse tam imperita, quod nescierit Deum invariabiliter esse verum, et nec falli nec fallere posse. — Amplius, quum peccatum illorum fuerit tam enorme, videtur ex graviori peccandi radice fluxisse, videlicet ex industria seu certa scientia. — Verum hæc et consimilia argumenta, non requirunt nisi sanam intelligentiam horum quæ hinc inde de ignorantia sunt conscripta.

Itaque circa hæc scribit dominus Bonaventura: Peccatum esse ex ignorantia, dupliciter potest intelligi. Primo proprie, prout distinguitur ignorantia contra peccatum ex infirmitate et industria: sicque ignorantia dicit privationem scientiæ, quæ non competit homini ex natura, sed demerito originalis culpæ contracta est. Nec sic primorum parentum peccatum ex ignorantia fuit, nec continetur sub divisione qua dicitur: Omne peccatum est ex ignorantia vel infirmitate, aut certa scientia. Nam illa divisio datur secundum statum naturæ lapsæ. Communiter vero peccatum dicitur ex ignorantia esse, quod committitur aliqua nescientia exsistente in peccante, ratione cujus non considerat gravitatem peccati, nec acerbitatem supplicii: quæ si bene attenderet, non peccaret. Sicque peccatum primorum parentum dici potest ex ignorantia processisse, quoniam tam in viro quam in muliere fuit nescientia quædam, quæ non fuit pœna, sed imperfectio naturalis, magis reperta in muliere quam in viro. Mulier etenim ignoravit an serpens verum vel falsum suggereret; ignoravit quoque divinæ severitatem justitiæ. Vir autem dicitur alterum horum nescisse, videlicet divinæ rigorem justitiæ, quia putavit de illa transgressione veniam invenire, quia non erat hunc rigorem expertus. Uterque tamen per scientiam quam habebat, scire potuit facere se male. Proprie vero sumendo ignorantiam, dicit pœnam, utpote nescientiam rei quam homo debet atque exigitur scire : sicque eorum culpa non fuit ex ignorantia.

Præterea pro hoc, an ignorantia sit peccatum, sciendum quod privationes cognoscuntur per habitus : hinc cognitio ignorantiæ dependet ex cognitione scientiæ. Quædam vero est cognitio rerum, quæ nec est necessaria ad virtutem, nec ad salutem, ut mechanicarum et liberalium artium : et talis cognitio non est virtus, nec de esse virtutis; et ignorantia quæ est hujus cognitionis privatio, non est culpa. Alia est cognitio credibilium et operabilium, ad salutem necessaria in adulto, ut est cognitio fidei atque prudentiæ : ad quam cognitionem habendam tenemur. Cujus cognitionis privatio dupliciter inest nobis : primo, manente tentione seu obligatione; secundo, non manente. Si primo modo, sic est culpa; si secundo modo, ita quod [ignorans] non potest cognoscere illud, sic quod impotentia illa excusat ab obligatione : sic ignorantia illa non exstat culpabilis, sicut in furiosis. Aliter potest dici, et quasi redit in idem, quod privatio cognitionis ad salutem necessariæ, dupliciter potest inesse. Primo in nobis, sed non a nobis : et ita non est culpa, sed potius pœna; quumque principium ejus in nobis non sit, ea non meremur nec demeremur. Secundo in nobis et a nobis, sicque est culpa. Quod potest tripliciter esse : primo, dum in via veritatis exsistentes, voluntarie ab ea recedimus et in erroris foveam nos ipsos præcipitamus, et ista privatio potest ignorantia erronea nuncupari; secundo, dum ad viam veritatis valemus pertingere, sed in tenebris magis cupimus ambulare, quæ est ignorantia affectata; tertio, quia ex quadam pigritia et negligentia non curamus veritatem addiscere, et hæc est ignorantia crassa et supina. Quælibet ignorantiarum istarum est culpa, maxime prima, deinde secunda.

Ex his potest patere, qualiter ignorantia excusativa sit culpæ. Omnis quippe ignorantia aliquo modo excusat peccatum, quia de ratione voluntarii minuit, minuit quoque contemptum. Etenim ceteris paribus, magis peccat qui ex industria male se habet, quam qui ex ignorantia. Rursus, quum voluntarium cognitionem includat, quod privat de cognitione, privat de voluntarii ratione. Quumque peccatum measuretur secundum quantitatem libidinis et contemptus, ipsaque ignorantia minuat rationem istorum, generaliter verum est quod omnis ignorantia, in quantum ignorantia, diminuat culpam. Atque si tanta est, quod omnino privat contemptum ac voluntarii rationem, excusat in toto; si autem non penitus privat horum rationem, excusat a tanto.

Sciendum quoque, quod duplex est ignorantia, utpote facti et juris. Ignorantia facti contingit dupliciter : primo, adhibita diligentia debita, et sic excusat a toto; secundo, non adhibita, et sic non excusat a toto. Ignorantia quoque juris est duplex. Una est vincibilis, quæ est culpa, quæ esse potest vel ex consensu, vel ex negligentia crassa et supina. Et hæc quamvis ex una parte excuset, videlicet in quantum ignorantia, tamen ex alia parte plus gravat. Ignorantia demum invincibilis potest inesse dupliciter : primo, ex culpa præambula introducta; secundo, præter omnem culpam præcedentem. Et tunc vel privat omnem juris cognitionem, ut in infantibus ac furiosis, qui penitus carent usu rationis, et hæc excusat a toto; aut non privat totaliter usum rationis, sicque excusat a tanto, non a toto. Porro si ignorantia sit inducta per propriam culpam, sicut in ebrio, sic non excusat a toto, sed a tanto, quia ut ait Philosophus, ebrius habet duplicem maledictionem, unam pro culpa præcedenti, aliam pro subsequenti. Verum quantum et qualiter excuset a culpa sequenti, diversimode assignatur, quibusdam dicentibus, quod ebrius non committit novam culpam, sed ex inordinatione sequenti aggravatur culpa sua præcedens : potest namque culpa gravari ex sequenti eventu. Alii dicunt, quod et novam culpam committat, quamvis non adeo gravem sicut si faceret illam ex certa scientia. Prima tamen opinio probabilior esse videtur. Hinc constat, quod Lot non excusatur in toto a culpa incestus.3 Primo, quia non fuit in eo ignorantia plena: nam quamvis legatur in Genesi, quod non senserit, etc., hoc ideo dicitur, quia non discrevit. Secundo, quia in illam ignorantiam per ebrietatem devenit. — Hæc Bonaventura.

At vero Thomas: Quidam, inquit, dixerunt nullam ignorantiam, quantum in se est, esse culpabilem, sed ratione alicujus annexi aut præcedentis aut consequentis: præcedentis, ut causæ, videlicet negligentiæ addiscendi; sequentis, tanquam effectus, seu inordinatæ actionis. Sed quum de ratione culpæ non sit plus, nisi quod sit privatio alicujus debiti haberi, ideo ignorantia privative sumpta peccatum est. Unicuique namque peccatum est, ignorare ea quæ ad bonos pertinent mores, et ad fidei veritatem; constituti vero in officiis scire tenentur concernentia suum officium. Ignorantia vero, sicut et omissio, imputatur in culpam non ad semper, sed pro tempore opportuno quo quis scire aut agere obligatur. Ignorantia quoque non est originale peccatum: non enim imputatur infantibus ante tempus determinatum; sed est peccatum actuale eo modo quo omissio, ut infra dicetur.

Præterea, ignorantia quædam ex toto excusat peccatum, quædam ex parte alleviat, quædam nec ex toto neque in parte. Divisio enim ignorantiæ tripliciter sumitur. Primo, ex parte scientis, quoniam quædam est in potestate ipsius, hæcque dicitur ignorantia vincibilis seu affectata; quædam vero non est in potestate illius, et hæc invincibilis appellatur. Ignorantia demum quæ est in potestate ignorantis, contingit dupliciter: primo, quoniam est in potestate ejus secundum se, ut qui ignorat præceptum quodcumque quod statim cognoscerre potest; secundo, quia est in ejus potestate quantum ad suam causam, ut patet in ignorantia ebrii, qui suam potuit ac debuit ebrietatem vitare. Secundo sumitur divisio ignorantiæ ex parte scibilis. Est enim ignorantia quædam rei quam quis scire tenetur: quæ secundum Philosophum dicitur universalis, et secundum jurisperitos ignorantia juris. Alia est ignorantia ejus quod quis scire non obligatur, ut sunt circumstantiæ particulares: quam Philosophus vocat particularem, juristæ autem ignorantiam facti. Tertio divisio sumitur ex ordine ad actum. Nam quædam ignorantia causa est actus, quia nisi ignoraret, non faceret; tuncque per ignorantiam fertur peccare: cujus signum est pœnitudo dum scit. Aliqua vero ignorantia non est causa actus, sed per accidens se habet ad illum; et secundum hanc, ut dicitur tertio Ethicorum, non dicitur quis per ignorantiam facere, sed ignorans; unde talis in actu non pœnitet, ut si quis credens ad unam mulierem accedere, accedat ad aliam, ad quam tamen accederet si eam non ignorasset. Alia ignorantia est, quæ affectum peccati consequitur, ut quando ex concupiscentia peccati, quam voluntas non reprimit, absorbetur judicium rationis in particulari operabili, ut dicitur sexto Ethicorum, quod delectatio corrumpit existimationem prudentiæ: et hæc est ignorantia electionis, secundum quam omnis malus vocatur ignorans.

Itaque ignorantia non excusat nec minuit culpam, nisi secundum quod causat involuntarium: non enim potest esse voluntarium quod est ignotum. Ignorantia vero quæ non est causa actus, non causat involuntarium, ut ait Philosophus tertio Ethicorum: idcirco nequaquam excusat neque diminuit culpam; sed solum illa quæ est causa actus. Hæc quippe potest excusare peccatum, vel in parte, vel in toto. Si enim sit talis ignorantia cui nulatenus admiscetur ratio culpæ, ex eo quod ignorantia est excusat in toto, ut ignorantia invincibilis; ignorantia quoque particularis, adhibita tamen diligentia debita. Ignorantia vero quæ rationem culpæ habet, excusat quantum ad aliquid, scilicet in quantum est ignorantia, quia sic habet in se quod involuntarium causat; non autem excusat in quantum est culpa, quia sic rationem voluntarii habet. Hinc ignorantia universalis excusat peccatum sequens, non a toto, sed a tanto; similiter ignorantia vincibilis, sive sit ex se vincibilis, sive secundum suam causam, dum tamen rei illicitæ operam non dederit quando ignorantiam incurrit. Si enim operam rei licitæ dedisset moderate, ignorantia sequens culpam non haberet: et ita per consequens, peccatum sequens excusaret totaliter, ut patet in his qui in exercitio spiritualium operum in amentiam convertuntur.

Si autem objiciatur, quod teste Ambrosio, ignorantia gravissimum est peccatum, et gravissime peccas si ignoras; dicendum, quod hoc est dictum non propter gravitatem magnitudinemque excessus, sed periculi consequentis: qui enim morbum non cognoscit, medicinam non quærit. Vel Ambrosius non loquitur de gravitate peccati quod per ignorantiam sequitur, sed de gravitate peccati quod est ignorantia beneficiorum Dei, quod est gravissimum inter ingratitudinis species. — Quamvis etiam ebrius homicida tam ebrietate quam homicidio peccet, propter quod duplices maledictiones meretur, tamen nil prohibet quin quantitas sequentis peccati per ignorantiam ex præcedenti consequentem minuatur. — Hæc Thomas in Scripto. Qui et in prima secundæ, atque in secunda secundæ super his plenius loquitur.

Concordant Petrus, Richardus, aliique communiter, et Albertus, adjiciens eos nullatenus excusari, qui per rem illicitam dederunt ignorantiæ occasionem, ut ebriosi, de quibus quarto Politicorum scribit Philosophus, quod legislator jubet tales puniri dupliciter.

Porro Durandus dicit nullam ignorantiam in se esse peccatum, sed solum ratione adjuncti, quod est negligentia addiscendi. Peccatum namque dicit solam privationem secundæ perfectionis quæ est operatio, aut debitæ rectitudinis in operatione; ignorantia autem secundum se dicit privationem scientiæ, non operationis aut perfectionis in operatione. — Sed ista opinionio est inepta, præsertim quum juxta Ambrosium, peccatum sit divinæ legis transgressio. In qua utique lege multa dantur præcepta vitandi ignorantiam eorum quæ sunt necessaria ad salutem, et addiscendi divina præcepta. Motivum quoque illius opinionis prorsus invalidum est. Nam dato quod peccatum dicat solam privationem secundæ perfectionis, quæ est operatio, nihilo minus ignorantia juris est culpa. Est enim privatio tam habitus scientialis debiti, quam actionis scientificæ procedentis ex habitu. Nec solum actio virtuosa, sed etiam habitus ipse virtutis, est secunda perfectio rationalis creaturæ; imo actio interior immanens, sicut est scire, diligere, magis est perfectio secunda mentis creatæ, quam exterior actio, cujus plane bonitas ex interioris actionis dependet ac profluit bonitate: quemadmodum etiam perfectio rei prima non solum est esse, sed et forma substantialis.

Hinc scribit Albertus: Apostolus loquitur de ignorantia eorum quæ debent sciri, et illa accusat et aggravat, atque in se ipsa peccatum est. Idcirco secundum Augustinum, ad illius latebras non est confugium. Præterea Augustinus ad Valentinum: Excusatio, inquit, ipsis aufertur qui mandata Dei noverunt, quam de ignorantia homines solent habere. Et quamvis sit gradius peccare scienter quam nescienter, non tamen ad ignorantiæ tenebras quis debet confugere, ut in eis quidquam excusationis requirat. Aliud est enim nescire, aliud scire noluisse: quia in eis qui intelligere noluerunt, ignorantia ipsa peccatum est. Iterum ad Valentinum loquitur Augustinus: In eis qui non potuerunt scire, ignorantia est pœna peccati; ignorantia vero quæ non est eorum qui scire noluerunt, sed simpliciter nesciunt, nullum sic excusat ut æterno igne non ardeat, sed fortas-

Summ. th.

2ª part. q.

1 Cor. xiv,

  1. sis ut minus ardeat. Ignorantia igitur debitorum sciri, est culpa. Et est exemplum antiquorum de sacerdote ignorante ad sacerdotale officium spectantia; vel si doctor ignoret pertinentia ad suæ doctrinæ officium. Propter quod dicit Jacobus: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quia majus judicium sumitis.4 Circa quod Augustinus testatur, quod officium magisterii in Ecclesia Dei assumens et Scripturas ignorans, non potest non peccare. Hæc Albertus. — Concordat Antisiodorensis in Summa sua.5

Gen. XX.

Hinc Henricus duodecimo Quodlibeto: Error, inquit, et ignorantia differunt. Ignorantia enim invincibilis seu ignorantia facti, adjuncta cautela sufficienti, non est error. Ignorantia quoque philosophorum qua ignorabant Deum unum ac trinum ac cetera quæ ad fidei spectant articulos, error non fuit neque peccatum, quamdiu fecerunt quod in ipsis erat ad sciendum illa, nec excluserunt a se radium lucis divinæ; sed postquam sua temeritate et rebellione excluserunt radium illum a se, consentientes naturalibus argumentis fallacibus, facta est eorum ignorantia error. Denique dicitur error facti, non quia aliquis ipsum ignorat et ex hoc facit non facienda (multi enim habent ignorantiam facti, licet non faciant non facienda), sed quia ignorat facienda et ea quæ consistunt in facto. Abimelech demum peccasset si cognovisset Saram, etiam ea in conjugem sumpta: quia non quæsivit sufficienter an fuerit Abrahæ uxor. Fuisset tamen excusatus a tanto, quoniam Sara requisita dixit se sororem Abrahæ esse: quod verum putavit Abimelech; et si aliud cognovisset, nequaquam eam cognoscere voluisset. In quo Augustinus commendat justitiam ejus in lege naturæ. Atque in tali cordis simplicitate abstulit eam suo marito: propter quod Deus custodivit eum, ne tangeret illam. — Ignorantia autem juris quod quis scire tenetur, non excusat. Unde doctores et prælati qui studere negligunt, seu discere ea quorum scientia ad ipsorum professionem seu officium pertinet, non excusantur a culpa: imo doctores qui omnem diligentiam adhibent in studendo ad sciendum illa, nec valent ad illorum scientiam pervenire ex naturali incapacitate, si doceant falsa peccant: quia non fecerunt diligentiam debitam ad hoc quod non promoverentur ad hujusmodi doctoratum. Porro si nesciat quis ea quæ de necessitate salutis non sunt, ut sunt multa quæ ad naturalem spectant philosophiam, aut ea quæ non tenetur scire, non peccat, etiam partem falsam tenendo, nisi tenere velit temere contra peritiores se. Certumque est, quod in omnibus talibus in quibus certi non sumus quid sit tenendum, tenere debeamus quod tutius est ad salutem, secundum Augustinum dicentem: Tene certum et dimitte incertum. Sic et in omnibus de penitus dubiis, tenere debemus partem magis piam, utpote magis vergentem ad Dei honorem, dicente decimo Moralium B. Gregorio: Apud misericordem judicem nequaquam sine venia culpa relinquitur, quum per fervorem zeli ex ejus amore peccatur. Sæpe etenim hoc magnis doctoribus contingit, ut quo alta caritate ferveant, lingua eorum aliquid quod non debet, dicat. Sed tanto citius venia inde percipitur, quanto ex qua radice prodeat, pensatur. Hæc Henricus.

Insuper Scotus: Aliquid (inquit) simplex offerebatur Adæ quod potuit apprehendi ut bonum, ut uxorem diligere; non tamen est usus ut apprehendit. Nam scivit melius esse Deo placere quam conjugi; et volitio qua voluit uxori placere, fuit ante omnem errorem, nisi improprie sumendo errorem: ideo prius peccavit, quam errorem incurrit. Cujus probatio est, quia si ante peccatum erravit, bonum sibi apparuit quod non erat bonum, et tunc circa principium potuit esse error, quoniam illud est principium quod apparet per se verum. Si autem dicatur quod non est principium, ergo si apparuit falsum, ex syllogismo falso in forma; non concluditur sibi necessario, quoniam non oportet voluntatem adhærere propter syllogismum tum. Hæc Alexander. — Nec istud dictis sophisticum. Hinc non peccavit ex errore. Similiter ignorantia facti non præcessit peccatum ipsius: scivit enim esse contra præceptum Dei comedere de ligno prohibito; sed ex ignorantia circumstantiarum consequentium, scilicet utrum tanta pœna sequeretur, bene potuit habere ignorantiam illam ante peccatum. Similiter ignorantia potuit sequi primum peccatum, in quantum ex immoderato appetitu placendi uxori peccando credidit oppositum, scilicet esse veniale quod fuit mortale. — B Hæc Scotus. Cujus hoc ultimum verbum videtur præinductæ approbatæ veritati non Cf. p. 227 C. consonare, qua dictum est, quod transgressionem divini præcepti non putavit esse veniale peccatum, proprie loquendo de Cf. p. 225 C, veniali:6 spirituali quippe præditus mente, non potuit tam repente eatenus excæcari, ut patuit.

Præterea, ei quod ex Thoma inductum est, scilicet ignorantiam Adæ non fuisse originale peccatum, videtur contrariari quod loquitur Alexander: Ignorantia uno modo dicitur actuale peccatum in eo qui non curat scire quod scire tenetur, sicque continetur sub actuali peccato, prout est a voluntate non curandi. Alio modo dicitur ignorantia originale peccatum, secundum Hugonem, prout originale peccatum reddit liberum arbitrium culpabile, quoad ignorantiam ex parte rationis, et quoad concupiscentiam ex parte voluntatis. Et hæc est intentio Hugonis, secundum quod trahimus ex primis parentibus originalem concupiscentiam et ignorantiam. Tertio modo dicitur ignorantia habere convenientiam quamdam cum originali peccato, et aliquam cum actuali: aliquando enim transit reatu, et remanet actu, ut in sacerdote contrito; aliquando vero transit actu, remanetque reatu, ut in illo qui voluit nescire, et postea addiscit, sed non conteritur de voluntate priori culpabili: sicque ignorantia mediam habet rationem, quamvis sub actuali peccato simpliciter contineatur, secundum quod est peccatum. Hæc Alexander. — Nec istud dictis Thomæ repugnat, qui intendit asserere quod ignorantia non est originale peccatum proprie et formaliter sumptum, ut infra clarius exprimetur; est tamen unum de quatuor vulneribus propter originale inflictis.

Insuper de hac materia sicut de ceteris, Alexander scribit diffusius: Quæritur, inquiens, de puero ab infantia clauso in carcere Sarracenorum, utrum ignorando ea quæ fidei sunt peccet, quum non habeat instruentem. Dicendum, quod talis quum pervenerit ad adultam ætatem, non habet impotentiam credendi: quia si facit quod in se est, Dominus illuminabit eum per occultam inspirationem, aut per angelum vel hominem. Videtur tamen per hoc quod dicit Augustinus in Quæstionibus novi Testamenti, quod si non fuit a quo disceret, nec ad eum rumor doctrinæ aliquo modo pervenerit, quod tunc non suo vitio ignorat, et immunis est a condemnatione. Quod intelligendum est de informatione exteriori aut interiori. Oportet autem ut faciat quod in se est, utendo ratione, per quam potest cognoscere Deum esse, et invocare adjutorium ejus: quod si fecerit, vocabitur vocatione interiori, quamvis non exteriori.

Quæritur quoque, utrum unusquisque Catholicus tenetur de unoquoque peccato mortali scire quod sit mortale. Dicendum, quod quilibet tenetur scire explicite vel implicite, particulariter vel ad minus generaliter, sub illa scilicet ratione generali qua docet Scriptura. — Item de illo cui apparet diabolus in specie angeli, et ille credit quod sit angelus bonus, apponitque omnem diligentiam sibi possibilem ut sciat quod verum est, et sic adorat diabolum, utrum peccet. Dicendum, quod non apponit omnem diligentiam talem, quam si apponeret, Deus ei aliquo modo revelaret. — Rursus est quæstio de cæco a quo uxor petit debitum, et ipse dubitat an sit sua: si eam cognoscit, committit se ipsum discrimini; si non, committit eam discrimini. Dicendum, quod si apponit diligentiam possibilem sibi, potest per signa cognoscere quod sit uxor sua; quod si non potest cognoscere, debet eam monere ut contineat, quousque ipse certificetur de veritate. Quod si illa noluerit, ipsa committit se discrimini coeundo cum alio, et non ipse. — Similiter quæritur de illo qui dubitat de aliquo an sit simonia, an non, eo quod quidam jurisperiti dicunt hoc esse simoniam, et quidam non, quid agendum est ei? Dicendum, quod abstinere debet a tali negotio seu contractu, ne discrimini se committat. — Hæc Alexander.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. III, VII, VIII, XIII. ↩

  2. I Cor. XIV, 38. ↩

  3. Gen. xix, 33 et seq. ↩

  4. Jacob. III, 1. ↩

  5. q. 25. ↩

  6. Cf. p. 225 C, etc. ↩

Chapter 169 of 271