Skip to the text

Quæstio 6

Postremo hic quæritur, Utrum homo in statu innocentiæ potuit venialiter peccare priusquam mortaliter.

Videtur quod sic, quoniam qui potest majus, potest et minus: si ergo poterat peccare mortaliter, poterat et venialiter. — Secundo, veniale est dispositio ad mortale; sed qui potest principale attingere, potest quoque præambulum tangere. — Tertio, secundum Origenem in Periarchon, nullus eorum qui in supremo perfectoque gradu exstiterit, subito et ex toto evacuatur, sed paulatim potius et per partes. Adam autem spirituali mente præditus, in magna fuit perfectione plasmatus: ergo non potuit repente peccare mortaliter, sed venialiter primo. — Quarto, potuit verbum otiosum proferre, et hoc fuisset veniale, etc.

In oppositum est communis doctorum positio, ut patebit.

Ad hoc Albertus respondet: Quod quæritur, utrum homo in primo statu potuit peccare venialiter, sophisma est ex compositione et divisione.1 Nempe si hoc quod dico, primo, seu in primo statu, componitur cum verbo hoc, potuit, constat quod potuit tunc venialiter peccare atque mortaliter, sicut et postea: eamdem quippe potentiam habuit, quamvis aliter aliterque dispositam. Si autem determinatio illa, primo, vel in primo statu, dividatur a verbo hoc, potuit, et conjungatur cum verbo illo, peccare : constat quod non potuit nisi mortaliter peccare. Id enim quod facit peccatum esse veniale, est circumstantia peccatum excusans, puta infirmitas aut ignorantia, quæ tunc nondum erant in primis parentibus. Adhuc, in primo statu recta fuit ratio in primis parentibus, sensualitatem habens subjectam : ergo peccare non poterant nisi per exitum a rectitudine rationis, non per inclinationem sensualitatis, quod est peccare mortaliter, quia ita vir comedit. Hæc Albertus.

Concordans his Alexander : Aliud, inquit, est dicere quod homo potuit primo peccare venialiter, et quod homo potuit peccare venialiter primo. Concedendum est quippe, quod primo potuit peccare venialiter, quia eamdem possibilitatem habuit Adam in primo statu, quam modo habemus, sed aliter et aliter dispositam : quia tunc ita fuit disposita, ut primus egressus a rectitudine esset mortalis, et deinde esse potuit venialis; nunc vero ita disposita est, ut primus egressus esse valeat mortalis et venialis : quod totum contingit ex statuum diversitate.

Sed objici potest, quoniam veniale stare potest cum caritate et gratia, non mortale : ergo magis repugnabat statui innocentiæ posse peccare mortaliter quam venialiter. — Dicendum, quod duplex est rectitudo : una, quæ est ex statu innocentiæ; et hanc servare non potuit homo venialiter peccando. Alia est rectitudo ex gratia gratum faciente, exsistens in ratione et motiva superiori, non in aliis viribus primo et per se; et ista servari potest cum veniali peccato, quo inferior vis a rectitudine egreditur seu recedit, superiori stante in rectitudine sua. Prima igitur rectitudo innocentiæ fuit universalis in omnibus viribus, secunda vero in ratione ac viribus ei per se obedientibus. Quumque rectitudo innocentiæ habuerit duplicem respectum, unum ad Deum, alium ad vires inferiores, semper stetit rectitudo ad vires inferiores, stante rectitudine rationis ad Deum, nec illa sine ista deficere potuit; sed ratione recedente a Deo, mox inferiores vires a rationis rectitudine, obedientia atque imperio recesserunt. — Hæc Alexander.

His Thomas omnino concordat in Scripto secundi et super quartum, atque in prima parte Summæ alibique frequenter, protestans quod primus homo per originalem justitiam sic fuerat institutus, quod ratio et voluntas erant Creatori sine rebellione et sine inclinatione ad illicitum prorsus subjectæ, sensualitas rationi, et caro spiritui. Nec in inferiori parte potuit inordinatus exsurgere motus, quamdiu superior pars animæ mansit Deo subjecta; superior vero pars animæ a Deo averti non potuit sine mortali peccato.

Hinc Petrus : Manente, inquit, conservantia causæ, necesse est manere effectum; justitia vero, qua mens Adæ fuit Deo subjecta, ratio fuit quod inferiores vires rationi fuerunt subjectæ : ergo illa manente, non potuit ulla inordinatio esse in homine. Sed illa per peccatum veniale tolli non valuit, quoniam veniale non avertit a Deo. Hæc Petrus.

Porro Bonaventura et Richardus recitant de isto duas opiniones : unam, quæ modo exposita est; aliam, quod Adam primo peccavit mortaliter, potuit tamen peccasse venialiter primo peccato, verumtamen non omni genere venialis. Nam quoddam est veniale ex genere actus, ut verbum otiosum proferre; et hoc est veniale, non solum quum prævenit judicium rationis, sed etiam dum sequitur illud : hocque veniali dicunt Adam venialiter potuisse peccare. Aliud est veniale dictum a veniendo, quoniam venit ex subreptione aut pronitate naturæ corruptæ; et hoc prævenit, non sequitur rationis judicium : et tali veniali dicunt Adam peccare non potuisse in statu primo, propter ordinem originalis justitiæ, quo inferior potentia ita subdebatur superiori, quod nihil appetisset sine ejus imperio atque dictamine. Et hæc opinio fuit satis probabilis. Attamen non approbant eam communiter doctores theologiæ. Improbabilis quippe est, si quis attendat ad perfectionem status et regulam rectitudinis in qua exstitit Adam; a qua et quum nullum haberet repellens ab ea, exire nequivit, nisi contemnendo divinam justitiam, atque fœdando innocentiam suam, ac suam corrumpendo naturam : quæ omnia faciunt primam culpam Adæ non venialem, sed mortalem fuisse, nec aliter esse potuisse. Idcirco est alia opinio, quam communiter hodie tenent doctores, utpote jam narrata. Hæc Bonaventura.

Eadem Richardus, qui ad nullam harum opinionum divertit se, sed qualiter utraque queat defendi, prosequitur.

Porro Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, sequitur primam, dicendo : Super illud Apostoli, Lignum, fœnum, stipulam, loquitur Augustinus :2 Quidam diligunt uxores suas ac filios plus debito, tamen citra Deum, et hi venialiter pecccant; alii plus quam Deum, et hi peccant mortaliter. Sed Adam plus debito poterat in statu innocentiæ diligere filios suos ac filias, tamen citra Deum, ergo potuit peccare venialiter : quod concedimus. — Hæc Antisiodorensis. Qui consequenter ponit distinctionem seu divisionem venialis peccati sicut ex Bonaventura jam tactum est.

Idem tuetur Scotus : Potuit, inquiens, in statu primo Adam venialiter peccare. Mortale namque peccatum non distinguitur a veniali in hoc quod mortale est respectu finis, veniale respectu mediorum circa finem; sed in hoc quod mortale est deordinatio opposita ordinationi sine qua finis ultimus obtineri non valet. Est autem ordinatio quædam respectu finis adipiscendi, quæ non est necessaria ad finem consequendum, sed utilis ad eumdem : ideo non cadit sub præcepto, sed consilio; deordinatio autem ei contraria, est veniale peccatum. Itaque dico, quod Adam excedere potuit, non tantum per actum deordinatum contra præceptum, sed etiam contra consilium tantum, ut non faciendo maxime expedientia seu faciendo aliqua retardativa, quamvis non faceret directe contra præceptum necessarium ad salutem. Hæc Scotus.

Postremo Durandus : Hæc (ait) quæstio dupliciter potest intelligi. Primo, an durante statu innocentiæ potuerit primus homo peccare venialiter. Et constat quod non, quoniam ille non est innocens qui est reus pœnæ : sed peccans venialiter reus est pœnæ non solum damni, sed etiam sensus. Secundo, utrum primum hominis peccatum per quod caderet ab innocentia, potuit esse veniale, vel necessario fuit mortale. Et respondendum, quod primum hominis peccatum esse non potuit veniale. Peccatum namque veniale contingit in nobis dupliciter : uno modo ex imperfectione actus, ut subiti ac subrepticii motus mortalium; secundo, ex inordinatione exsistente circa media. Et horum utrumque contingit ex ordinis cujusdam defectu, eo quod inferius non continetur firmiter sub suo superiori. Quod enim in nobis consurgit subitus motus sensualitatis, hinc accidit quod sensualitas non est plenarie rationi subjecta. Quod etiam insurgit in ratione subitus motus non rectus, ut motus infidelitatis, contingit ex hoc quod non est perfecte ratio nostra deliberationi nunc subdita, quæ est ex altiori principio, puta ex lege Dei : ut dum quis repente apprehendit resurrectionem mortuorum tanquam quid impossibile, non deliberans quod hoc nobis traditum est lege Dei. Quod autem humanus animus deordinetur circa ea quæ sunt ad finem, venit ex hoc quod media illa non ordinantur infallibiliter sub fine. Porro in statu innocentiæ fuit infallibilis firmitas ordinis, ut semper inferius contineretur sub superiori, quamdiu suprema vis hominis contineretur sub Deo, ut et quartodecimo de Civitate Dei disserit Augustinus. Hinc nulla inordinatio potuit esse in homine, nisi inciperet ex hoc quod summa vis hominis Deo non subderetur : quod fit per peccatum mortale. Unde concluditur, quod primum peccatum hominis nullatenus esse potuit veniale. Hæc Durandus.

In cujus dictis aliqua videntur contineri vis justum atque heroicum, consistere inobscura, ut quod ait, peccantem venialiter reum esse etiam pœnæ damni. Etenim pœna damni est divinæ et beatificæ visionis carentia, quæ non veniali, sed mortali incurritur culpa. Et rursus quod ait, innocentem non esse qui venialiter peccat, seu reus est pœnæ pro veniali infligendæ. Sequeretur namque nullum mortalium, quamnocentem, quum tamen Scriptura dicat : Innocens credit omni verbo;3 et, Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum;4 itemque, Innocentes et recti adhæserunt mihi.5 Atque ad quæstionem hanc, Quis ascendet in montem Domini ? respondet Psalmista : Innocens manibus et mundo corde, etc.6

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª part. q. 87. ↩

  2. I Cor. m, 12. ↩

  3. Prov. xiv, 15. ↩

  4. Job xxii, 30. ↩

  5. Ps. xxiv, 21. ↩

  6. Ps. xxiii, 3, 4. ↩

Chapter 167 of 271