Skip to the text

Distinctio 23

A. Quare Deus permiserit hominem tentari, sciens eum esse casurum.

Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 6.

Aug. de Genesi ad litt. lib. XI, n. 12.

Ibid. n. 9.

Ibid. n. 12.

Ibid. n. 23.

PRÆTEREA quæri solet, cur Deus hominem tentari permiserit, quem decipiendum fore præsciebat. Sed non esset laudabile homini, si ideo bene vivere posset quia nemo male vivere suaderet, quum in natura posse et in potestate haberet velle non consentire suadenti, Deo juvante; et est gloriosius non consentire, quam tentari non posse. Moventur etiam quidam, dicentes: Cur creavit Deus quos futuros malos præsciebat? Quia prævidit quid boni de malis eorum esset facturus. Sic enim eos fecit, ut relinqueret eis unde aliquid facerent; et si culpabiliter aliquid facerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se habent voluntatem malam, ab illo naturam bonam et justam pœnam. Frustra ergo dicitur, non deberet Deus creare quos præsciebat malos futuros: sciebat enim bonis profuturos, et juste pro mala voluntate puniendos. Addunt etiam: Talem hominem deberet facere qui nollet omnino peccare. Concedimus quidem meliorem naturam esse quæ omnino peccare nollet. Concedant et ipsi non esse malam quæ talis facta est ut posset non peccare, si vellet; et juste punitam, quæ voluntate, non necessitate peccavit. Quum ergo hæc bona sit, illa melior, cur non utramque faceret, ut uberius laudaretur de utraque? Illa enim de sanctis angelis, hæc de hominibus est. Item inquiunt: Si Deus vellet, et illi boni essent. Et hoc quidem concedimus; sed melius voluit, ut quod vellent essent; et boni quidem non infructuose, mali vero non impune essent. Item inquiunt: Posset Deus voluntatem eorum vertere in bonum, quia omnipotens est. Posset revera. Cur non fecit? Quia noluit. Cur noluit? Ipse novit. Non debemus plus sapere quam oportet.

B. Hic qualis secundum animam; et agit de scientia hominis ante peccatum.

Hugo, de Sacram. lib. I, p. VI, c. 12.1

Et quidem secundum animam rationalis fuit homo, habens discretionem boni et mali. Scientiam quoque rerum creatarum et cognitionem veritatis, quæ primæ perfectioni congruebat, mox conditus non incongrue accepisse putatur, et ad illam non studio vel disciplina aliqua per intervalla temporis profecisse, sed ab exordio suæ conditionis divinitus illam percepisse.

C. Quod triplicem habuit homo ante lapsum cognitionem, scilicet rerum propter se factarum, et Creatoris, et sui.

Fuitque homo primus ante lapsum triplici cognitione præditus: rerum scilicet propter se factarum, et Creatoris, et sui. Rerum quippe cognitionem hominem accepisse perspicuum est, quum non ipse Creator vel angelus aliquis, sed homo omnibus animantibus nomina imposuerit, ut ostenderetur quod singulorum notitiam homo ipse habuerit.2 Quæ enim propter illum creata erant, et ab illo regenda et disponenda erant, horum omnium Deus illi et scientiam tribuit, et providentiam atque curam reliquit: quia ut ait Apostolus, non est cura Deo de bobus. Quorum I Cor. IX, 9. aliorumque animalium Deus homini curam reliquit et providentiam, ut dominationi ejus subjicerentur, et ratione illius gubernarentur; ut sciret illis necessaria providere a quibus emolumentum debebat recipere. Hanc autem scientiam homo peccando non perdidit, sicut nec illam qua carnis necessaria providerentur. Et idcirco in Scriptura homo de hujusmodi non eruditur, sed de scientia animæ, quam peccando amisit.

D. De cognitione Creatoris.

Cognitionem quoque Creatoris primus homo habuisse creditur. Cognovit enim a quo creatus fuerat: non eo modo cognoscendi quo ex auditu solo percipitur, quo modo a credentibus absens quæritur;3 sed quadam interiori adspiratione, qua Dei præsentiam contemplabatur: non tamen ita excellenter sicut post hanc vitam Sancti visuri sunt, neque ita in ænigmate qualiter in hac vita videmus. I Cor. XIII, 12.

E. De cognitione sui.

Porro sui cognitionem idem homo talem accepisse videtur, ut et quid deberet superiori, et quid æquali et inferiori, non ignoraret. Conditionem quoque suam et ordinem, scilicet qualis factus esset, et qualiter incedere deberet, quid agere, quid cavere, intellexit. Si horum notitiam non habuisset, non esset reus prævaricationis, neque se ipsum cognovisset. Hugo, op. cit. c. 15.

F. Utrum homo præscius fuerit eorum quæ sibi futura erant.

Si autem quæritur, utrum homo scientiam habuerit eorum quæ circa eum futura erant, id est, si ruinam suam præsciverit, et similiter præsciverit bona quæ habi- Ibidem. turus fuisset si in obedientia perstitisset; responderi potest, quod ei magis facienda indicta sunt quam futura revelata. Accepit enim scientiam et præceptum eorum quæ facienda fuerant; sed non habuit præscientiam eorum quæ futura erant. Non fuit ergo homo præscius sui casus, sicut et de angelo diximus. Quod Augustinus super Genesim asserit, ratione utens quam supra posuimus. Hæc de scientia hominis quantum ad primum statum pertinet, dixisse sufficiat.4

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ TERTIÆ

HIC moventur aliquæ quæstiones hominum potius curiosorum et inexercitatorum, quam peritorum. Primo, cur Creator permiserit parentes primos tentari, quos novit tentatione vincendos; cur item eos creavit, quos prævidit mox peccaturos; et his quædam similia hic tanguntur. Deinde utiliora discutiuntur, videlicet: qualis fuit primus homo quantum ad cognitionem et gratiam ante lapsum, et an suam præcognovit ruinam.5 Horum quædam jam ante exposita sunt, cur scilicet Deus permisit illos tentari, cur item creavit eos. Ipse enim sapientissimus Deus cuncta creavit ut sint et bene sint, et intellectualia ut beata exsistant. Taliter quoque regit, disponit ac ordinat ea, ut suam sapientiam atque illorum naturam proprietatesque decet. Quumque homo fuerit constitutus in vita hac tanquam viator et miles Dei, ad honorandum Creatorem suum in omnibus et ad resistendum adversariis divini honoris, decuit ut Creator permitteret eum ab impiis impugnari, eumque faceret libere reluctancei. Nec ob id quod ex creaturarum fragilitate, abusione et infidelitate fuerat secuturum, decuit infinitam bonitatem et sapientiam Creatoris omittere quod ipsam decebat. Ordo etiam universi exigit esse creaturas libero arbitrio præditas, quæ suos actus et motus libere exsequi permittantur. Sed et Deus altissimus tam bonus et sapiens est, quod non sineret fieri mala, nisi sciret et vellet ac posset ex illis elicere bona. In malorum etiam justa punitione, debita ordinatione, pia reparatione, Deus omnipotens sapientiam suam prorsus immensam, bonitatem ac omnipotentiam gloriose monstrat. Sed et opposita juxta se posita, ex mutua comparatione evidentius elucescunt ac innotescunt, sicque ex multiplici gradu malorum ac miserorum, ordo, gradus et excellentia multiformis bonorum ac Beatorum præclarius emicant; perfectio, eminentia et gloria Creatoris abundantius repræsentantur, laudantur ac honorantur.

Footnotes

  1. Rom. XII, 3. ↩

  2. Hugo, de Sacram. lib. I, p. VI, c. 13. ↩

  3. Hugo, op. cit. c. 14. Rom. X, 17. ↩

  4. Aug. de Genesi ad litt. lib. xi, n. 22. ↩

  5. Cf. p. 219 D. ↩

Chapter 170 of 271