Quæstio 1
Circa hæc multa quæruntur, quorum quædam jam supra sunt expedita, videlicet: an primi parentes fuerunt creati in scientiis atque virtutibus, et item in gratia, et de multiplici perfectione eis per creationem collata.1 Patuit quoque quod per naturalia sine supernaturalibus charismatibus gratiæ nec mereri potuerunt, neque salvari.2
Sed ultra nunc quæritur, An major fuisset perfectio parentum primorum et posterorum ipsorum, si in paradiso sine transgressione mansissent, quam fuit post transgressionem.
Circa hoc Alexander plurima sciscitur. Primo, an habuerunt fidem. Sed quum fuerint viatores fideles, certum quod fidem habuerunt, imo et fidem formatam, quoniam caritatem ante lapsum habebant, et erant in statu merendi.
Secundo, an habuerunt universitatem virtutum. Videtur quod sic, quia secundo libro asserit Damascenus: Deus fecit hominem omni virtute circumdatum, et omnibus bonis ornatum. Præterea, sicut tunc abundavit Adam scientia præ omnibus nobis, sic et virtute: ergo fuit in ipso abundantia major virtutum tunc, quam postea in ipso aut aliis. Rursus, virtutes concatenatæ dicuntur: ergo si habuit unam, habuit universas; et tanto perfectius, quanto in ipso vivacior fuit natura, et ab interiori pronitate corruptionis et fomite purior atque immunior.
Ad hoc respondendum, quod quum fit comparatio multitudinis donorum gratiæ ad statum naturæ lapsæ et statum naturæ institutæ, hoc potest intelligi vel de donis gratiæ gratis datæ, vel de donis gratiæ gratum facientis. Si intelligatur de donis gratiæ gratis datæ, sic se habent sicut excedentia et excessa, quoniam aliqua dona gratiæ gratis datæ habuit Adam in statu primo, utpote immortalitatem et impassibilitatem, quæ non habuit aliquis posterorum ipsius. Aliqua quoque dona gratiæ gratis datæ habuerunt posteri ejus, quæ ipse non habuit, ut sunt gratia sanitatum, operatio virtutum, genera linguarum. Ratio autem hujus diversitatis est, quod alia dona competebant statui illi, alia isti. Si autem loquimur de donis gratiæ gratum facientis, quum dona illa connexionem habeant quantum ad habitus, et quantum ad actus qui perfectionis sunt: sic concedendum quod in multitudine æquali fuerunt in primo homine et ejus posteritate; et hoc dico, quantum ad habitus et actus qui perfectionis sunt; quantum vero ad actus qui habent imperfectionem annexam, non fuerunt in Adam in statu primo. Nempe ut quartodecimo de Trinitate loquitur Augustinus, virtutes alios actus habebunt in patria, quam habent nunc in via. Actus namque prudentiæ ibi erit, nullum bonum Deo præferre neque æquare; actus fortitudinis ibi erit, Deo firmissime adhærere; temperantiæ, nullo defectu noxio delectari. Hos eosdem actus et usus habuerunt in primis parentibus ante lapsum, quamvis non ita perfecte sicut in patria. — Si autem objiciatur, quod non habuerunt virtutes pœnitentiæ et perseverantiæ; dicendum, quod pœnitentia reducitur ad virtutem justitiæ. Quum enim sit de speciebus justitiæ, statu exsistente naturæ lapsæ actus ejus est dolere de peccato, qui non ante fuisset; sed actus ejus in statu innocentiæ fuisset, Deo regenti esse subjectum. Perseverantia demum accipitur primo modo pro proposito perseverandi in bono, et ita est virtus vel dispositio virtutem inseparabiliter consequens; secundo, pro continuatione in bono usque in finem, et ita non dicit habitum, sed actum quem primus homo non habuit. — Hæc Alexander.
Insuper quærit, an virtutes in statu innocentiæ habuerunt tantam efficaciam promerendi ut modo. Dicendum, quod secundum Hugonem, divinæ dispensationis ordo et ratio hoc poposcerunt, quod sicut ab initio, tempore procurrente, magis ac magis adventus Salvatoris appropinquavit, sic semper magis ac magis effectus salutis cresceret atque cognitio veritatis. Major autem effectus est ex majori efficacia gratuitorum, secundum comparationem personæ ad personam, aut status ad statum. Si primo modo, sic se haberent sicut excedentia et excessa: probabiliter quippe præsumi potest, quod post lapsum quidam fuerunt qui gratiam habuerunt majorem et in meritis efficaciorem, quam aliqui qui fuissent in statu innocentiæ, si status ille perseverasset; aliqui vero minorem: sicut et creditur de personis Mosaicæ ac evangelicæ legis. Si secundo modo, id est, si generaliter comparetur status ad statum, ad hoc concurrit consideratio duplex: quoniam gratia seu virtutes possunt considerari, vel in comparatione ad eos qui eas habuerunt, seu quos perficiunt et informant, hoc est ad suscipientes; vel considerantur in se seu secundum se. Si considerentur per comparationem ad suscipientes, quia efficacia gratiæ ac virtutum major est ex idoneitate suscipientis, quæ idoneitas est ex consentaneitate voluntatis et promptitudine obediendi seu subjiciendi se gratiæ atque virtutibus: sic dici potest quod gratia et virtutes efficaciores erant in statu innocentiæ. Si vero considerentur gratia et virtutes secundum se, sic non est usquequaque certum in quo statu Deus contulerit majorem efficacioremve gratiam, eo quod magnitudo gratiæ distributæ et efficacia virtutum attenditur secundum discretionem distribuentis, quæ nostram latet notitiam, et item secundum præparationem majorem ex parte suscipientis. Verumtamen pie et non improbabiliter supponendum est, quod majora munera gratiæ ac virtutum largitus est homini lapso, quam dedisset homini, si in statu innocentiæ permansisset: tum quia post lapsum homo magis indiguit; tum quia condecuit Deum de malo majus bonum elicere, quam sit illud bonum quod malum tollit seu adimit. Hinc sequitur, quod majora efficacioraque dona gratiæ post lapsum data sunt homini, præsertim sub evangelica lege, in qua Christus apparet vultui Patris pro nobis. Quod videtur insinuari in Joanne, quo legitur: Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Hinc protinus post ascensionem dedit præclarissima dona hominibus. Hæc Alexander.
C Circa hæc quærit Bonaventura, utrum primus homo habuit tot virtutes ante lapsum, quot postmodum. Ad quod respondet per verba jam habita Alexandri, distinguendo de comparatione. — Porro de hoc, utrum dona gratuita fuerint æque efficacia ad merendum ante lapsum ut postea, scribit: Efficacia meriti venit ex tribus, ex difficultate operis, ex promptitudine voluntatis, ex magnitudine caritatis. Dificultas operis multum confert ad meritum, in tantum ut homo qui est multo minoris caritatis quam angelus, mereatur
Hebr. IX, 24.
Joann. VII, 39.
Ps. LXVII, 19; Ephes. IV, 8.
II Cor. ix, 7. venire ad sublimitatem angelicam, ut constat ex hoc quod Christus ait de beatissimo Joanne Baptista: Inter natos mulierum, etc.3 Non enim est dubitandum, quin Joannes sit exaltatus ad ordines excellentium angelorum; et tamen in hac vita multo minoris exstitit caritatis quam infimus angelorum. Promptitudo etiam vocuntatis facit plurimum ad hoc (teste Apostolo). Si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est ad meritum: quantacumque enim sit gratia in homine, nisi voluntas sit gratiæ consentanea, nunquam elicit meritoria opera; et quanto plus voluntas subjacet gratiæ et conformatur, tanto plus in operibus meritoriis exercetur et crescit. Magnitudo insuper caritatis inter omnia principaliter facit ad meritum, quia secundum ipsius quantitatem magis attenditur remuneratio præmii substantialis. Pondus namque amoris valorem meritoriis præstat operibus.
Si igitur fiat comparatio efficaciæ promerendi in donis gratuitis, secundum statum post lapsum, et secundum statum ante lapsum; responderi potest, quod quantum ad operis difficultatem efficaciores sunt virtutes nunc quam tunc: nunc enim plus impugnatur et impugnando probatur examinaturque virtus quam tunc, ut patet in sanctis martyribus. Quantum vero ad promptitudinem voluntatis, efficaciores fuissent virtutes in promerendo tunc quam nunc, quia voluntas tunc quasi continue fuisset in bonis operibus Deo placentibus, sine retardatione. Atque per istam distinctionem solvuntur varia argumenta quæ hic fieri queunt pro parte utraque. Præterea si quæratur de majoritate efficaciæ ex parte caritatis, dicendum quod aut fit comparatio particularis personæ ad particularem personam, aut status ad statum. Si primo modo, sic haberent se sicut excedentia et excessa. Probabile quippe est, quod quidam post lapsum majoris fuerunt et erunt perfectionis quibusdam qui in innocentiæ statu fuissent, si Adam stetisset; aliqui vero minoris quibusdam, quemadmodum dici solet, dum fit comparatio status legis scriptæ ad statum evangelicæ legis. Si autem comparetur generaliter status ad statum, non videtur omnifarie certum in quo statu Deus gratiam ampliorem contulisset hominibus: quia secundum diversas conditiones reperitur major et minor idoneitas in homine suscipiente, etc., ut supra in Alexandro.
At vero responsio Thomæ ad præinducta a præinductis videtur aliquantulum discrepare: Donorum (inquiens) gratuitorum quædam ordinantur absolute ad perfectionem ejus cui donantur, quædam ad aliorum utilitatem. Utilitas vero quædam est, defectibus proximorum succurrere, sicut per signa infidelitati medetur.4 Et quia defectus hujusmodi in primo statu non exstitissent, idcirco nec dona contra eos collata fuissent in illo; dona vero absolute in perfectionem recipientis ordinata, quibus secundum corpus animamve perficitur, ut gratia gratum faciens, caritas, impassibilitas corporis, in statu innocentiæ amplius abundassent. Sed iste excessus considerari potest dupliciter, utpote intensive et extensive. Et extensive, plura de hujusmodi donis homo in primo statu habuisset. Habuit enim impassibilitatem obedientiamque perfectam virium inferiorum ad rationem, et consimilia quæ in hominibus post lapsum non sunt. Verum est quoque, quod quædam dona sunt post peccatum, quæ imperfectionem habent annexam, quæ vel in primo statu non fuissent, aut si fuissent, secundum alium modum ac alios actus fuissent: intelligendo tamen hoc ipsum non de imperfectione quæ naturam consequitur, sed quæ ex peccato est consecuta. Nempe et fides ex sua natura est imperfecta, quum ejus sit per speculum in ænigmate intereri: quod etiam in primo statu homini convenisset, licet vidisset clarius divina. Continentia vero prout includit imperfectionem ex repugnantia passionum, non fuisset in innocentiæ statu, nec pœnitentia ut est virtus specialis, secundum eosdem actus ad minus. Porro si iste excessus intensive consideretur, præsertim quantum ad gratum facientia dona, sic considerando seu comparando statum ad statum, communiter homo ante peccatum majori gratia præditus fuisset quam postea. Nihilo minus aliqui post peccatum majorem gratiam habere possunt quam aliqui ante peccatum. Hæc Thomas.
Rationabilior autem videtur responsio Alexandri et Bonaventuræ. Deus etenim copiosiora et eminentiora gratiarum charismata hominibus est largitus virtute et merito suæ incarnationis, virtuosissimæ in mundo hoc conversationis, benedictæque passionis, quam si homo factus non esset. Nec dubium quin homini Christo ac gloriosissimæ Virgini data sit gratia ineffabiliter major, ratione hypostaticæ unionis naturæ humanæ cum Verbo æterno, et generationis Filii Dei ex Virgine alma.
Asserit quoque hic Thomas : Ex quo indigentia dicitur respectu finis, non est dicendum quod homo post peccatum magis indiget gratia quam ante. Illud enim ad quod per se gratia ordinatur, videlicet gloria, super naturales est vires tam ante peccatum quam postea. Sed quantum ad id ad quod gratia per accidens ordinatur, quod est remotio mali, homo plus indiget gratia post peccatum. Per respectum autem ad gloriam attenditur mensura gratiæ, quoniam per majorem gratiam majorem gloriam quis meretur. Non autem attenditur mensura gratiæ per respectum ad remotionem peccati vel infirmitatis, quum minima sufficiat gratia ad delendum universa peccata. Unde non majori gratia indiget homo post peccatum quam ante; sed verum est quod ad plura indiget homo gratia post peccatum quam ante. Hæc Thomas.
Contra quæ objici potest, quod quum gratia directe ordinetur ad gloriam, et gratia, juxta Thomam, major fuisset in statu innocentiæ : ergo gratia illa per peccatum amissa, homo in statu corruptionis magis indiguit gratia; et tanto plus, quanto amplius distabat a gloria, et quanto superiores vires ejus, intellectus videlicet et voluntas, per quas capax est gloriæ, infirmiores factæ fuerunt et pauperiores, utpote gratuitis spoliatæ, atque in naturalibus læsæ. Denique, quamvis minima gratia, sicut et minima caritas, sufficiat ad delendum cuncta peccata, quantum ad necessitatem salutis requiritur, non tamen quantum ad reatum, nec quantum ad expurgationem reliquiarum peccati : sicque magis indiguit gratia post peccatum, tam intensive quam extensive. Et istud affirmant non solum doctores magni scholastici, Antisiodorensis, Alexander, Bonaventura, sed et sancti Patres, Augustinus, Bernardus et Beda. Nec verum apparet, quod indigentia sit tantum vel determine respectu finis. Indigemus enim etiam cibo, potu et vestibus, sicut et in Canonica S. Jacobi legitur :5 Indigeant victu quotidiano.
Porro in prima parte Summæ, quæstione nonagesima quinta :6 Homo, inquit, in statu innocentiæ aliqualiter habuit omnes virtutes. Talis etenim exstitit rectitudo ipsius, quod ratio sua fuit Deo subjecta, inferioresque vires rationi. Virtutes autem non sunt nisi quædam perfectiones quibus anima ordinatur ad Deum, et inferiores vires disponuntur secundum regulam rationis. Hinc rectitudo primi status exegit ut homo universas quodammodo virtutes haberet. Verumtamen virtutes quædam sunt, quæ in sui ratione nullam imperfectionem important, etc., ut supra in Scripto.
De efficacia autem merendi majori, tempore innocentiæ, subdit in Summa :7 Quantitas meriti ex duobus pensatur. Primo, ex radice caritatis et gratiæ : cui merito correspondet præmium essentiale. Qui enim ex majori caritate aliquid facit, perfectius Deo fruetur. Secundo, ex quantitate operis : quæ duplex est, utpote absoluta et proportionalis.8 Vidua enim quæ obtulit duo æra minuta, minus obtulit quam divites quantitate absoluta; quantitate vero proportionali obtulit plus quam illi. Et A A proportionali obtulit plus quam illi. Et utrique huic quantitati correspondet præmium accidentale, quod est gaudium de bono creato. Itaque opera hominis in statu innocentiæ efficaciora fuissent ad promerendum primo modo, videlicet quantum est ex radice caritatis et gratiæ, quæ copiosior tunc fuisset; similiter quantum ad absolutam operis quantitatem, quia quum homo majoris tunc esset virtutis, opera fecisset majora. Si autem attendatur quantitas proportionalis, major est ratio meriti post peccatum, propter hominis imbecillitatem : magis enim excedit parvum opus potestatem ejus qui cum difficultate operatur illud, quam magnum opus potestatem ejus qui sine difficultate operatur. — Hæc idem in Summa, quæ consonant dictis ejus in Scripto. Ideo de utrisque par est judicium.
Albertus autem de his non scribit in ista distinctione, sed supra.
Petrus vero :9 Verius (inquit) credo, quod dona gratiæ gratum facientis in statu innocentiæ statuque culpæ essent æqualia, quia secundum essentiam gratiæ mensuratur gloria. Esset autem generaliter æqualis gloria electorum utriusque status :10 erimus enim æquales angelis sanctis. Gratia tamen secundum efficaciam major tunc fuisset quantum ad bonum agendum, quia voluntas tunc promptior esset, propter quod frequentius et facilius moveretur in Deum; gratia vero secundum efficientiam contra malum nunc major est, quia in illo statu non essent culpa et pœna. Quemadmodum etiam fuisset æqualis gratia, ita et æqualis efficacia, quantum ad præmium essentiale, non quantum ad præmium accidentale, quod attenditur penes genus et circumstantias operis, ut præmium aureolæ virginum, doctorum, ac martyrum : nunc quippe major est difficultas in bene agendo ac patiendo, ideo majus est modo præmium accidentale. Hæc Petrus.
Quibus objici potest, quod præmium essentiale non correspondet essentiæ sed efficientiæ gratiæ in bonis. Si ergo in statu innocentiæ fuisset major efficientia gratiæ quam post culpam, ergo et majus præmium essentiale.
Richardus demum præinductas refert opiniones cum suis motivis, ad nullam earum se multum divertens, sed qualiter quælibet probabiliter queat defendi declarans. — Durandus vero sequitur positionem Petri de æqualitate gratiæ in statu utroque, et de inæqualitate efficaciæ ad merendum.
Footnotes
Chapter 205 of 271