Distinctio 29
A. Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante.
POST hæc considerandum est, utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante.1 Ad quod breviter dicimus, quia non cooperante tantum, sed etiam operante gratia indigebat, non quidem secundum omnem operandi modum operantis gratiæ : operatur enim liberando et præparando voluntatem hominis ad bonum. Egebat itaque homo ea, non ut liberaret voluntatem suam, quæ peccati serva non fuerat, sed ut præpararet ad volendum efficaciter bonum, quod per se non poterat. Non enim poterat bonum mereri sine gratia, ut Augustinus in Enchiridio evidenter tradit : Illam (inquit) immortalitatem, in qua poterat non mori, natura humana perdidit per liberum arbitrium;2 hanc vero in qua non poterit mori, acceptura est per gratiam, quam fuerat si non peccasset acceptura per meritum; quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia etsi ipsum peccatum in solo erat arbitrio constitutum, non tamen justitiæ habendæ vel retinendæ sufficiebat liberum arbitrium, nisi divinum præberetur adjutorium. Ecce his verbis satis ostenditur, quod ante peccatum homo indigebat gratia operante et cooperante. Non enim habebat quo pedem movere posset sine gratiæ operantis et cooperantis auxilio; habuit tamen quo poterat stare.
B. Quod homo ante lapsum virtutes habuerit.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 7.
Præterea quæri solet, utrum homo ante lapsum virtutem habuerit. Quibusdam videtur, quod non habuerit, id ita probare conantibus: Justitiam, inquiunt, non habuit, quia præceptum Dei contempsit; nec prudentiam, quia sibi non providit; neque temperantiam, quia aliena appetiit; neque fortitudinem, quia pravæ suggestioni cessit. Quibus respondentes, dicimus eum quidem non tunc habuisse has virtutes quando peccavit, sed ante, et tunc amisisse. Quod multis Sanctorum testimoniis comprobatur. Ait enim Augustinus in quadam homilia: Adam, perdita caritate, malus inventus est. Item: Princeps vitiorum dum vidit Adam de limo terræ ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, caritate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit, pariterque peremit. De hoc eodem Ambrosius ad Sabinum ait: Quando Adam solus erat, non est prævaricatus, quia ejus mens Deo adhærebat. Super psalmum quoque dicit, quod homo ante peccatum beatissimus auram carpebat ætheriam. Sed quomodo sine virtute beatissimus erat? Augustinus quoque super Genesim, dicit Adam ante peccatum spirituali mente præditum fuisse. Non est ergo dubitandum hominem ante peccatum virtutibus fulsisse, sed illis per peccatum exspoliatum fuisse.
Aug. Contra Judæos, de Symbol. c. 2.
Ambros. Epist. 49, n. 2. In ps. 118 sermo 4, n. 3.
Aug. de Genesi ad litt. lib. XI, n. 60.
C. De ejectione hominis de paradiso.
Hugo, ubi supra. Gen. III, 22, 23.
In illius quoque peccati pœnam ejectus est de paradiso in istum miseriarum locum, sicut in Genesi legitur: Nunc ergo, ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum, emisit eum Deus de paradiso voluptatis. His verbis insinuari videtur, quod nunquam moreretur, si postea de illo ligno sumpsisset.
D. Quomodo intelligendum sit illud: Ne sumat de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum.
Hugo, ubi supra. Rom. VIII, 10.
Sed quia per peccatum jam mortuum corpus habebat, illa verba ex tali intellectu accipi possunt. Deus modo irati loquens, de homine superbo ait: Videte ne forte mittat manum suam, etc., id est, cavete, vos angeli, ne comedat de ligno vitæ, quo indignus est; de quo, si perstitisset, comederet et viveret in æternum; sed modo propter inobedientiam indignus est comedere. Et sicut verbo dixit, ita opere exhibuit. Emisit enim eum Deus de paradiso voluptatis in locum sibi congruum, sicut plerumque quum malus inter bonos vivere cœperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur, pondere pravæ consuetudinis pressus.
E. De flammeo gladio ante paradisum posito.
Ne vero ad illud posset accedere, collocavit Deus ante paradisum Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. Quod juxta litteram potest hoc modo accipi: quia per ministerium angelorum ignea custodia ibi constituta fuit. Hoc enim per cœlestes potestates in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia; non tamen frustra, sed quia aliquid significat de paradiso spirituali. Cherubim enim interpretatur plenitudo scientiæ, hæc est caritas, quia plenitudo legis est dilectio. Gladius autem flammeus pœnæ temporales sunt, quæ versatiles sunt, quia tempora volubilia sunt.3 Illa ergo ad custodiam ligni vitæ ideo posita sunt ante paradisum, quia ad vitam non reditur nisi per Cherubim, scilicet plenitudinem scientiæ, id est caritatem, et per gladium versatilem, id est tolerantiam passionum temporalium.
Hugo, Summa Sent. tract. III c. 7. Gen. III, 24.
F. An homo ante peccatum comederit de ligno vitæ.
Potest autem quæri, utrum de ligno vitæ ante peccatum comederit homo. De hoc Augustinus in libro de Baptismo parvulorum sic ait: Recte profecto intelliguntur primi homines ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse a cibo vetito, atque usi fuisse concessis. His verbis ostenditur, quod de ligno vitæ ante peccatum sumpserint: quibus præceptum erat, ut de omni ligno paradisi comederent nisi de ligno scientiæ boni et mali.
Hugo, ubi supra.
Aug. de Peccat. merit.4 lib. II, n. 35.
G. Quare non sunt facti immortales, si comederunt de ligno vitæ.
Quare ergo perpetua soliditate et beata immortalitate vestiti non sunt, ut nulla infirmitate vel ætate in deterius mutarentur? Hanc enim virtutem naturaliter illud lignum habuisse dicitur. Sed forte hoc non conferebat, nisi sæpe de illo sumeretur. Potuit ergo fieri, ut de illo sumeret semel et non sæpius: qui per aliquam moram in paradiso fuisse intelligitur, quum Scriptura dicat eum ibi soporatum fuisse, Ibid. 19-22. quando costa de latere ejus assumpta est et inde formata mulier, et animalia ante eum ducta, quibus nomina imposuit.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ NONÆ
SUPERIUS cœpit Magister tractare de primis parentibus, et occasione hinc sumpta, induxit tractatum de his quæ communiter genus concernunt humanum, videlicet: de potentiis animæ, præsertim de libero arbitrio, de gratia et virtutibus. Nunc redit ad pertractandum de pertinentibus ad primos parentes, de quibus aliquas inserit quæstiones: an indiguerint gratia tam operante quam cooperante, an etiam virtutes eis concreatæ fuerint. Insuper tractat de pœnis originale peccatum secutis, utpote: de ejectione eorum ex paradiso, et justa eorum irrisione ac prohibitione reditionis in paradisum. Ultimo quærit, an primi parentes ante transgressionem usi sint fructu arboris vitæ: et si sic, cur ex illius esu non fuerunt immortalitatem adepti.
Footnotes
Chapter 204 of 271