Skip to the text

Quæstio 2

A Mplius quæritur, An originale peccatum convenienter punitum sit per ejectionem peccantium de paradiso, et prohibitionem redeundi, ac mortem.

Videtur quod non, quia ut divus Dionysius loquitur, peccatum non tollit naturalia;1 sed paradisus terrestris fuit naturalis locus primorum parentum originali justitia ornatorum : ergo per peccatum auferri non debuit. — Secundo, Deus non punit ultra sed citra condignum : ergo unum et simplex peccatum non fuit tam multiplici pœna puniendum.

Ad hoc respondet Albertus : Quemadmodum super Genesim asserit Augustinus, Deus justo judicio ejecit Adam de paradiso in hunc locum miseriæ.2 Nec derogat his illud Nahum, Non surget duplex tribulatio :3 quia hæc omnia, pro condigna punitione, computantur et sunt unum aggregative, et sicut paradisus fuit congruus locus primorum parentum propter multiplex donum gratiæ eis collatum, sic donis illis amissis inde fuerunt expellendi. Rursus, quum necessitati moriendi essent addicti, non competebat eis mansio paradisi, qui est habitaculum beatorum beatitudine innocentiæ. Denique, ut Sancti super Genesim protestantur, Deus puniendo sic primos parentes, non continuit in ira sua misericordias suas :4 quia in ipsa promulgatione pœnæ ejectionis, signavit modum quo possent reverti meliorem ad paradisum, puta cœlestem. Nempe quum Cherubim et flammeum gladium constituit ante paradisum ad custodiendum viam ligni vitæ, per Cherubim, quod interpretatur plenitudo scientiæ, caritas designatur; per flammeum atque versatilem gladium, signantur pœnæ hujus mortalis vitæ, quæ scindunt ut gladius, atque ut flamma exurunt, versatilesque sua variatione consistunt. Hinc quamvis ad litteram fuit ibi angelorum custodia, secundum Augustinum, tamen ipso modo loquendi misericorditer designavit, quod per temporalium tolerantiam passionum et caritatem, spes sit redeundi ad paradisum supremum.5 Unde et ignis ibi in specie corporali est constitutus ceu igneus gladius.

Præterea si quæratur, an primi parentes ante suam ejectionem comederunt de fructu ligni vitæ : videtur quod sic, quoniam mulier dixit serpenti, De lignis quæ sunt in paradiso vescimur.6 Quod si concedatur, quæritur cur per esum primum non fuerint protinus immortalitatem adepti. Ad hoc Magister ex verbis Augustini et Strabi modeste sine temeraria assertione respondet, quod esus fructus illius forsan non contulit immortalitatem, nisi frequenter reiteratus. — Et si objiciatur, quia quod sæpe comestum confert aliquid ut ex sua natura, hoc etiam semel comestum confert idem, quamvis forsitan non in tantum; dicendum, quod solutio Magistri est bona. Et juxta dicta Augustini, Ambrosii, Strabi, ac Bedæ, lignum vitæ habuit hanc virtutem, quod comestum semel aut sæpius præstitit immortalitatem. Sed quod parentibus primis non contulit, secundum Ambrosium in suo Hexaemeron ideo fuit, quoniam Deus prævidit eos casuros, moriendique necessitudinem incursuros. Hinc immortalitatis effectum non senserunt, ne pœna eis comminata a Deo propter peccatum, impediretur per lignum. Dixerat Ibid. II, 17. namque eis Deus : Quacumque die comederitis ex eo, morte moriemini, id est, moriendi necessitatem incurretis. Hanc responsionem Ambrosii credo ceteris probabiliorem. Si vero sequi quis velit responsionem Magistri sumptam ex Augustino, dicere potest quod lignum vitæ sæpe comestum, fortiorem habuit impressionem quam semel sumptum, idcirco non sequi quod assumit objectio. — Hæc Albertus.

Hinc Thomas : Ad felicitatem, inquit, aliquid pertinet tanquam de substantia ejus, ut visio; aliquid vero per modum congruentiæ. Sicque sicut beatitudini electorum correspondet cœlum empyreum, sic statui innocentiæ paradisus. Itaque ad illam viæ beatitudinem aliqua tanquam essentialia pertinebant, sicut inferiorum obedientia virium, immortalitas corporis; temperatissimus vero locus, utpote paradisus, per congruentiam quamdam. Ideo, sicut per transgressionem perdidit innocentiæ statum, ita et locum tam tranquillum et gaudiosum. — Impedimenta vero accedendi paradisum, forsitan per flammeum gladium designantur. Nam locus ille inaccessibilis præcipue æstimatur, propter intemperatum calorem in intermediis locis. Insuper, quamvis homo ante peccatum de ligno vitæ sumpsisset, non tamen immortalitatem consecutus fuisset, quam fructus illius ligni conferre nequivit nisi frequenter sumptus. Nec enim arbor illa fuit per se causa immortalitatis, sed potius dispositio quædam ad hoc. Dispositio autem non perducit ad effectum nisi multiplicata. Non enim una applicatio medicinæ per se efficit sanitatem. Hæc Thomas in Scripto. — Concordant Petrus et Richardus.

Qualiter autem mors sit inficta propter originale peccatum, sequenti distinctione tractabitur.

De his etiam scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima sexagesima quarta; in Summa quoque contra gentiles, libro quarto.

Porro Bonaventura : Deus, ait, hominem de paradiso ejecit æquo judicio, ita quod misericordia fuit ibi admixta, quatenus summationem. Si primo modo, sic non homo in terram hujus miseriæ pulsus, reminiscatur quid peccando amiserit, peregrinum et exsulem se agnoscat, atque ad paradisum respiret cœlestem. — Quæritur item de hoc quod Magister ex Augustino affirmat, ipsum Adam tunc non habuisse virtutes quando peccavit. Videtur enim hoc falsum, quia si non habuit eas quando peccavit, ergo antequam peccavit, eas amisit; sed non amisit eas nisi peccando: ergo peccavit antequam peccavit. Dicendum, quod tempus commissionis peccati dupliciter potest considerari: primo, secundum inchoationem; secundo, penes conhabuit virtutes quantum ad actum earum quando peccare cœpit, habuit tamen eas quantum ad habitum. Si secundo modo, sic nec actu nec habitu habuit eas, sed in peccato fuit mortali. — Probabiliter quoque potest teneri, quod esus ligni vitæ una comestione contulit immortalitatem, et quod Adam ea usus non fuit: quia præceptum illud, Ex omni ligno paradisi Gen. 11, 16. vesceris, fuit affirmativum, ideo obligavit non ad semper, sed tempore opportuno, ante quod Adam peccavit. Potest etiam alia pars defendi, ut dictum est. Hæc Bonaventura. — Concordat Alexander.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. IV. ↩

  2. Summ. th. 2ª part. q. 106. ↩

  3. Nahum 1, 9. ↩

  4. Ps. LXXVI, 10. ↩

  5. * ponendi ↩

  6. Gen. III, 2. ↩

Chapter 206 of 271