Skip to the text

Quæstio 1

Circa hæc aliqui quærunt, Utrum per traductionem carnis traducatur originale peccatum.

Magister quoque movet in littera, an originale peccatum sit pœna vel culpa. Ad quæ jam supra responsum est, et ostensum, qualiter originale peccatum vocetur libido et concupiscentia, et qualiter nomina hæc diversimode capiantur.1

Denique ad intelligendum hæc clarius, confert quod Thomas hic scribit: Libido, inquiens, tripliciter sumitur. Primo, ut consistit in actu voluntatis illicite et inordinate aliquid desiderantis; et sic est actuale peccatum. Secundo, prout consistit in delectatione sensualitatis, præsertim in actu generativæ, ubi prædominatur; et ita est quid ex peccato relictum, non quia delectatio non esset nisi peccatum præcessisset, sed quia inordinata non esset, quod nomen importat libidinis. Tertio, sumitur libido quasi habitualiter, pro illa inordinatione nimia ex qua inest nobis pronitas ad inordinate concupiscendum. A prima libidine mens justi generantis liberatur seu præservatur, quum contingat actum illum exerceri sine omni culpa mortali ac veniali: unde illa libido non transmittit originale peccatum in prolem. Nec illa quæ est inordinata delectatio sensualitatis: etenim quamvis per miraculum a tali delectatione inordinata coitus aliquorum purgaretur, nihilo minus eorum nati peccatum originale contraherent. Hinc libido tertio modo dicta, est originalis peccati causa. Omne namque generans gignit sibi simile in natura. Unde quum hæc sit conditio humanæ naturæ originali justitia destitutæ, ut talis inordinatio virium animæ in ea exsistat, constat quod etiam talis conditio in prole remanebit. Et si fervor coitus inveniatur dici causa originalis peccati, hoc non dicitur propter se, sed in quantum est signum ejus quod vere est causa: quia ex virium inordinatione delectatio coitus inordinata procedit, tanquam signum et effectus suam indicans causam. In hoc quippe peccato persona, videlicet primus homo, primo infecit naturam per actum peccati, utpote per primam suam transgressionem: quæ naturæ infectio secundo transivit in personam a persona peccante propagatam. Hæc Thomas in Scripto.

Footnotes

  1. p. 380 C. ↩

Chapter 215 of 271