Quæstio 2
A Mplius quæritur, In quo sit originale peccatum tanquam in immediato subjecto.
Et videtur quod in potentia generativa, quia (ut infra dicetur) illa potissime est infecta. Quum ergo originale peccatum sit innata infectio, videtur ad generativam maxime pertinere ac illi inesse. Accidens namque denominat suum subjectum. — Secundo, præhabitum est in textu, quod originale peccatum sit lex carnis et concupiscentia, sicque ad sensualitatem et appetitum sensitivum spectat præcipue, ac subjectatur in eo.1 — Tertio, quia ostensum est quod ex carne infecta inficitur anima:2 ergo peccatum originale per prius in carne est.
B Sed in oppositum est, quod juxta inducta, peccatum originale non est in carne ante infusionem animæ realiter, sed radicaliter tantum.3 Virtus quoque et vitium non sunt nisi in rationali intellectualique creatura. Rursus, peccatum originale infectio est naturæ: ergo potissime est in natura seu in essentia animæ.
C Ad hoc Bonaventura respondet: Quæstio est, secundum quid originale primo inest animæ: an scilicet ratione substantiæ, an ratione potentiæ; et si ratione potentiæ, utrum aut vegetativæ, aut sensitivæ, vel intellectivæ. Itaque quidam dixerunt originale peccatum primo inesse animæ ratione substantiæ suæ. Quod non videtur, quum originale peccatum sit carentia debitæ justitiæ, quam constat esse in voluntate. Iterum, originale peccatum est concupiscentia, cujus actus est concupiscere, qui non inest animæ nisi mediante appetitiva potentia. Dictum est quoque, quod originale peccatum est deordinatio animæ. Deordinatio vero non inest animæ nisi per potentiam per quam solum potest deordinari. Hinc sicut gratia respicit essentiam animæ, non quod anima sit ejus subjectum circumscripta potentia, sed quia inest potentiis prout continuantur ad unam essentiam: sic originale peccatum dicitur respicere substantiam animæ, quoniam est in potentiis animæ, non ex actibus propriis, sed ut continuantur in una essentia animæ prout unita est carni infectæ; ita tamen ut primo insit deordinatio potentiæ quam essentiæ. Quo posito, sciendum quod dupliciter loqui contingit de originali peccato : primo, ut est culpa reddens animam Deo odiosam; secundo, ut est vitium deordinans potentiam. Primo modo, proprie inest animæ secundum liberum arbitrium, præsertim secundum voluntatem. Solum quippe liberum arbitrium est secundum quod anima culpatur vel laudatur dum est in actu, atque in quantum culpabilis sive laudabilis est ab actu suo. Secundo modo, inest animæ ratione partis sensitivæ, quæ sicut et caro, fomentum est deordinationis animæ in parte superiori, ac trahit deorsum. Hæc Bonaventura.
Alexander vero breviter ait, quod originale est in carne causaliter, in anima subjective.
Albertus quoque : Fomes, inquit, in anima est; sed dicitur esse in carne, quia delectabilia sunt in carne, et ad membra corporalia se extendunt, quæ habent deservientia sibi tanquam arma iniquitatis peccato.
At vero Thomas : Originale, ait, peccatum est in essentia animæ. Nam sicut octavo Metaphysicæ ostendit Philosophus, unio materiæ et formæ non est per aliquod vinculum medium, imo unum alteri per se unitur : aliter non esset unio essentialis, sed accidentalis. Quumque anima sit corporis forma, oportet quod per suam essentiam immediate corpori conjungatur, ut ex ambobus efficiatur unum per se, quemadmodum ex sigillo et cera, ut secundo de Anima dicitur. Et quoniam originale causatur in anima ex conjunctione ejus ad tale corpus, ut est forma illius (sic enim ex utrisque conjunctis talis natura resultat), oportet quod in essentia animæ primo principaliterque ut in subjecto originale consistat, in potentiis autem ex consequenti, ut supra de gratia dictum est.4 Denique, per originale omnes potentiæ animæ inficiuntur, quæ non uniuuntur nisi in essentia : ergo originale peccatum per prius essentiam respicit. Itaque quamvis originale peccatum per vim generativam traducatur, non tamen in ea, sed in essentia animæ originale fundatur. Anima quoque agit per potentiam tanquam per instrumentum, et inter potentias generativa potissime fertur infecta, non tamen magis quam anima. — Per quæ patet solutio ad primum. Ad secundum vero dicendum, quod juxta præhabita, concupiscentia et lex carnis est velut materiale in originali, carentia autem justitiæ est formale in ipso. Sicque partim in superioribus viribus, præsertim in voluntate, partim in inferioribus situm est, et hoc secundario : unde primo et immediate secundum se totum ad essentiam animæ pertinet. Ad tertium, quod anima inficitur ex carne, non quod caro ante infusionem animæ sit subjectum peccati, sed radicaliter est in ea, sicut expositum est.5 Hæc Thomas in Scripto.
Amplius, in prima secundæ, quæstione octogesima tertia, super his plenius scribens : Aliquid, inquit, potest esse in aliquo dupliciter.6 Primo, sicut in causa principali vel instrumentali. Secundo, ut in subjecto. Peccatum igitur originale omnium hominum fuit in Adam sicut in prima causa principali, juxta illud Apostoli, In quo omnes peccaverunt;7 in semine autem, sicut in causa instrumentali, quoniam per virtutem seminis activam traducitur originale in prolem. Sed in carne esse non valet ut in subjecto, sed solum in anima. Nempe ex voluntate primi hominis originale peccatum traducitur ita in posteros per generativam motionem, sicut a voluntate alicujus hominis derivatur actuale peccatum ad quamcumque ipsius partem. In qua quidem derivatione potest attendi, quod quidquid provenit ex motione voluntatis ad quamcumque partem hominis quæ aliquo modo potest esse capax particepsque peccati, sive per modum subjecti, sive per modum causæ, habet rationem culpæ : quemadmodum ex voluntate gulæ provenit concupiscentia cibi ad concupiscibilem, et sumptio cibi ad manus et os, quæ in quantum a voluntate moventur ad culpam, sunt instrumenta peccati. Quod vero ulterius derivatur ad vim nutritivam interioraque membra, quæ non sunt nata a voluntate moveri, rationem non habet culpæ. Sic ergo quum anima queat esse subjectum culpæ, quidquid pervenit de corruptione primi peccati ad animam, rationem culpæ sortitur; quod autem pertingit ad carnem, non rationem habet culpæ, sed pœnæ.
Præterea in infectione originalis peccati duo considerantur.8 Primum est inhærentia ejus ad subjectum, sicque concernit essentiam animæ. Secundum est inclinatio ejus ad actum, et sic respicit animæ vires, et primo illam quæ primam habet ad peccatum inclinationem, utpote voluntatem.
Verumtamen vis generativa et post eam sensus tactus, dicuntur præsertim infectæ originali peccato.9 Illa quippe corruptio specialiter nominatur infectio, quæ nata est transferri in aliud. Hinc morbi contagiosi infectiones vocantur, ut lepra. Corruptio autem originalis peccati per actus generationis traducitur; unde potentiæ ad hunc actum amplius concurrentes, magis corruptæ dicuntur, ut sunt generativa, tactus et concupiscibilis. Peccatum namque originale ex ea parte qua ad actualia peccata inclinat, potissime spectat ad voluntatem; sed ex parte qua in prolem traducitur, pertinet propinque ad generativam et tactum, remote ad voluntatem. — Hæc Thomas in Summa. Ex quibus patet responsio ad quæstionem qua quæritur, quæ vires sint magis infectæ, et an generativa potissime.
De qua re etiam ait in Scripto : Infectio peccati adscribitur tribus potentiis. Nam inter partes animæ attribuitur generativæ, et inter sensus tactui, et inter vires operativas concupiscibili. Peccatum etenim originale est ipsius naturæ; propterea ejus infectio ad illas vires principaliter pertinet quæ aliquem ordinem habent ad actum quo natura traducitur. Qui actus duo continet, puta substantiam actus et delectationem. Delectatio autem illa ad sensum pertinet tactus; substantia vero actus attribuitur generativæ virtuti ut exsequenti, virtuti quoque concupiscibili ut imperanti, quoniam ejus est tendere in delectabilia secundum sensum : sicque diversis rationibus his tribus potentiis adscribitur ista infectio. — Verum si objiciatur, quod vis generativa rationi non obedit, sed pure naturaliter agit : ergo nec virtute potest perfici, nec vitio infici. Dicendum, quod peccatum actuale consistens in actu peccantis, esse nequit in parte quæ rationi non obedit; attamen in parte seu potentia quæ est principium naturalis operationis, infectio naturæ potest consistere : imo et actuale peccatum in generativa vi est, materialiter, non subjective, in quantum concupiscibilis actum generativæ imperat. Hæc Thomas in Scripto.
Consonat Petrus, et addit : Virium quæ sunt in anima, quædam deserviunt personæ, id est conservationi individui, ut nutritiva; quædam communi naturæ, utpote conservationi speciei, ut generativa. Peccatum autem originale defectus est naturæ potius quam personæ : hinc magis corrumpit vim quæ deservit propagationi naturæ.
At vero Richardus utramque hic narrat opinionem de originalis peccati subjecto, ad nullam divertens, sed qualiter quælibet probabiliter possit defendi, elucidans. Et quod sit in essentia animæ, probat hac ratione : Peccatum originale contrahitur per originem, ergo quod prius atque immediatius concernit originem, est immediatum proximumque originalis peccati subjectum. Sed origo prius attingit animam ut terminum generationis, in quantum est corporis forma, quam ut potens est operari. Est autem corporis forma immediate per suam essentiam, et potens est operari per suas potentias. Ergo origo prius attingit eam sub ratione formæ, sicque ut forma, per suam essentiam est originalis peccati subjectum. Hæc Richardus.
Postremo ei quod dictum est, originale peccatum non contrahi ex libidine seu fervore coitus proximorum parentum, videtur contrarium quod scribit hic Bonaventura : Expresse (inquiens) loquitur Augustinus in libro de Fide ad Petrum, et Magister hoc dicit in littera, quod fœditas carnis atque contractio originalis peccati non solum est ex lege propagationis, sed item ex fœditate libidinis. — Verumtamen horum concordia patet ex diversa acceptione libidinis, quam ponit tam Thomas quam Bonaventura. Multa alia hic possent induci, nisi paulo ante inducta essent, aut parum post inducenda.
Footnotes
Chapter 216 of 271