Skip to the text

Distinctio 31

A. Quomodo peccatum originale a patribus transeat in filios : an secundum animam, an secundum carnem.

NUNC superest investigare, qualiter illud peccatum a patribus traducatur in filios, scilicet an secundum solam animam, an secundum carnem, sive secundum utrumque.1 Putaverunt quidam, secundum animam trahi peccatum originale, non solum secundum carnem : quia non solum carnem, sed et animam ex traduce esse arbitrati sunt. Sicut enim in generatione prolis, de carne paterna substantialiter trahitur caro, ita etiam de gignentis anima animam geniti essentialiter deduci ab his existimabatur. Ideoque sicut de corrupta carne caro corrupta seminatur, ita etiam de anima peccatrice anima peccatrix corruptione originali infecta, ab illis trahi dicitur.

B. Prædictam opinionem damnat, et quod per carnem traducatur peccatum dicit, et quomodo, ostendit.

Hoc autem fides catholica respuit, et tanquam veritati adversum damnat, quæ non animas, sed carnem solam, sicut superius diximus, ex traduce esse admittit. Non ergo secundum animam, sed secundum carnem solam peccatum originale trahitur a parentibus. Est enim peccatum originale, ut supra diximus, concupiscentia, non quidem actus, sed vitium. Unde Augustinus : Ipsa concupiscentia est lex membrorum vel carnis, quæ est morbidus quidam affectus vel languor, qui commovet illicitum desiderium, id est carnalem concupiscentiam, quæ lex peccati dicitur.2 Quæ dicitur manere in carne, non quin in anima sit, sed quia per corruptionem carnis in anima fit.

C. Causam corruptionis carnis ostendit, ex qua in anima peccatum fit.

Caro enim propter peccatum corrupta fuit in Adam, adeo ut quum ante peccatum vir et mulier sine incentivo libidinis et concupiscentiæ fervore possent convenire, essetque torus immaculatus, jam post peccatum non valeat fieri carnalis copula absque libidinosa concupiscentia : quæ semper vitium est et etiam culpa, nisi excusetur per bona conjugii. In concupiscentia ergo et libidine concipitur caro formanda in corpus prolis. Unde caro ipsa quæ concipitur, in vitiosa concupiscentia polluitur et corrumpitur : ex cujus contactu anima quum infunditur, maculam trahit, qua polluitur et fit rea, id est vitium concupiscentiæ, quod est originale peccatum.

D. Quod propter corruptionem carnis, quæ est causa peccati, dicitur peccatum esse in carne.

Hugo, de Sacram. lib. I, p. VII, c. 31.

Ambrosiast. in Rom. VII, 18.

Aug. Sermo 294, n. 14.

Ideoque ipsum peccatum dicitur manere in carne. Caro ergo, quæ in concupiscentia libidinis seminatur, nec culpam habet, nec actum culpæ, sed causam. In eo ergo quod seminatur, corruptio est; in eo autem quod nascitur, concupiscentiæ vitium est. Unde Ambrosius de Verbis Apostoli, sic ait: Quomodo habitat peccatum in carne, quum non sit substantia, sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum, ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato. Per id ergo quod facti causa manet, inhabitare dicitur peccatum in carne. Hæc est lex carnis. Idem: Non habitat peccatum in anima, sed in carne, quia peccati causa ex carne est, non ex anima:3 quia caro est ex origine carnis peccati, et per traducem omnis caro fit causa peccati. Anima vero non traducitur, et ideo in se causam peccati non habet. Augustinus quoque ex carne peccatum animam contrahere, in sermone quodam de Verbis Apostoli ostendit, dicens: Vitium concupiscentiæ est quod anima non ex se, sed ex carne contraxit. Natura quippe humana non opere Dei cum vitio primitus est instituta, sed ex voluntatis arbitrio priorum hominum venienti vitio est sauciata, ita ut non sit in carne bonum, sed vitium quo inficitur anima.

E. De causa originalis peccati quæ est in carne, utrum sit culpa an pœna.

Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 12.

Hic quæri solet, utrum causa peccati originalis, quæ dicta est esse in carne, culpa sit vel pœna, sive aliquid aliud. Culpa esse non potest, quia culpa non est in re irrationali. Si enim culpa esset in carne ante infusionem animæ, actualis esset vel originalis. Sed actualis ibi non est; nec originalis culpa est, quia ipsa causa est originalis peccati. Si autem pœna est, quæ est illa? Passibilitas, vel mortalitas, vel alia corruptio? Hos enim defectus carni inesse constat.

F. Hic aperitur, quid sit fœditas tracta ex libidine coeuntium, quæ vitium vel corruptio dici potest.

Ad quod dici potest, quod multiplex defectus carnis, et præcipue pollutio quædam, quam ex fervore coitus parentum et concupiscentia libidinosa contrahit caro dum concipitur, causa est originalis peccati: quæ recte vitium sive corruptio carnis appellari potest. Quæ fœditas major videtur esse in carne concupisentialiter traducta, quam in ea unde traducitur. Et quod vitium sive corruptio sit in carne ante conjunctionem animæ, effectu probatur, quum anima infunditur, quæ ex corruptione carnis maculatur : sicut in vase dignoscitur vitium esse, quum vinum infusum acescit.

G. Inductu similium ostendit, non absurde dici filios trahere peccatum a parentibus etiam mundis.

Ne autem miremur et intellectu turbemur, audientes peccatum originale filios traducere a parentibus jam per Baptismum ab illo peccato mundatis, diversarum similitudinum inductione id fieri posse insinuat Augustinus in libro de Baptismo parvulorum, inquiens : Quomodo præputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi; quomodo etiam palea, quæ opere humano tanta diligentia separatur, manet tamen in fructu qui de purgato nascitur tritico : ita peccatum quod in parentibus per Baptismum mundatur, manet in eis quos genuerunt. Ex hoc enim gignunt quod adhuc vetustum trahunt, non ex hoc quod lex in novitate promovit eos inter filios Dei. Non enim generant parentes filios secundum illam generationem qua denuo nati sunt, sed potius secundum illam qua carnaliter et ipsi primum sunt generati.

Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 12.

Aug. de Peccat. meritis, lib. III, n. 16.

Ibid. lib. II, n. 16.

H. Quare dicatur originale, hic dicitur cum epilogo.

Jam ostensum est, quid sit originale peccatum, et qualiter a parentibus in filios, et per carnem in animam transeat. Ex quibus etiam innotescit, quare dicatur originale peccatum : ideo scilicet, quia ex vitiosa lege originis nostræ in qua concipimur, scilicet carnis libidinosa concupiscentia, traducitur, ut supra dictum est. Non enim quia ex carne tracta ab Adam concepti sumus, ideo peccatum traximus : quia et Christi corpus ex eadem carne formatum est quæ ab Adam descendit, sed ejus conceptus est celebratus non lege peccati, id est concupiscentia carnis, unde et caro ejus peccatrix non fuit, imo operatione Spiritus Sancti. Noster vero conceptus non fit sine libidine, et ideo non est sine peccato. Quod evidenter Augustinus ostendit in libro de Fide ad Petrum, dicens : Quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur, sine libidine non est parentum concubitus; ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido; nec fecunditas humanæ naturæ facit homines cum peccato nasci, sed fœditas libidinis quam homines habent ex illius primi justissima condemnatione peccati. Ideo beatus David propter originale peccatum, quo naturaliter obstricti sunt filii iræ, dicit :4 In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. — Ex hoc itaque apparet, ex lege conceptionis traduci originale peccatum : quia nisi conceptio sic fieret in carne, anima ex carnis conjunctione concupiscentiæ vitium non traheret.

Hugo, ubi supra.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 16.

I. Objectio quorumdam, nitentium probare peccatum non traduci ex lege coitus.

Sed ad hoc opponitur hoc modo. In ipso conceptu ubi dicitur transmitti peccatum, propagatur caro, nec tamen tunc infunditur anima, secundum physicos, sed jam effigiato corpore: quod etiam Moyses in Exodo aperte significat, ubi ait de percussura mulieris prægnantis: Si quis (inquit) percusserit mulierem prægnantem, et abortum fecerit, si adhuc informe fuerit puerperium, mulctabitur pecunia; si autem formatum fuerit, reddat animam pro anima. Formatum vero intelligitur propria anima animatum, et informe quod nondum habet animam. In ipso ergo conceptu quum caro propagatur, nondum infunditur anima. Quomodo ergo ibi peccatum transmittitur, quum peccatum non possit esse ubi anima non est? Ad quod dici potest, quia in illo conceptu dicitur peccatum transmitti: non quia peccatum originale ibi sit, sed quia caro ibi contrahit id ex quo peccatum fit in anima, quum infunditur. Et utrumque vocatur conceptus, scilicet quum et caro propagatur formamque corporis humani recipit, et quum anima infunditur, quod aliquando etiam dicitur nativitas; unde: Quod natum est in ea. Proprie autem nativitas dicitur in lucem editio.

Exod. xxi, 22, 23.

Matth. 1, 20.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ PRIMÆ

PRÆHABITA distinctione discussum est, quid sit originale peccatum, et qualiter contrahatur. Hic plenius inquiritur, qualiter traducatur. Et circa hoc primo narratur falsa, imo et hæretica quorumdam opinio, qui dicebant originale peccatum secundum animam et carnem traduci, putantes animam prolis propagari atque causari ab anima patris, quemadmodum caro ex carne descendit. Deinde declarat carnem esse infectam, et in ea radicaliter esse originale peccatum, quod contrahit anima ex carne, juxta sensum præhabitum, in unione et infusione sua cum carne. Verum de materia hujus distinctionis jam dicta sunt multa, atque ut patuit, Magister hic in quibusdam communiter non tenetur, præsertim de modo traductionis per carnem, ita quod caro posterorum quantum ad id quod ad veritatem spe-

Actat naturæ humanæ, fuit substantialiter, realiter actualiterque in primo parente, et per ejus traductionem originale derivetur et traducatur in posteros.

Footnotes

  1. Hugo, de Sacram.lib. 1,p.vii,c.29. ↩

  2. Aug. de Nuptiis et concup. lib. 1,n. 35. ↩

  3. Ibid. 22. ↩

  4. Ps. L, 7. ↩

Chapter 214 of 271