Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum peccata proximorum parentum, imo et propinquorum progenitorum, juste imputentur divinitus posteris, et puniantur in posteris ipsis.
Videtur quod sic. Primo, quoniam in Exodo Dominus protestatur : Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem.12 Rursus, Moyses loquitur Deo : Dominator Domine, qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus in tertiam et quartam generationem.3 Idem habetur apud Jeremiam. — Secundo, causa remotiva non operatur in causatum nisi per causas secundas et proximas :45 ergo nec originale peccatum derivatur in posteros, nisi per actualia proximorum ac propinquorum peccata parentum.
In oppositum sunt auctoritates Scripturæ, ut quod per Ezechielem Dominus ait : Filius non portabit iniquitatem patris.6
Ad hoc Alexander respondet : Originale peccatum non transmittitur nisi a primis parentibus, nec proximorum aut intermediorum parentum peccata in posteros transferuntur, alioqui quanto filii essent posteriores, tanto essent miserabiliores, iniquiores, ac magis damnabiles. Præterea, quum in Exodo dicitur, Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, additur terminus per hæc verba : Usque in tertiam et quartam generationem. Ergo ex peccatis aliorum parentum non contrahitur peccati corruptio, quamvis contrahatur aliqua pœna, juxta illud Jeremiæ in Threnis : Patres nostri peccaverunt, et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus.7 Anselmus quoque libro de Conceptu virginali : Proximorum (inquit) parentum peccata ad originale arbitror non pertinere. Si enim Adam nequivisset ad eos quos generaturus erat, originalem justitiam producere, nequaquam potuisset eis injustitiam originalem transmittere ; quumque nullus post Adam valeat posteris originalem communicare justitiam, patet quod nec originale peccatum. Quod si dicatur, quod originale peccatum augetur in posteris a parentibus proximis, hoc stare non valet.
Nam ubi nulla justitia est, nulla potest auferri, et ubi nulla potest auferri, nulla potest injustitia addi, saltem originalis, quæ non est nisi carentia justitiæ debitæ.
Ad auctoritates ergo dicendum, quod intelliguntur de visitatione iniquitatum in prole quantum ad pœnas nonnullas, præsertim in prole peccata parentum sectante. Propter quod Dominus addit in Exodo : His qui oderunt me. Sic vero non est in originali peccato, quod posteri contrahunt quamvis paterni sceleris non exsistant imitatores. Unde super illud ad Romanos quinto, Sicut per unum hominem, asserit Augustinus :8 Quemadmodum Christus præter imitationis exemplum, dat occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et parvulis ; ita et Adam præter imitationis exemplum, occulta tabe carnalis concupiscentiæ tabificavit in se omnes ex sua stirpe gignendos. Denique, quoniam primi parentes poterant posteris suis originalem conservare justitiam, quod alii parentes non poterant, ideo ipsi soli poterant posteris transmittere culpam originalem. Nec queunt proximi parentes in sobole sua originale peccatum augere ; sed quod effectus ex illa corruptione celerius eliciatur, suis possunt demeritis procura re. — Hæc Alexander, cujus responsio ex sequentibus fiet evidentior. Hæc namque materia difficilis est.
Circa quam scribit Doctor devotus : Peccata parentum transire ad prolem intelligi potest tripliciter, utpote punitione, imitatione, transfusione. Punitio autem est duxplex : videlicet temporalis et æternalis. Punitione æterna non transit ita, ut quis damnetur pro solo parentis peccato. Unde Anselmus libro de Conceptu virginali : Parvuli, ait, non damnantur pro culpa Adæ tantummodo, sed pro propria culpa, quamvis non agendo sed contrahendo habeant eam. Punitione autem temporali pater punitur in filio, sicut Scriptura ostendit atque videmus. Unde transit peccatum parentis in prolem, sive volentem sive nolentem, et hoc est de severitate divinæ
Exod. xx, 5; III Reg. xiv, 10. justitiæ. Imitatione demum transit peccatum diaboli in genus humanum, peccatumque Adæ in posteros, et peccata proximorum parentum in filios frequenter; sed ista transitio non est nisi in volentes. Transfusione vero transit originale peccatum in posteritatem, quia in Adam tota natura obligabatur ad originalem justitiam. Filii autem in proximis parentibus ita non obligantur nova obligatione ad æquitatem; quibus tamen quandoque meritis parentum suorum multa desuper beneficia condonantur, sicut et illorum demeritis interdum temporalia incommoda proveniunt proli. Hinc libro de Conceptu virginali fatetur Anselmus: Non nego, propter merita bona parentum filiis multa et magna beneficia animæ corporisque conferri; propter peccata quoque parentum filios ac nepotes usque in tertiam et quartam generationem, et forsitan ultra, diversis in hac vita tribulationibus flagellari, eaque perdere bona corporis et animæ, quæ forsitan consequerentur, si justi fuissent eorum parentes. — Hæc Bonaventura. Cujus responsio adhuc studiosum animum non quietat. Quod enim proles pro peccatis parentum temporaliter affligatur ac multis bonis privetur in corpore, quum nequaquam communicet nec particeps sit culparum parentum, non videtur divinæ consonare justitiæ: imo mirabilius sonat, quod etiam multis bonis privetur in anima, maxime quum proles secundum animam sit solum a Deo, nec aliquid suorum parentum.
Itaque circa hæc plenius ac planius scribit Thomas: Proles, inquiens, dupliciter potest considerari: primo, ut est quædam persona; secundo, ut est res quædam parentum: quoniam ad felicitatem civilem inter alia bona fortunæ quæ prosunt organice, proles est, ut dicitur primo Ethicorum. Est autem res parentum quantum ad id quod trahit a parente, et quantum ad res mundi, de quibus filius patrem juvare tenetur. Sed quantum ad animam, quæ immediate a Deo creatur, non est res parentis carnalis, sed Creatoris, juxta illud Ezechielis: Sicut anima patris mea est, ita et anima filii.9 Porro culpam consequitur duplex pœna. Una per se, quæ ad animam pertinet, et in præsenti, ut amissio gratiæ, perturbatio conscientiæ, et consimilia; et in futuro, ut pœna inferni. Talibus ergo pœnis proles pro peccatis parentum nunquam punitur, quia hæc pœna prolem non attingit quoad id quod est res patris. Alia pœna consequitur peccatum quasi per accidens, ut corporales infirmitates, pœnæque temporales: unde nec semper nec omnibus peccatoribus infliguntur, sed secundum moderamen divinæ providentiæ exhibentur. Et tali pœna proles pro peccato parentis interdum punitur, nisi ex parte filii fiat obstaculum, ut quando est contrarius peccatis parentum virtuose vivendo. Hæc quippe pœna prolem attingit quantum ad id quod est aliquid patris, seu res aliqua sui parentis: quemadmodum etiam quandoque pro excessibus hominis occidentur pecora ejus, effodiunturque domus, in quibus nulla est culpa. Et de hujusmodi pœnis intelliguntur præallegatæ auctoritates, atque de his qui imitando peccata parentum non præbent obicem ultionis.
Denique in filio peccata patris sequente, duplex est ratio cur temporaliter puniatur. Prima, quoniam ipsemet peccat, patrem peccantem sequendo. Secunda, quia est res patris, sicque etiam pater punitur in eo. Itaque juxta hæc, imitatio illa non est prima causa pro qua filio pœna infligitur, sed quasi media causa, per quam influentia primæ causæ ad effectum conjungitur. Vis enim seu reatus peccati parentis non pervenit in filium, si peccato parentis resistat; sed per imitationem quodammodo continuatur, et sic filius pro peccato parentis aliquo modo punitur: imo et sic secundum humanam justitiam, filii pro peccatis patris rei criminis læsæ majestatis exheredantur, truncantur, ac aliis modis gravantur. Non tamen humana justitia punit in hoc casu filium in bono jam accepto, sed accipiendo. Non enim si pater peccat, filius jam natus truncatur, nec filius emancipatus exheredatur; sed per accidens pœna patris redundat in filium, dum patri aufertur id quod ex patre transire debebat in filium. Notandumque quod populus est res aliqua sui regis : idcirco interdum pro peccato regis punitur, ut patet secundo Regum de David et populo ejus. Quod secundum Gregorium, præcipue accidit, quando populus promeretur reum regem habere, vel ut rex permittatur in culpam cadere. — Hæc Thomas in Scripto.
II Reg. XXIV.
Quibus objici posset, quod in subversione Sodomitarum innocentes parvuli fuerunt sulfureo igne combusti. Similiter in ingressu filiorum Israel in terram promissionis, innumerabiles infantes fuerunt occisi. Insuper per Ezechielem Dominus dixit, Occidam in te justum et impium :10 quod ad litteram dictum est de occisione Judæorum in Jerusalem a Chaldæis. Item, in captivitate Judæorum a Babyloniis, Daniel et socii ejus ac alii quidam justi fuerunt in captivitatem transducti, quemadmodum et Tobias in captivitatem decem tribuum ab Assyriis.1112 Unde elicitur, quod non solum filii peccata patrum sequentes, sed etiam innocentes, imo et parentum vitiis resistentes ac justi, temporaliter infliguntur pro suorum vitiositate parentum. Nempe si auctoritates illæ solum loquerentur de filiis peccata parentum sequentibus, Dominus non addidisset, Usque in tertiam et quartam generationem, quia in filiis vitia progenitorum sequentibus, visitantur peccata parentis in generationes multo ulteriores.
Igitur pro horum solutione pensandum quod Thomas scribit in prima secundæ, quæstione octogesima septima : Pœna, inquiens, dupliciter sumitur. Primo modo, simpliciter ut est pœna, et ita pro propria culpa infligitur. Secundo, in quantum est satisfactoria, quæ est voluntaria. Et loquendo de hac satisfactoria pœna, contingit quod unus portet pœnam alterius in quanart. 7. tum sunt quodammodo unum, sicut inter homines se invicem amantes videmus quod unus transfert in se debitum alterius. Si autem loquamur de pœna pro peccato inflicta in quantum habet rationem pœnæ, sic unusquisque solum pro suo peccato punitur, quoniam actus peccati est aliquid personale. Ubi sciendum, quod interdum aliquid videtur esse pœnale, quod tamen simpliciter loquendo, non habet rationem pœnæ. Pœna quippe est species mali; malum vero est privatio boni. Quumque sint plura hominis bona, utpote animæ et corporis exteriorumque rerum, contingit interdum quod homo patiatur detrimentum in bono minori, ut augeatur in bono majori : ut dum patitur detrimentum pecuniæ propter corporis sanitatem, aut detrimentum in utroque illorum propter gloriam Dei ac animæ suæ salutem. Et tale detrimentum non est simpliciter malum hominis, sed secundum quid : idcirco non habet simpliciter rationem pœnæ, sed medicinæ. Nam et medici propinant infirmis potiones amaras, quatenus conferant sanitatem.
Sic ergo loquendo de pœna ut habet rationem medicinæ, unus interdum punitur pro peccato alterius. Nempe ut tactum est, detrimenta corporalium rerum, aut etiam corporis, sunt medicinæ pœnales, ordinatæ ad animarum salutem. Unde nil prohibet aliquem talibus pœnis puniri a Deo vel homine pro peccatis alterius, scilicet filios pro patribus, et subditos pro dominis suis, in quantum sunt res quædam illorum; ita tamen, quod si filius aut subditus est particeps culpæ hujus pro qua infligitur talis pœna medicinalis, habet ipsa afflictio rationem pœnæ tam quoad eum qui punitur, quam quoad illum pro quo punitur. Si vero non sit particeps culpæ, habet rationem pœnæ quantum ad eum pro quo punitur; quantum vero ad eum qui punitur, rationem medicinæ tantum : ordinatur namque ad bonum animæ suæ, si patienter sustineat. Pœnæ autem spirituales non sunt medicinales, quoniam art. 8. bonum animæ (quod Deus est, seu animæ salus) non ordinatur ad aliud melius bonum. Hinc in bonis animæ nullus patitur detrimentum nisi pro propria culpa; nec unus punitur pro alio: nam quantum ad animam, filius non est res patris. Ideo Dominus hujus rei causam assignans, dicit per Ezechielem:13 Omnes animæ meæ sunt. Specialiter quoque dicuntur peccata parentum puniri in filiis, quoniam filii in peccatis parentum nutriti, proniores sunt ad peccandum propter consuetudinem et exemplum parentum. Ideo etiam additur, Usque in tertiam et quartam generationem: quia tamdiu consueverunt homines vivere, ut tertiam vel quartam generationem videant: et sic mutuo videre possunt et filii peccata patrum ad imitandum, et patres pœnas filiorum ad dolendum. — Hæc Thomas in Summa.
Ex quibus patet ad prætacta solutio. Nam et parvulis illis per mortem medicinaliter est provisum, ne ad adultam ætatem venientes, gravioribus involverentur sceleribus, sicque non solum pœnam damni, sed et pœnam sensus æternaliter paterentur. Justis item ita occisis fuit passio mortis corona gloriæ amplioris. Hinc innotescit, quod homo non semper affligitur pro propria culpa, et quod pœna infligitur non solum pro culpa patientis, sed interdum pro ipsius exercitatione, profectu et gloria ampliori, proximorumve ædificione, aut pro gloria Dei, ut patuit in Job, Tobia, et multis gloriosis martyribus. Hinc de cæco nato dixit Salvator: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo.14 Atque de Lazaro: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.15
At vero in præinductis scriptis Thomæ sententialiter continentur et eis concordant scripta Petri, Richardi et plurium aliorum, responsiones quoque Alberti et Durandi. — A diversis etiam doctoribus hic multa quæruntur quæ et in textu tanguntur, videlicet: an peccatum originale sit unum vel plura; et utrum æqualiter sit in omnibus; utrum fuerit gravissimum; an multa vitia in se contineat; et de pœnis ipsum secutis. De quibus quum præinducta modo sint multa, pertranseo.
Footnotes
Chapter 225 of 271