Skip to the text

Quæstio 2

S Ecundo hic principaliter quæritur, De pœna originalis peccati, videlicet an puniatur dolore sensibili.1

Et continet hæc quæstio duo. Primum, an animæ in originali peccato separatæ a corpore, habeant pœnam sensus, habituræ post resurrectionem finalem hujusmodi pœnam in corpore quoque. Secundum est, an interiori dolore seu mœrore afficiantur de amissione felicitatis æternæ. Quæritur quoque, an resurgent, et qualia corpora deinceps habebunt.

Quod autem sensibilem habeant pœnam, imo ignis punitionem, videtur B. Augustinus in multis locis sensisse, quamvis dicat pœnam eorum mitissimam, comparative loquendo. Denique in libro de Fide ad Petrum: Firmissime, inquit, tene et nullatenus dubita, parvulos qui sine sacramento Baptismatis de hoc sæculo transierunt, æterno supplicio puniendos. — Secundo, pœna post hanc vitam excedit pœnam vitæ præsentis; sed pro originali infliguntur multæ pœnæ sensibiles in hac vita, ut patuit: ergo multo plus in futuro.2 — Tertio, sicut in peccato actuali est conversio atque aversio, ita in originali, loco aversionis est carentia originalis justitiæ, et loco conversionis concupiscentia seu libido. Sed peccato actuali ratione conversionis debetur pœna sensibilis: ergo et originali, ratione libidinis. — Quarto, originale peccatum est gravius veniali, quum subtrahat gratiam et æternam recipiat pœnam: quum ergo veniali debeatur pœna sensibilis, multo plus originali. — Insuper quidam sic arguunt: In parvulis non baptizatis manent originale et quatuor vulnera animæ pro illo inflicta, videlicet malitia, ignorantia, concupiscentia, ira. Et per hæc sunt animæ illæ a Deo aversæ, et ad creata inordinate conversæ.

Ad hoc Thomas respondet: Culpæ oportet pœnam esse proportionatam, secundum illud Isaiæ: In mensura contra mensuram, quum abjecta fuerit, judicabit eam.3 Defectus autem originalis peccati non est per subtractionem alicujus quod humanam naturam consequitur ex naturalibus suis principiis, sed per subtractionem superadjuncti; nec culpa ista ad hunc hominem pertinet, nisi secundum quod talem habet naturam, quæ destituta est hoc bono quod in ea potuit esse et conservari: ideo nulla alia pœna ei debetur nisi subtractio finis ad quem ordinavit hoc donum subtractum, videlicet subtractio supernaturalis beatificæ visionis. Quod si aliqua pœna sensibilis post mortem pro originali infligeretur peccato, puniretur iste non secundum hoc quod habuit culpam, quoniam pœna sensibilis pertinet ad id quod personæ est proprium, quia per passionem hujus particularis pœna est talis. Hinc sicut culpa non fuit per actionem ejus, ita nec pœna debet esse per passionem ipsius, sed solum per subtractionem illius ad quod natura per se insufficiens erat. In aliis vero perfectionibus et bonitatibus quæ humanam sequuntur naturam, nullum sustinebunt detrimentum damnati pro solo originali peccato. Idcirco in prætactis auctoritatibus Augustini, per supplicium pœna intelligitur damni, sicut et nomine ignis quælibet pœna solet in Scripturis designari. Hæc Thomas in Scripto.

Porro de hoc, an habebunt interiorem dolorem sive tristitiam de tantæ felicitatis amissione, respondet: Circa hoc est triplex opinio. Una, quod nullum sustinebunt dolorem, quia ratio in tantum erit obtenebrata in eis, quod non cognoscent se amisisse quod amiserunt. Quod probabile non videtur, quod scilicet anima a corporis onere separata, non ea cognoscat quæ saltem ratione investigari possunt, et etiam multo plura. — Hinc secunda opinio est, quod in ipsis est perfecta cognitio eorum quæ cognitioni subjacent naturali, et Deum agnoscent, scientque se esse privatas beatifica visione, et dolorem inde aliquem sentient; qui tamen in eis mitigabitur, in quantum non propria voluntate eam demeruerunt. Sed nec hoc videtur probabile, quoniam dolor ille parvus esse non potest de tanti boni amissione, et præcipue sine spe reparationis. Unde pœna eorum non esset mitissima. Præterea eadem ratione qua dolore sensibili exterius non punientur, etiam dolorem interiorem non sentient, quoniam dolor pœnæ delectationi culpæ correspondet. Hinc remota delectatione a culpa originali, omnis dolor ab ejus pœna excluditur. — Hinc tertia opinio est, quod in naturali cognitione erunt perfecti, et scient se esse privatos vita æterna, nec tamen inde dolebunt. Nempe ex hoc quod aliquis caret eo quod suam proportionem excedit, non cruciatur, si rectæ sit rationis: quemadmodum sapiens homo non contristatur de hoc quod non potest volare, vel quia non est imperator aut rex, quum hoc sibi debitum non sit; sed affligitur, si eo privetur ad quod aptitudinem habet.

Dico ergo, quod omnis homo usum liberi arbitrii habens, proportionatus est ad obtinendum vitam æternam, quoniam potest se ad gratiam præparare, per quam vitam æternam merebitur. Ideo qui in hoc deficiunt, maximum habebunt dolorem, quoniam id amittunt quod poterant obtinere. Pueri autem usum rationis nondum adepti, ad adipiscendum gloriam æternalem non fuerunt aptati nec apti: idcirco de ejus carentia non dolebunt, imo magis gaudebunt de hoc quod multum participabunt de bonitate divina in perfectionibus naturalibus. Nec potest dici, quod fuerunt proportionati ad salutem, quia ab aliis poterant baptizari, sicut et aliis multis factum est pueris: hoc quippe superexcedentis est gratiæ, ut aliquis sine actu proprio præmietur. Hinc defectus gratiæ talis non magis causat tristitiam in pueris illis, quam in sapientibus quod gratias illas non habent quas similes eis habuisse cognoscunt. Insuper, si de sua pœna seu carentia visionis divinæ dolerent, quum pœna illa sit eis juste a Deo indicta, voluntas eorum divinæ contrariaretur justitiæ, sicque actualiter esset deformis: quod non conceditur.

Sed objici potest, quia (ut ait Chrysostomus) hoc in damnatis est pœna gravissima, quod visione carent divina, imo hoc gravius est quam igne torqueri gehennæ: ergo et pueri pœna damni damnati, inde dolebunt. — Iterum, immunitas a culpa dolores non minuit, sed augmentat: ut si quis sine demerito suo exheredetur aut mutiletur, gravius contristatur. Pueri ergo qui sine proprio demerito tanta salute privantur, ex hoc gravius affliguntur. — Rursus, naturali amore Deum super omnia diligunt: ergo cupiunt eo frui, imo alias actualiter essent deordinati.

Respondendum ad primum, quod auctoritas illa est intelligenda de damnatis in quibus fuit aptitudo promerendi seu usus liberi arbitrii. — Ad secundum, quod voluntas ordinata et sapientialis non est nisi ad ea ad quæ quis ordinatus, aptus et proportionatus exsistit. Alia autem non vult simpliciter, sed vellet si possibile esset. — Ad tertium, quod sicut cognoscunt et diligunt Deum naturali amore, ita et proportionabiliter eo fruuntur, et naturalem beatitudinem habent: ideo non sunt prorsus separati a Deo seu Christo, sed per naturalium participationem donorum ei junguntur. — Hæc Thomas in Scripto.

Quibus per omnia consonant scripta Petri atque Richardi. Aitque Petrus: Contenti sunt parvuli illi bono quod habent, videlicet delectatione quam habent ex eo quod sciunt se perpetuo esse, vivere, intelligere, multo plus quam aliquis in vita hac ærumnosa, in qua multi sunt qui nollent eam unquam finire quatenus ad beatitudinem pervenirent.

Richardus quoque: Plus, inquit, gaudent quam aliqui forsan in hac vita, qui tamen in hoc statu semper manere vellent. Verumtamen non credo prætactam tertiæ opinionis rationem sufficere ad hoc quod non dolent, sine speciali providentia Dei excludente ab eis dolorem. Hæc Richardus.

Circa hoc ait Albertus: Pœna damni non est propria pœna originalis peccati, sed communis originali, et etiam actuali ratione aversionis exsistentis in eo.4 Ignis vero non est pœna originalis ratione adustionis, sed tenebrositatis. — In quibus verbis Alberti videtur insinuari, quod parvuli illi erunt tenebroso in loco: quod et Thomas alicubi videtur sentire, quum in eis sit fœditas carnis ex originali secuta. Aliis magis apparet, quod tenebrositas loci esset privatio naturalis perfectionis et causa mœroris, quæ in ipsis non erunt. Unde Petrus de Aquila, et quidam alii, imaginantur quod ambulabunt spatiando per terram et conferendo. Richardus vero effatur: Quoniam fœditatem in carne habuerunt, locum habebunt ignobilem, quamvis aliqui dicant, quod habitabunt in superficie terræ. Verius autem putatur, quod naturalis loci convenientia non carebunt. Thomas etiam super quartum Sententiarum testatur, quod resuscitati comparebunt in generali judicio, non ut judicentur, sed ut gloriam judicis incarnati in forma assumpta conspiciant.

Udalricus demum in Summa sua, libro sexto: Pœna (inquit) originalis peccati non est dolor sensibilis, neque afflictio spiritualis ex carentia beatitudinis. Nec enim omnipotens Deus ulciscitur scelus hoc valde5, sed quum iratus fuerit, misericordiæ recordatur, puniens citra condignum, quamvis secundum proportionem seu medietatem geometricam reducat excessum culpæ ad medium per pœnam, ut scilicet majori culpæ correspondeat major pœna, et minor minori.6 Non tamen servat medietatem arithmeticam, ut tantum puniat quantum meremur, quoniam secundum multitudinem iræ suæ non quæret.78 Quum ergo originale peccatum sit peccatum naturæ, et non personæ nisi per naturam, nec sit actum, sed contractum: si pœna sensibili puniretur, quæ non pertinet ad naturam, sed personam, et pertinet ad reducendum actum peccati cum delectatione in actu ad medium per tormentum (in quo actu peccans plus debito sibi usurpat de bono delectabili, cui opponitur dolor sensibilis, secundum illud Apocalypsis: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi luctum et tormentum):9 hinc pœna hæc pueris illis non infligetur. Nec sentiunt dolorem ex carentia visionis divinæ, sed magis gaudebunt de multimoda participatione bonitatis divinæ in naturalibus perfectionibus. Et pœna in eis manet solum in ratione damni. Ad quod duo cooperantur. Unum, quia non habent fidem quæ est substantia rerum sperandarum, sed solum naturalem cognitionem: credo quod de ejus amissione nil sciant, quam nec possibilem fore cognoscunt. Secundum est, quod si in die judicii ex separatione electorum a reprobis aliquid conjecturant, tamen quia ex suo demerito eam non perdiderunt, vermem remorsionis conscientiæ non habebunt. — Hæc Udalricus. Verum ex præhabitis satis patet, quod parvuli illi utique sciunt supernaturalem beatitudinem et infernalem miseriam esse, quod et in die judicii certissime noscent, et experimentaliter intuebuntur.

Sic in MS Udalrici. p. 447 D et s.

At vero Bonaventura scribit de his diffuse: Quidam, inquiens, attendentes divinæ rigorem justitiæ, qua Deus gloriosus et sanctus hominem pro uno brevi peccato mortali, in quo momentanea et modica delectatio fuit, æternaliter cruciat, dicunt quod parvuli cremabuntur igne materiali, attamen multo minus quam illi qui actualiter peccaverunt, quatenus sicut in originali peccato erat carentia debitæ justitiæ cum concupiscentia, ita in pœna ejus sit carentia beatificæ visionis et ignis afflictio. — Sed quum durum valde ac asperum videatur, quod Deus sic agat cum parvulis, qui nec mortem naturæ nec mortem culpæ potuerunt vitare, præsertim quum videamus Deum cum impiissimis et sceleratissimis peccatoribus in multis misericorditer agere: hinc est alia positio, pietati, fidei ac judicio rationis plus consona, quod quum parvuli careant justitia et gratia Spiritus Sancti, privantur beatifica visione; et quia in carne eorum fuit fœditas, ponentur in loco vili, utpote infernali, seu limbo quodam inferni; sed quia non habuerunt delectationem nec actum peccati, non sentient ignis acerna bitatem. Hanc positionem magistri communiter approbant, et item Magister in littera, dicens: Pro originali peccato nullam aliam materialis ignis aut conscientiæ vermis pœnam sensuri sunt parvuli, nisi quod visione Dei carebunt. Præterea, injustum est plus exigere in pœna quam commissum est in culpa. Quumque parvulus nullo actu proprio contempserit divinum imperium, videtur quod nullum ei debeatur æternale tormentum. Rursus, horribilius est continue et æternaliter in tormentis esse, quam omnino non esse. Si ergo Deus animam quam creavit, æternis deputaret suppliciis absque perpetratione alicujus peccati, nullum ei præstare beneficium videretur, nec misericordia simul cum justitia curreret.

Insuper de hoc, an interiorem habeant dolorem, tres exstant opiniones: et patuit de duabus quod non videantur idoneæ. Ideo dico, quod animæ parvulorum tenent medium inter eos qui sunt in caritate et gratia, et inter exsistentes in actuali peccato. Quumque status retributionis correspondeat statui vitæ præsentis, animæ parvulorum sunt in statu medio inter statum Beatorum statumque damnatorum. Beati autem carent omni pœna, et sunt in plenaria luce, damnati econverso sunt in gravi dolore sensibili atque in tenebris: hinc parvuli cum utrisque in aliquo communicant, quia cum Beatis carent dolore sensibili interiori et exteriori, et cum damnatis carent visione divina et luce corporea. Quumque ex una consideratione, videlicet

Cf. p. 447 D. ex hoc quod tanta mala evaserunt, habeant consolationem, et ex amissione æternæ felicitatis desolationem; ita æqua lance divino judicio eorum cognitio affectioque libratur, et in statu tali perpetuatur, ut nec tristitia eos dejiciat, neque lætitia reficiat. In quo ordo divinæ sapientiæ mirabiliter refulget, ita quod sicut in Beatis potissime manifestatur misericordia, et in damnatis justitia, sic in istis utrumque. Unde si quæras, quid faciant parvuli illi, utrum addiscant aut conferant, vel aliquod aliud opus exerceant; dico, quod invariabilitas divinæ æquitatis in eodem illos statu conservat, quantum ad corpus et animam, et quantum ad cognitivam et affectivam, ut nec proficiant nec deficiant, nec lætentur neque tristentur, sed semper sic uniformiter maneant, ut sint materia laudandi divinum judicium, quod nullum malum deserit impunitum, nec ullum bonum irremuneratum, perfectissime tenens medium inter superfluum et diminutum. — Hæc Bonaventura. Cujus positio a paucis tenetur.

Porro Durandus : Concors (inquit) doctorum sententia est, quod pueri non baptizati non dolebunt de carentia visionis divinæ. Diversificantur tamen in assignando causam. Nam aliqui dicunt, hoc ideo esse quoniam sciunt se non propria culpa ac voluntate illam demeruisse. Sed hoc nihil est, imo hoc magis augeret eorum dolorem, quod non sua sed aliena transgressione scirent se tanto bono privatos. — Alii dicunt, quod ideo quia non fuerunt proportionati ad beatificam visionem. Quod non videtur sufficere, quoniam beatitudinem illam habuerunt in sua radice, puta in Adam. Ideo sicut filius militis cui gratis collatum esset imperium pro se ac sua posteritate, doleret si ob culpam patris sui privaretur imperio; sic parvuli tristarentur sciendo se demerito primi parentis esse salute privatos. — Idcirco dicendum, quod non dolent, quia de supernaturali illa beatitudine nil agnoscunt, nec ipsis revelatur : quia hoc cederet ad eorum afflictionem. Verumtamen etiam istud calumniam patitur, quia in die judicii aderunt, et justum esse Dei judicium noscent. Ideo dici potest, quod ideo non dolebunt, quia in naturali cognitione erunt perfecti, nec erit in eis aliqua voluntatis obliquitas, ita ut irrationabiliter de aliquo doleant. Dolerent autem irrationabiliter, si de carentia felicitatis dolerent quia non habuerunt id quod per gratiam Christi datur baptizatis, adultis vero pro propriis meritis. Et forte non sciunt quod careant visione beata propter peccatum primorum parentum, quia hoc scire esset forsitan eis causa doloris. Hæc Durandus.

Sed quum limbus puerorum sit pars quædam inferni extense accepti, et juxta purgatorium, ac supra infernum, non videtur putandum, quod descensus ac mansio damnatorum in inferno, et purgadorum in purgatorio, lateant eos; et certum est quod post diem judicii non latebit eos exsilium damnatorum, et gloria electorum, nec Christi majestas, nec incarnatio ejus, incarnationisque ratio.

Insuper Scotus : Communis (ait) opinio est, quod nullam habebunt tristitiam, quia (secundum Augustinum) tristitia est de his quæ accidunt nobis invitis, sicque si tristarentur de suo statu, vellent contrarium, ac ita murmurarent contra dispositionem divinam. Hinc sine assertione potest concedi, quod quum habeant modo intellectum non impeditum a corpore aut tormentis, habebunt naturalem rerum cognitionem, et hoc de novo acquisitam, quum hoc non repugnet immobilitati status eorum : imo nec immobilitati status Beatorum, quos constat de novo posse intelligere contingentia aliqua. Hinc videtur mihi probabile, quod omnium naturaliter cognoscibilium possint intelligere veritatem excellentius quam philosophi aliqui in statu isto noverunt.

Si vero quæratur, an supernaturalis beatitudinis habebunt notitiam; dico, quod illa haberi non valet, nisi mens supernaturaliter elevetur. Aut ergo non dabitur eis, quia cognitio illa esset ad tristitiam ipsis, quam non demeruerunt habere sicut pagani adulti, qui de beatitudinis amissione tristantur gravissime, et de ejus recuperatione desperant. Aut sic dabitur eis, quod de ipsius [beatitudinis] carentia non dolebunt, scientes Deum ita de ipsis disposuisse, nec se eam suo actu demeruisse : ideo de statu suo erunt contenti. Divina quoque dispositione ac potestate corpora eorum impassibilia erunt, non dote impassibilitatis, sed præservatione. Quemadmodum etiam fomes nullum inordinatum motum suscitavit eis in vita præsenti, ita nec ibi aliquando suscitabit. — Hæc Scotus. Cujus opinio videtur opinioni Durandi propinqua.

Ad primum itaque respondendum, quod in auctoritate Augustini præallegata, per æternum supplicium intelligitur pœna damni, loquiturque Augustinus extreme, et quasi per hyperbolen excessive, ad revocandum legentes omnino ab errore Pelagii, peccatum originale prorsus negantis. Sic quoque intelligenda sunt verba Gregorii super illud Job, In turbine conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa :10 ubi repetitis asserit vicibus, quod parvuli non baptizati sustinent æterna tormenta, id est perpetuam pœnam damni, ita ut per plurale intelligatur singulare. — Ad secundum, quod non est eadem ratio de pœna sensibili originalis peccati in hac vita et postea. Nam ante mortem pœna sensibilis consequitur virtutem naturæ agentis, sive sit pœna sensibilis interior sicut febris, sive exterior ut incisio; post mortem vero naturale agens non agit nisi secundum ordinem divinæ justitiæ. — Ad tertium, quod conversioni actualis peccati correspondet pœna sensibilis, in quantum conversio illa est actualis, et actualem delectationem habens annexam. Talis autem non est concupiscentia, quæ est quasi conversio in originali peccato : quæ concupiscentia non est actualis, sed quasi habitualis. — Ad quartum, quod omnium peccatorum minimum est originale in posteris, quoniam minimum habet de voluntario : non enim est voluntarium voluntate hujus personæ, sed primi parentis; peccatum autem veniale voluntarium est voluntate cujuscumque personæ : ideo major ei pœna debetur quam originali. Nec obstat, quod originale non compatitur gratiam secum. Privatio namque gratiæ rationem non habet culpæ, sed pœnæ, nisi in quantum consistit ex voluntate : ideo ubi minus est de voluntario, ibi minus de ratione culpæ. Nec denuo obstat, quod peccato veniali actuali debetur pœna temporalis. Hoc namque per accidens est, in quantum decedens in veniali, gratiam habet, ratione cujus pœna est purgativa. Si vero veniale peccatum sine gratia est, perpetuam recipit pœnam.

Pro solutione ultimi advertendum, quod quidam, quamvis pauci, his contradicunt, quos sequitur Hubertinus in quarto, imo et tertio libro de Vita Salvatoris. Nempe in quarto affirmat : Insanum atque erroneum est, quærere medium, et invenire illud inter supplicium ignis æterni et inter possessionem regni cœlestis, quoniam Jesus judex omnes sententias dividens, medium illud non invenit. Et rursus ibidem : Augustino testante, inter omnes pœnas afflictivas damnatorum mitissima est quæ decedentes in solo originali affligit. Habuerunt quippe et isti omnes improbas delectationes et fastidium in delectationes æternas in omnium radice malorum, scilicet originalibus habitibus malis, actu ipsorum animas deturpantibus, deordinantibus, separantibusque a Deo. Et quamvis eorum voluntates actu non concupierint, hoc non fuit nisi quia impediente infirmitate ætatis, in nullum actum potuerunt exire : ideo affliguntur ab igne. — Hæc Hubertinus. Qui in tertio libro de Vita Christi, plura super his scribit, in quibus multum delirasse probatur, et inconsiderate locutus in materia ista, ubi tot solennes doctores ante eum concorditer determinaverunt contrarium. Et mirum quod non advertit evangelicæ seriem veritatis quam allegat, in qua Dominus et Salvator asserit se dicturum his qui a dextris erunt:11 Venite, benedicti Patris mei; aliis vero qui a sinistris consistent: Ite, maledicti, in ignem æternum. Et de quibus id dixerit, pandit quod ipsemet de electis illis subjungit: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc.; de aliis: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Quo constat, quod de adultis loquatur, qui propriis meritis seu demeritis præmia illa suscipient, nec inter illos Jesus reperit medium.

Quod vero Hubertinus adjecit, quod parvuli isti habuerunt omnes improbas delectationes, fastidium quoque æternalium deliciarum in radice malorum: dico, quod sic habuisse improbas delectationes, non est eas habuisse simpliciter nec actualiter, sed potentialiter, habitualiter et radicaliter, hoc est secundum quid. Et pro tali inexsistentia consequuntur incommodum satis magnum, utpote pœnam damni æterni, immensi et maximi, quod est carentia dignissimæ visionis deificæ ac divinæ. Præmium autem non correspondet habitui soli, sed actui potius; sic et pœna sensus actuali delectationi, in qua quis propriæ voluntati relaxavit habenas contra dictamen et æquitatem voluntatis divinæ: quam inordinationem oportet recompensari per pœnam sensibilem. — Rursus quod ait, quod actu deturpant voluntates eorum, falsum est, si ita intelligatur quod actualem turpitudinem inferunt eis; sed habitualiter suo modo eas deturpant, absque omni cooperatione, consensu et scitu eorum.

Præterea reor, quod parvuli naturali amore diligunt Deum plus quam se ipsos, et proportionabiliter ipso fruuntur, ipsumque in suis effectibus contemplantur, laudant et gratias agunt ei. Verumtamen de his non est aliquid asserendum incaute, nisi quantum ex Scripturis et doctrina seu determinatione Ecclesiæ innotescit.

Postremo Doctor irrefragabilis protestatur: Pœna originalis peccati est carentia visionis divinæ, præsertim ratione privationis originalis justitiæ. Et quamvis in originali præter privationem illam sit etiam concupiscentia, tamen concupiscentiæ illi non debetur aliqua alia pœna: non enim est concupiscentia actualis sicut in peccato est actuali, cui correspondet actualis afflictio. Hæc Alexander.

Quod autem dictum est, peccatum originale minus habere de ratione culpæ quam peccatum veniale, ex Thoma acceptum est. Aliqui vero videntur sentire oppositum: imo nonnulli vocant illud mortale, quod tamen improprie et propter similitudinem dictum videtur, quoniam convenit cum mortali in hoc quod gratiam Dei excludit, atque æternam pœnam sortitur. Divisio autem peccati per mortale et veniale, de peccato traditur actuali.

Denique ut præhabita clarius capiantur, tangenda sunt aliqua quæ quidam doctores circa expositionem textus hujus scribunt distinctionis. Itaque Thomas: Sciendum, inquit, quod in aliquo peccato queunt notari deformitates plurium vitiorum, dupliciter. Primo proprie, sicque in peccato Adæ apparet deformitas gulæ, superbiæ, inobedientiæ, et hujusmodi. Secundo metaphorice, et sic in illo peccato consideratur deformitas homicidii, quoniam spiritualiter se ipsum occidit; et fornicationis, quia spiritualiter fornicatus est, a Deo recedens. Attamen unum solum peccatum est, has deformitates ex diversis circumstantiis habens, speciem vero peccati ex ultimo fine suscipiens. Ideo non oportet quod originale peccatum ex primo peccato Adæ causatum, sit multa. — Amplius, quamvis Adam potuit sua transgressione naturam humanam corrumpere, non tamen potuit eam sua pœnitentia reintegrare seu reparare, nec satisfacere pro eadem. Primum etenim Adæ peccatum interrumpere potuit ordinem rectum rationis humanæ in Deum, ex quo interruptus est ordo corporis ad animam, sicque vitium personæ in naturam potuit redundare; sed pœnitentia ejus non potuit facere ut ordo suæ naturæ non sit interruptus: di, et ita secundum Magistrum, peccatum quia quod factum fuit nequivit pro non facto haberi. Unde non potuit restitui quod per peccatum fuit ablatum naturæ, sed solum quod ablatum fuit personæ, quæ ab actuali reatu per pœnitentiam purgatur. Non enim potest natura in statum altiorum revocari, nisi per id quod totam naturam excedit. Hæc Thomas in Scripto.

Præterea Bonaventura hic scribit: Unum peccatum dicitur majus seu gravius alio multis modis. Primo, causalitate: et sic peccatum diaboli maximum fuit, cujus in- Sap. II, 24. vidia mors introivit in orbem terrarum. Secundo, generalitate: sicque peccatum Adæ fuit majus, quia in totum se diffudit genus humanum. Tertio, enormitate: et ita peccatum Judæ fuit maximum, quia vendidit Deum ad occidendum. Quarto, ingratitudine: et sic illius peccatum est gravius qui majora et plura beneficia a Deo est sortitus. Quinto, periculositate, ut ignorantia. Sexto, inseparabilitate, ut avaritia, quæ in senibus juvenescit, quum cetera vitia cum homine consenescant. Septimo, importunitate, ut superbia, quæ ex bonis quoque consurgit operibus. Octavo, pronitate, sicut luxuria. Nono, majoris gratiæ impugnatione, ut peccatum in Spiritum Sanctum. Decimo, ratione majoris offensæ, ut idololatria. Undecimo, ratione facilitatis resisten- B C

Adæ gravissimum fertur. Duodecimo, ratione majoris improbitatis atque libidinis: et sic cujuslibet generis peccatum potest esse altero majus ex parte peccantis.

Quæritur quoque, an Adam corrupisset naturam et originale transfudisset, si alio genere peccati peccasset quam illo quod in Genesi legitur contra obedientiam perpetrasse. Et respondendum, quod circa hoc est duplex opinio. Una quod imo, quoniam omne peccatum mortale est prævaricatio legis divinæ et cœlestium inobedientia mandatorum, et ita per illud fit anima Deo rebellis, sicque caro spiritui. Rursus, omne peccatum est injustitia quædam: ergo quodcumque mortale Adam commisisset, fuisset privatus sua justitia. Item, omne peccatum tale est mors, et ita per illud Adam incurrisset mortalitatem. Per hæc autem transfunditur originale peccatum. Alii dicunt contrarium, quia pro sola transgressione illius mandati comminatus est ei Deus mortem. Prima responsio probabilior esse videtur, quoniam comminatio illa non absurde intelligitur se ad omnem mortalem extendere culpam. Quid horum sit verius ignoratur; nec est vis magna in hoc facienda, quum in hoc sit parva utilitas, et nulla sciendi necessitas. — Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. Cf. p. 226 A', 231 D', et dist. xxx. ↩

  2. dist. xxx, q. 3. ↩

  3. Is. xxvii, 8. ↩

  4. Summ. th. 2ª part. q. 113. ↩

  5. Job xxxv, 15. ↩

  6. Habac. III, 2. ↩

  7. Ps. x, 4, sec. ↩

  8. Hebr. ↩

  9. Apoc. xviii, 7. ↩

  10. Job ix, 17. ↩

  11. Matth.xxv, 34 et seq. ↩

Chapter 226 of 271