Distinctio 33
A. An peccata omnium præcedentium patrum parvuli originaliter trahant, ut peccatum Adæ.
PRÆDICTIS adjiciendum videtur, an peccata præcedentium patrum ad parvulos transeant, sicut illud primi hominis delictum in omnes carnaliter genitos diximus redundasse;1 et si peccata parentum transeunt in parvulos, utrum omnium qui fuerunt ab Adam usque ad ipsos, an aliquorum et non omnium.
B. Quid super hoc Augustinus in Enchiridio dicere videtur.
De hoc Augustinus in Enchiridio ambigue disserit.2 Videtur enim approbare, peccata parentum præcedentium imputari parvulis, non omnium tamen qui fuerunt ab Adam, ne importabili et nimia sarcina in pœna æterna gravarentur parvuli, sed tantum eorum parentum qui eos a quarta generatione præcesserunt. Quod confirmat Exod.xx,5. illis verbis quibus in Exodo Dominus ait : Ego sum Deus visitans iniquitates patrum usque in tertiam et quartam generationem ; quasi peccata parentum proximorum tantum parvulis imputentur, et non alia : quod est per moderationem divinæ miserationis.
C. Eorum ponit documenta qui dicunt transire in parvulos parentum delicta.
Et quod non illud solum primi hominis delictum parvulos teneat, sed etiam alia, Aug.Enchirid. c. 46. illi quibus ita videtur, ex eo confirmant, quod etiam parvuli, non modo majores, dicuntur baptizari in remissionem peccatorum, per pluralem numerum, non per singularem, in remissionem peccati. Et David de legitimo matrimonio procreatus, Ps. l, 7. dicit : In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Non dicit, In iniquitate vel peccato. Unde putant non tantum illud unum peccatum originale, sed etiam plura quæ in peccato Adæ reperiri possunt, et alia parentum peccata parvulis imputari.
D. Quod in illo uno primo peccato plura reperiuntur.
Quod vero in actuali peccato Adæ plura notari valeant peccata, Augustinus Aug.op.cit. c. 45. in Enchiridio insinuat : Possunt (inquit) intelligi plura peccata in una transgressione Adæ, si in sua quasi membra dividatur. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se in mortem præcipitavit; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanæ serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plus quam sufficere illi debuit appetivit; et si quid aliud in hoc uno peccato inveniri potest. — Deinde de parentum præcedentium peccatis, utrum parvulis imputentur, magis opinando quam asserendo disceptat, ita Ibid. c. 46. inquiens : Parentum peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum, sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina Deut. v, 9. sententia, Reddam peccata patrum in filios, tenet eos ante regenerationem usque Ps. l, 7. adeo, ut etiam de legitimo matrimonio procreatus, dicat : In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Non dixit, In iniquitate vel in peccato, quum et hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit : quia et in illo uno quod in omnes homines pertransiit, atque tam magnum est ut eo mutaretur humana natura, reperiuntur (sicut supra disserui) plura peccata; et alia parentum, Aug.op.cit. c. 47. quæ non ita possunt mutare naturam, reatu obligant filios, nisi gratia Dei subveniat. alias progeneratoribus Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad patrem suum pro generationibus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest, utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tanto pejus quanto posterius quisque nascatur; an propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum posteris eorum comminetur, quia iram suam quantum ad progeneratorum culpas non extendit ulterius, moderatione miserationis suæ, ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa æterna damnatione premerentur, si cogerentur ab ipso initio generis humani omnium præcedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere et pœnas pro eis debitas pendere. An aliquid aliud de re tanta, Scripturis sanctis diligentius perscrutatis ac tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo. Ecce perspicuum fit lectori, Augustinum superiora dixisse, non asserendo, sed diversorum opiniones referendo.
E. Ostendit Augustinum sibi fore contrarium, si id sentiret.
Alioqui sibi ipsi contradicere ostenderetur, qui in eodem libro, omnium mitissimam dicit esse pœnam parvulorum, qui originali tantum tenentur peccato, his verbis: Mitissima sane pœna eorum erit, qui præter peccatum quod originale contraxerunt, nullum insuper addiderunt; et in ceteris, qui addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem. Ecce hic aperte dicit, parvulorum pœnam omnium aliarum pœnarum esse levissimam. Quod si est, non ergo peccatis patrum præcedentium obligantur nisi Adæ. Si enim pro peccatis parentum actualibus æternaliter punirentur, et pro suo originali, non jam minus, sed forte magis quam ipsorum parentes punirentur. Non ergo pro peccatis parentum actualibus, nec etiam pro actualibus primi parentis, sed pro originali, quod a parentibus trahitur, parvuli damnabuntur, pro eo nullam aliam ignis materialis vel conscientiæ vermis pœnam sensuri, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum. Uno ergo, et non pluribus peccatis, parvuli obligati sunt. Unde etiam ea quibus illa opinio muniri videtur, scilicet quod peccata et iniquitates in parvulis aliquando Scriptura esse significat, utens plurali numero, ita determinat Augustinus in eodem libro: Quia in Scriptura per singularem numerum pluralis numerus sæpe significari solet, ut ibi: Ora ergo ad Deum, ut auferat a nobis serpentem. Non ait, Serpentes, quos patiebatur populus. Et econverso per pluralem significatur singularis numerus, ut in Evangelio:3 Mortui sunt enim qui quærebant animam pueri. Non ait, Mortuus est, quum loqueretur de Herode. Et in Exodo: Fecerunt deos aureos, quum unum fecerunt vitulum, de quo dixerunt:45 Isti sunt dii tui, Israel. Ita et illud originale unum plurali numero significatur, quum dicimus parvulos in peccatorum remissionem baptizari, et in peccatis vel iniquitatibus concipi.
Aug. Enchirid. c. 93.
Ibid. c. 44.
F. An actuale peccatum Adæ sit gravius ceteris.
Hic quæri solet, utrum peccatum Adæ transgressionis, ex quo processit originale, et in quo plura superius notata sunt peccata, gravius fuerit ceteris peccatis.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 10.
Aug. Enchirid. c. 48.
Id. de Civit. Dei, lib. xiv, c. 12.
Quibusdam ita esse videtur, quia illud peccatum totam humanam naturam mutavit, sicut Augustinus dicit in Enchiridio: Illud unum peccatum in loco et habitu tantæ felicitatis admissum, tam magnum est, ut in uno homine originaliter, et ut ita dixerim, radicaliter totum genus humanum damnaretur. Idem in libro de Civitate Dei: Tanto majori injustitia violatum est illud mandatum, quanto faciliori poterat observantia custodiri. Nondum enim ipsi voluntati cupiditas resistebat, quod de pœna transgressionis postea secutum est. — His aliisque utuntur auctoritatibus, qui illud peccatum ceteris aliorum hominum peccatis gravius esse dicunt. Quod etiam ratione ostendere laborant, hoc modo: Magis nocuit illud peccatum quam aliquod aliorum, quia totum humanum genus vitiavit, ac morti utrique subdidit: quod nullo alio peccato factum est. Majorem ergo effectum mali habuit illud peccatum quam aliquod aliud.
G. Responsio contra illos, ubi alia peccata ostenduntur illo majora.
Ad quod dici potest, quia licet illud peccatum humanam naturam mutaverit in necessitatem mortis, et in totum genus humanum reatum diffuderit; non est tamen putandum gravius fuisse peccato in Spiritum Sanctum, quod neque hic neque in futuro, ut Veritas ait, dimittitur.6 Quod vero totam humanam naturam corrupit, non ideo est quia gravius fuit cunctis aliis peccatis, sed quia ab homine commissum est quando in uno homine tota humana natura consistebat, et ideo tota in eo corrupta est; majoremque effectum mali intulit quantum ad multiplices defectus qui ex eo manaverunt, sed non quantum ad pœnam æternam, quam graviorem non meruit quam plures postea meruerunt per alia peccata: imo alios graviorem promeruisse credimus iram, quam Adam meruerit.
H. An illud peccatum sit primis dimissum parentibus.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 10.
Aug. de Peccat. meritis, lib. II, n. 55.
Si vero quæritur, an illud peccatum fuerit dimissum primis parentibus; dicimus eos per pœnitentiam veniam consecutos. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum ait: Sicut illi primi parentes postea juste vivendo creduntur per Domini sanguinem ab extremo liberati supplicio, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari; sic et caro peccati, etiam remissis peccatis, si homo in ea juste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti quam traxit de propagine peccati.
I. Quod peccata parentum visitantur in filios, et quod non sunt adversa quæ Deus dicit in Exodo et in Ezechiele.
Hugo, op. cit. c. 13.
Et licet peccatis parentum, nisi Adæ, parvuli non obligentur, non est tamen diffitendum peccata parentum in filios redundare, sicut Dominus in Exodo ad
Moysen ait : Ego sum Deus fortis, zelotes, visitans iniquitates patrum in filios Exod. xx, 5. usque in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me. His verbis aperte insinuatur, quod Deus reddit peccata patrum super filios tertios et quartos. Huic autem videtur adversari quod Dominus ait in Ezechiele : Quid est quod inter vos Ezech. xviii, 2-4, 20. parabolam vertitis in proverbium istud, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola hæc in proverbium in Israel. Ecce omnes animæ meæ sunt; ut anima patris, ita et anima filii mea est; et anima quæ peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii; justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. His verbis videtur Deus corrigere per Prophetam quod male dixerit in lege. Si enim peccata patrum reddit in tertiam et quartam generationem, injustitia videtur Dei esse, ut alius peccet, et alius puniatur. Quomodo enim justum est alium peccare, et alium peccata luere ?
K. Determinatio, præmissarum auctoritatum convenientiam ostendens.
Sed ut ait Hieronymus, ne lex et Prophetæ, id est Exodus et Ezechiel, imo ipse Hier. in Ezech. lib. vi. Deus, qui et hic et ibi locutus est, in sententia discrepare videantur, attendamus finem illius auctoritatis Exodi. Dicto enim, Reddam iniquitates patrum in filios, addit : His qui oderunt me. Per quod evidenter ostendit, non ideo puniri filios quia peccaverunt patres, sed quia eis similes quodam hereditario malo Deum oderunt. Illud ergo quod in Exodo Dominus dicit, sicut Hieronymus tradit, non id sonat quod multi æstimant; nec est simile huic proverbio : Patres comederunt uvam acerbam, etc. Illud enim Exodi Hieronymus super Ezechielem, et Augustinus super Psalmum, Deus, laudem meam ne tacueris, de filiis peccata patrum imitantibus accipiendum censent :7 super quos dicitur Deus reddere peccata patrum, quia punit eos, eo quod imitantur peccata patrum, non quia patres peccaverunt. Non itaque corrigit Deus in Propheta quod ante dixerat in lege, sed quomodo intelligendum sit, aperit. Unde et illos qui prave intelligebant, arguit, qui dicebant : Patres comederunt, etc.
L. Quare dixerit, In tertiam et quartam generationem, et quare patres tantum commemoravit.
Verumtamen, si de imitatoribus malorum illud accipitur, quare tertiam et quartam generationem tantum commemoravit, quum in qualibet generatione rei teneantur qui peccata patrum imitantur; et quare patres commemoravit, quum et illi omnes mali sint qui quorumlibet malorum peccata imitantur? Sed ideo patres specialiter nominavit, quia maxime patres filii imitari solent, quos præcipue diligunt; et tertiam et quartam generationem ideo commemoravit, quia solent parentes interdum tamdiu vivere, donec filios tertios et quartos habeant : qui patrum iniquitates viden- Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 10. tes, eorum impietatis heredes per imitationem efficiuntur. Secundum hunc modum recte intelligitur ad litteram quod in Exodo dicitur.
M. Quomodo illud Exodi intelligi debeat secundum mysterium.
Quod etiam mystice intelligendum esse ostenditur, ex eo quod parabola dicitur. Si enim parabola est, ut ait Hieronymus, aliud verbis sonat, aliud sensu continet.8 Unde aliqui ita edisserunt: Patrem in nobis esse dicunt levem punctum sensuum, scilicet primum motum suggestionis vel cogitationis; filium vero, si cogitatio conceperit peccatum:9 in quo notatur consensus et delectatio mulieris; nepotem, si quod cogitaveris atque conceperis, opere compleveris vel complere decreveris: in quo notatur consensus viri sive patratio peccati; pronepotem autem, si non solum feceris, sed in eo glorieris, et hæc est quarta generatio: non quia tres præceserint, sed quarta dicitur quia quarto loco a primo motu, qui est quasi pater, enumeratur. Deus ergo primos et secundos stimulos cogitationum, quos Græci προπάθειας vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, non puniet æternaliter; sed si cogitata quis facere decreverit, et quæ fecit corrigere noluerit: quæ sunt mortalia peccata, et tertia et quarta generatio.
N. Per quid probatur, quod primus motus non puniatur æternaliter.
Ad probandum vero, ut ait Hieronymus, quod primus pulsus cogitationis non puniatur æternaliter a Deo, illud de Genesi afferendum est.10 Cham enim peccavit irridens nuditatem patris, et sententiam non ipse, sed filius ejus Chanaan accepit: Maledictus Chanaan, servus erit fratrum suorum. Quæ enim justitia est, ut pater peccaverit, et filius punitus sit?11 Sed in mysterio illud dictum est.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ TERTIÆ
PRÆHABITA distinctione tractatum est, utrum et qualiter originale peccatum in Baptismate deleatur: jam investigatur, an etiam actualia proximorum parentum peccata una cum originali transfundantur in prolem. Et circa hoc inducit atque exponit B. Augustini responsionem. Quocirca ostendit, quod in primo Adæ peccato fuerunt plures vitiorum deformitates. Deinde circa expositionem responsionis Augustini tractat de pœna soli originali peccato debita ac reddenda. Consequenter inquirit, an primum Adæ peccatum fuit gravissimum. Quocirca duas ponit opiniones, verioremque eligit ac confirmat. Ostendit quoque primos pœnituisse parentes. Post hæc redit ad primam quæstionem, elucidando qualiter peccata parentum puniantur in filiis eisve imputentur. Et circa hoc ponit verum intellectum auctoritatum Scripturæ quas allegavit.
Footnotes
Chapter 224 of 271