Distinctio 34
A. Quæ de peccato actuali animadvertenda sint.
POST prædicta, de peccato actuali diligenti indagine quædam consideranda Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 14. sunt, scilicet: quæ fuerit origo et causa primi peccati, utrum res bona an res mala; postea, in qua re sit peccatum; deinde, quid sit peccatum, et quot modis fiat, et de differentia ipsorum peccatorum.
B. Quæ fuit origo et causa peccati prima.
Causa et origo prima peccati, res bona exstitit, quia ante primum peccatum non erat aliquid mali unde oriretur. Quum enim originem et causam habuerit, aut ex bono aut ex malo habuit. Sed malum ante non erat, ex bono ergo ortum est. Prius enim in angelo ortum est peccatum, et postea in homine. Et quid erat angelus nisi bona natura Dei? Non ex Deo ortum est malum quod fuit in angelo; non ex alio quam ex angelo: ex bono ergo ortum est. Unde Augustinus in Responsionibus contra Julianum hæreticum, qui dixerat, Si ex natura peccatum est, tunc mala est natura, ait: Quæso ut, si potest, respondeat. Manifestum est ex voluntate mala tanquam ex arbore mala, fieri omnia opera mala tanquam fructus malos; sed ipsam malam voluntatem unde dicit exortam nisi ex bono? Si enim ex angelo, quid est angelus nisi bonum opus Dei? Si ex homine, quid erat ipse homo nisi bonum opus Dei? Imo quid erant hæc duo antequam oriretur in eis mala voluntas, nisi bonum opus Dei, et bona et laudanda natura? Ergo ex bono oritur malum, nec fuit unde oriri posset nisi ex bono. Dico ergo, quia voluntatem malam nullum malum præcessit, sed ex bono originem habuit. Hic aperte dicitur, primam causam et originem mali bonam fuisse naturam. Et nihilo minus ostenditur cujus peccati fuerit causa, scilicet malæ voluntatis.
Aug. de Nuptiis, lib. II, n. 48.
C. Quod mala voluntas secundaria causa fuit malorum.
Mala autem voluntas illa angeli et hominis causa est etiam malorum subsequentium, scilicet malorum operum et malarum voluntatum. Unde Augustinus in Enchiridio: Nequaquam dubitare debemus, rerum bonarum quæ ad nos pertinent, causam non esse nisi bonitatem Dei; malarum vero, ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius angeli, postea hominis: hoc primum est creaturæ rationalis malum, id est prima privatio boni. Ecce habes, primam voluntatem boni mutabilis, id est angeli vel hominis, deficientem ab immutabili bono, id est a Deo, causam esse malarum rerum ad nos pertinentium: quia causa est tam peccatorum quam pœnarum quibus premitur humana natura. Prima ergo origo et causa peccati bonum fuit, et secunda malum, quod ortum est ex bono.
Id. Enchirid. c. 23.
Ibid. c. 24.
D. In qua re sit peccatum, an in bona an in mala; et dicitur quia in bono tantum.
Ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum, scilicet an in re bona, an re mala. Qui recte acuteque sapit, non nisi in bono malum esse intelligit, id est in natura bona. Malum enim est corruptio vel privatio boni; ubi autem bonum non est, non potest esse corruptio vel privatio boni. Peccatum ergo non potest esse nisi in re bona. Sicut enim morbis ac vulneribus corrumpuntur corpora, quæ ut ait Augustinus in Enchiridio, sunt privationes ejus boni quod dicitur sanitas; ita et animorum quæcumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum. Quid est enim aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni? Bonum enim minui malum est; quamvis quantumcumque minuatur, necesse est ut aliquid
Ibid. c. 11.
Ibid. c. 12. remaneat, si adhuc natura est. Non enim consumi potest bonum quod est natura, nisi et ipsa natura consumatur. Quum vero corrumpitur, ideo malum est ejus corruptio, quia eam qualicumque privat bono. Nam si nullo bono privat, non nocet; nocet autem: adimit ergo bonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur. Ac per hoc nullum est quod dicitur malum, si nullum sit bonum;1 sed bonum omnino malo carens, integrum bonum est. Quum vero inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est; nec malum unquam potest esse ullum, ubi est nullum bonum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videatur, quum vitiosa natura mala natura esse dicitur, nisi malum esse quod bonum est, nec malum esse nisi quod bonum est. — Hac contextione evidenter insinuatur, malum non posse esse nisi in re bona; ubi etiam, licet absurdum videatur, manifeste dicitur esse malum quod bonum est.
E. Quod ex præmissis sequitur, scilicet quod quum dicitur malus homo, dicitur malum bonum.
Ex quo colligitur, nihil aliud significari quum dicitur homo malus, nisi bonum malum. Unde Augustinus in eodem subdit: Quid est malus homo nisi mala natura?2 quia homo natura est. Porro si homo aliquod bonum est, quia natura est, quid aliud est malus homo, nisi malum bonum? Tamen quum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia homo est, nec ideo bonum quia iniquus est; sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Omnis itaque natura, etiam si vitiosa sit, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est.
F. Quod regula dialecticorum de contrariis fallit in his, scilicet bono et malo.
Ideoque in his contrariis quæ mala et bona vocantur, illa dialecticorum regula deficit, qua dicunt, nulli rei duo simul inesse contraria.3 Nullus enim potus aut cibus simul dulcis est et amarus; nullum simul corpus ubi album ibi et nigrum: et hoc in multis ac pene in omnibus reperitur contrariis, ut in una re simul esse non possint. Quum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt. Et hæc duo contraria ita simul sunt, ut si bonum non esset in quo esset malum, prorsus nec malum esse potuisset: quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur, quoniam nihil est aliud corruptio quam boni exterminatio. Ex bonis ergo mala orta sunt, et nisi in bonis non sunt; nec fuit prorsus unde oriretur ulla mali natura, nisi ex angeli et hominis natura bona, unde primitus orta est voluntas mala.
G. Epilogum facit, ad alia transiturus.
Ex his aperitur quod primo et secundo supra investigandum diximus, scilicet quæ fuerit origo mali, et in qua re sit. Ex bona enim re ortum, et in re bona consistere, præmissis testimoniis comprobatur.
H. Sententiæ illi qua dictum est bonum esse malum, opponitur de prophetia quæ ait : Væ his qui dicunt bonum malum.
Ad hoc autem quod dictum est, malum esse quod bonum est, quidam sic opponunt : Si bonum malum esse dicimus, incidimus in illam sententiam propheticam ubi legitur : Væ his qui dicunt bonum malum et malum bonum.4 Igitur si hanc maledictionem vitare volumus, nullatenus dicere debemus bonum esse malum, et econverso. Hoc autem Augustinus in eodem libro determinat, dicens : Id quod dictum est in prophetia, intelligendum est de ipsis rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus.5 Unde qui adulterium dicit bonum, in eum cadit illa prophetica detestatio, et in eum qui dicit malum esse hominem, vel bonum esse iniquum. Qui enim dicit hominem, in quantum homo est, malum esse, et bonitatem esse iniquitatem, opus Dei culpat, quod est homo; et vitium hominis laudat, quod est iniquitas.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ QUARTÆ
COMPLETO tractatu de peccato originali, nunc tractatur de actuali peccato. Et circa hoc quinque inquirit. Primum est, quæ fuit causalis origo primi illius peccati. Secundum, quid sit peccati actualis subjectum. Tertium, quæ definitio sit peccati. Quartum, quot modis fiat. Quintum, de comparatione peccatorum quoad gravitatem. De horum quinque duobus primis tractatur in ista distinctione.
Footnotes
Chapter 227 of 271