Skip to the text

Quæstio unica

Circa hæc quæritur, An bonum sit origo et causa mali culpæ, et an subjective sit in eo a quo procedit.

A Nec oportet hic immorari, quoniam circa exordium hujus secundi introducta sunt q. 1. multa de ista materia. Cf. dist. 1.

Itaque quod bonum non sit causa mali, primo probatur : Productio fit per similitudinem, quoniam omne agens producit simile sibi : ideo unum oppositorum non est directe causa alterius. Bonum autem et malum opponuntur : ergo bonum non est causa mali.1 — Secundo, S. Dionysius loquitur, quod malum non habet causam effectivam, sed defectivam. — Tertio, quid quid est causa causæ, est causa causati; omne quoque causatum causæ secundæ in causam reducitur primam. Si ergo bonum creatum est causa mali, oportet quod bonum increatum sit prima principalisque causa mali illius. — Quarto, si bonum est causa mali, aut in quantum bonum et in actu ac perfectionale, aut in quantum malum et defectivum ac potentiale. Non primum, quia effectus est participata similitudo suæ causæ : ideo bonum ut bonum et perfectionale, non efficit nisi bonum et perfectum. Nec secundum, quia sic malum non esset a bono, sed magis a malo: imo iretur in infinitum. Quum enim malum sit defectivum, oportet quod in causa ejus sit aliquis defectus, et hoc vel actu vel potentia. Quod autem deficit actu, est malum: et sic non bonum, sed malum est causa prima mali. Nec adhuc hoc erit primum malum, cujus quærimus causam. Si vero defectus sit in bono in potentia tantum, non potest educere aliquid in actu, quum nihil agat nisi secundum quod exsistit in actu.

In oppositum est Augustinus in littera.

Et circa principium hujus secundi præhabitum est:2 non sunt duo prima principia rerum, sed unum dumtaxat; nec malum potest fundari nisi in bono, estque bono annexum, et concomitatur illud. tum in bono et ad bonum. Hinc si avertitur a bono a quo est, avertitur a suo principio; et si avertitur a specie boni in qua plantatum est, tunc per aversionem a bono a quo est, caret debito modo quo debet esse bonum; per aversionem quoque a specie boni in qua plantatum est, caret specie; atque per amissionem ordinis ad bonum, caret ordine: sicque caret omnibus his quibus bonum determinatur et rationem boni sortitur, et non retinet nisi id quod est boni subjectum, quod est ens quoddam a Deo creatum. Et ita ex eo oritur malum culpæ tam in angelo quam in homine: quoniam ita procedens in actum, non potest procedere nisi in actum defectuosum, qui vocatur peccatum ac malum. Propter quod in Enchiridio disseruit Augustinus: Peccatum est actus incidens ex defectu boni. Sicque oritur malum ex bono, hoc est ex eo quod bonum est, non in quantum est bonum, sed in quantum est a ratione boni deficiens. Unde constat, quod contraria non oriuntur ex se invicem: imo magis se destruunt, quoniam unum non procedit ex alio ut est tale, sed ut opposito modo se habens. Sicque unum contrariorum semper oritur ex altero: sicut ex continua abjectione albi oritur nigrum, et ita in aliis universis.

Præterea, si objiciatur quod in Evangelio legitur, Non potest arbor bona fructus malos facere, etc.;34 item, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Respondit Dominus:5 Inimicus homo hoc fecit. Ergo bonum semen a Deo est; malum autem, quod per zizania designatur, ab inimico (per quem, secundum Glossam, diabolus denotatur) producitur. Respondendum, quod arbor bona secundum quod bona, non potest fructus facere malos: sic quoque arbor mala ut talis, nequit bonos producere fructus. Semen vero bonum non est nisi a Deo. Semen autem malum in quantum malum, est ab inimico; sed in quantum est, sic bonum est, et a Deo est. Conformiter intelligendum est illud Matthæi, Numquid

Ad hoc respondet Albertus: Hæc quæstio disputata est supra in principio hujus operis, distinctione de Principio mali;6 ideo breviter est transeundum, et dicimus cum Magistro ex verbis Augustini, quod malum non est nisi ex bono. Hoc enim asserit Augustinus libro Responsionum contra Julianum hæreticum, qui dicebat: Si peccatum est ex natura, ergo natura illa est mala. Ad quod Augustinus: Respondeat, quæso, si potest. Manifestum est omnia opera mala ex mala voluntate fieri, veluti fructus malos; sed ipsam malam voluntatem unde dicit exortam nisi ex bono? Nam sive ex angelo, sive ex homine prodiit malum, quid est angelus nisi bonum opus Dei? Et quid homo, nisi bonum opus Dei? Imo quid erant hæc duo, antequam oriretur in eis malum, seu mala voluntas, nisi opus Dei bonum, et bona ac laudanda natura? Insuper B. Dionysius libro de Divinis nominibus ait: Malum non agit nisi in bono in quo est, nec coalescit nisi in bono. — Verumtamen malum non oritur ex bono in quantum est bonum, sed in quantum deficit a specie, modo et ordine, quibus bonum determinatur. Bonum quippe, ut divinus Dionysius contestatur quarto capitulo de Divinis nominibus, est a bono plantacolligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?7 — At vero ad illud quod in littera dicitur, regulam dialecticorum deficere in istis contrariis quæ sunt bonum et malum, eo quod unum eorum sit in alio, quum logici dicant unum contrariorum non posse in alio esse, nec ambo simul in eodem: dicendum quod regula illa dialecticorum non fallit hic, si recte intelligatur: quia dum dicitur, quod duo contraria non possunt esse pariter in eodem, intelligendum est hoc secundum idem et per se. Malum autem non est in bono, nec econtra, secundum idem. Nam malum inest secundum defectum eorum quibus bonum determinatur, hoc est secundum recessum a specie, modo et ordine, sicut expositum est; bonum autem secundum quod est natura et substantia a Deo creata. — Quod vero loquitur Isaias, Væ qui dicitis bonum malum, et malum bonum, exponitur de virtutibus et vitiis, seu de bonis et malis, moraliter seu formaliter loquendo de eis.8 Et si dicatur quod eidem non insunt contrariæ formæ, dicendum quod verum est secundum idem, et secundum esse completum. — Hæc Albertus. Et concordat Udalricus.

Præterea Thomas: Nihil, inquit, agit nisi secundum quod est in actu. Nihil quoque in actu est nisi secundum quod formam aut perfectionem aliquam habet; unde oportet ut omne quod agit, agat in quantum aliquo modo perfectum est, et ita in quantum bonum. Intentio quoque omnis agentis est similitudinem suam in altero facere: ideo ab agente per se intentum est, ut aliquod bonum efficiatur. Hinc bonum per se causam habet; sed defectus incidit præter intentionem agentis. Quod contingit tripliciter. Primo, ex parte ejus quod intentum est ab agente, quod dum non compatitur secum aliam quamdam perfectionem seu formam, excludit illam, ut patet in generatione naturali. Nam ignis formam suam intendit in materiam sibi applicatam inducere; sed quoniam forma ignis non compatitur secum formam aeris, sequitur præter intentionem agentis privatio formæ aeris. Secundo, ex parte materiæ recipientis actionem, indispositæ ad consequendam perfectionem quam agens intendit inducere, ut patet in naturalibus, in partubus monstruosis, in artificialibus quoque, in ligno nodoso quod non flectitur ad actionem artificis; propterea in artificiato manet defectus. Tertio, ex parte instrumenti, ut patet in claudicatione, quoniam a virtute gressiva procedit gressus distortus propter curvitatem cruris.

Porro malum culpæ ex duobus horum modorum potest contingere, puta ex parte intenti ac instrumenti. Ex defectu namque materiæ malum culpæ non accidit, quia operationes morales non sunt factiones, ut per eas aliquid in materia constituatur, ut sexto Ethicorum habetur, sed sunt actiones in ipsis agentibus permanentes. In omnibus enim peccatis quæ per deliberationem rationis contingunt, malum incidit ex parte intenti. Quemadmodum enim in naturalibus nequeunt esse duæ formæ substantiales ultimæ in eodem, ita non valent esse duo ultimi fines voluntatis. Hinc sicut agens naturale inducendo unam formam, causa est defectus alterius formæ; ita voluntas adhærendo uni ut ultimo fini, qui tamen non est debitus ei finis, a debito fine avertitur, in quo completur ratio culpæ præter voluntatis intentionem. Peccata autem præcedentia rationis deliberationem, ut primi motus, incidunt ex defectu instrumenti, id est virium inferiorum, quæ sunt sicut instrumenta rationis aut voluntatis, ut patet in motibus primis. Sic igitur patet, quod eo modo quo malum causam habere potest, bonum efficiens est per accidens causa ejus; non utique summum bonum.

Ex quibus innotescit solutio ad objecta. Bonum quippe ut tale, est causa boni; per accidens autem, vel in quantum defectibile, est causa mali, sicque producit simile sibi: et ita malum non habet causam effectivam, sed defectivam, quia non habet causam per se, et causa ejus effectiva, ut peccans, est defectiva. — Ad tertium respondetur, quod quidquid agit causa sequasi dominium habens. Nec enim est sicunda per se, et ut manens sub influentia et ordine primæ causæ, agit et prima causa; non autem quod agit per accidens, atque ut defectiva et recedens ab ordine primæ causæ. — Ad quartum, quod in voluntate creata est duplex defectus. Unus, qui est potentialis causa mali, videlicet esse ex nihilo: ex hoc enim potest deficere peccando per vertibilitatem electionis. Non tamen iste defectus est actualis causa mali: nam sequeretur, quod voluntas semper deficeret, sicut crus claudi claudicat in omni incessu. Alius, est defectus ejus actualis, secundum quod actu deficit: et quidquid procedit ab ea, ut stat sub tali defectu, totum est malum. Illius autem defectus qui est in actu voluntatis, non oportet quod causa sit aliquis alius defectus in voluntate actualiter præexsistens, quia iretur in infinitum; sed ipsamet voluntas secundum se considerata, illius defectus est causa. Ille quippe defectus in voluntate est secundum quod ipsa voluntas ad aliquid indebito modo convertitur. Et ad hoc voluntas est libera, et ctum est; secundi vero mali, quod est in actu exteriori, ipsa voluntas jam mala per actum interiorem est causa. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordant Petrus, Richardus, Alexander quoque, Bonaventura et alii, qui circa hæc multa pulchra conscribunt. Sed nequeo immorari, quia materia supra plenarie est tractata.9 Nempe Magister eadem aliquoties repetit, unde et contingit ut quæstiones quas unus doctor movet in una distinctione, alius moveat in alia. Alexander vero in suo processu magis observat ordinem materiæ quam Magistri.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. 1v. ↩

  2. Cf. dist. 1, q. 1. ↩

  3. Ibid. xiii, 27, 28. ↩

  4. Matth. vii, 18. ↩

  5. cap. iv. ↩

  6. Summ. th. 2ª part. q. 114. ↩

  7. Ibid. vii, 16. ↩

  8. Is. v, 20. ↩

  9. Cf. t. XXI, p. 42 B et s. ↩

Chapter 228 of 271