Distinctio 35
A. Quid sit peccatum.
POST hæc videndum est, quid sit peccatum. Peccatum est, ut ait Augustinus, omne dictum vel factum vel concupitum, quod fit contra legem Dei. Idem in libro de Duabus animabus:1 Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat. In utraque assignatione de actuali peccato agitur et mortali, non veniali. Ex prima descriptione ostenditur peccatum esse voluntas mala, sive locutio et operatio prava, id est actus malus tam interior quam exterior;2 ex altera vero tantum ostenditur esse actus interior. Voluntas enim, ut in superioribus dictum est, motus animi est: actus ergo interior est. Ambrosius quoque in libro de Paradiso ait:3 Quid est peccatum, nisi legis divinæ prævaricatio et cœlestium inobedientia præceptorum? Ergo in prævaricante peccatum est, sed in mandante culpa non est. Non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset. Non consistente autem peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse non esset, quæ nisi aliqua malitiæ fuissent semina, vel subsistere, vel eminere non posset. Ecce prævaricationem legis et inobedientiam definit Ambrosius esse peccatum.
B. Diversorum sententias de peccato ponit.
Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 15.
Quocirca, diversitatis hujus verborum occasione, de peccato plurimi diversa senserunt. Alii enim dixerunt, voluntatem malam tantum esse peccatum, et non actus exteriores; alii, voluntatem et actus; alii neutrum, dicentes omnes actus esse bonos, et a Deo et ex Deo auctore esse, malum autem nihil esse, ut ait Augustinus super Joannem: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, id est peccatum, quod nihil est; et nihil fiunt homines, quum peccant. Supra etiam dixit Augustinus, quod malum est privatio boni vel corruptio boni, qui etiam in libro LXXXIII Quæstionum ait: Summum malum nullum modum habet, caret enim omni bono; at modus aliquid boni est. Non igitur est, quia nulla specie continetur; totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est. Item, in Dogmatibus ecclesiasticis dicitur, malum vel malitiam non esse a Deo creatam, sed a diabolo inventam, qui et ipse bonus creatus est. Idem etiam in libro contra Manichæos, quid sit peccatum ostendit, dicens: Peccare quid aliud est, nisi in veritatis præceptis vel in ipsa veritate errare? Quod si non voluntate faciunt peccatores, injuste judicantur. — Quid ergo in hac tanta varietate tenendum, quidve dicendum?
Aug. in Joann. tract. I, n. 3.
Joann. I, 3.
Id. de 83 Quæst. q. 6.
Gennad. de Eccles. dogm. c. 27.
Evod. de Fide contra Manich. c. 8.
C. Vera sententia de peccato proponitur.
Sane dici potest et libere tradi debet, peccatum esse actum malum interiorem et exteriorem, scilicet malam cogitationem, locutionem et operationem; præcipue tamen in voluntate consistit peccatum, ex qua tanquam ex arbore mala procedunt opera mala tanquam fructus mali.
D. Traditio quorumdam, qui dicunt voluntatem malam et actum, in quantum sunt, esse naturas, et ideo bona; in quantum vero mala sunt, esse peccata.
Quidam autem diligenter attendentes verba Augustini quibus supra et in aliis Scripturæ locis utitur, non indocte tradunt, voluntatem malam et actus malos, in quantum sunt, vel in quantum actus sunt, bona esse; in quantum vero mala sunt, peccata esse: qui voluntatem et actum quemcumque bonam Dei naturam esse dicunt, in quantum actus est vel voluntas, et ex Deo auctore esse; in quantum vero inordinate et contra legem Dei fit, et fine debito caret, peccatum est; et ita, in quantum peccatum est, nihil est: nulla enim substantia est, nulla natura est.
E. Auctoritatibus probant voluntates et actus omnes esse bona in quantum sunt.
Quod autem voluntas omnis et actio bonum sit in quantum est, ex eo probant quod ait Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : Deus boni tantummodo causa est; quocirca mali auctor non est, quia omnium quæ sunt auctor est, quæ in quantum sunt, in tantum bona sunt. Idem, probans nihil casu fieri in mundo, ait in eodem : Quidquid casu fit, temere fit; quidquid temere fit, non fit Dei providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non Providentia universus mundus administratur; si non Providentia universus mundus administratur, aliqua natura vel substantia est quæ ad opus Providentiæ non pertinet. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est. Summum enim est illud bonum cujus participatione sunt cetera bona; et omne quod mutabile est, non per se, sed boni illius participatione, in quantum est, bonum est : quod divinam etiam providentiam vocamus. Nihil ergo fit casu in mundo. — His testimoniis innituntur, ad ostendendum omne quod est, in quantum est, bonum esse. Unde idem Augustinus in primo libro de Doctrina christiana ait : Ille summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est; et cetera quæ sunt, nisi ab illo esse non possunt, et in tantum bona sunt, in quantum acceperunt ut sint.
Aug. de 83 Quæst. q. 21.
Ibid. q. 24.
Id. de Doctrina christ. lib. 1, n. 35.
F. Quid ex prædictis sequatur.
Ex prædictis colligitur atque infertur, quia si mala voluntas et mala actio est, in quantum est, bona est. Sed quis est qui diffitetur malam voluntatem esse et malam actionem ? Mala ergo voluntas sive actio, in quantum est, bonum est; et in quantum voluntas est vel actio, bonum similiter est, sed ex vitio mala est : quod vitium a Deo non est, neque aliquid est. Quod Augustinus notasse videtur in libro LXXXIII Quæstionum, dicens : Vitium est voluntatis, quo est homo deterior : quod vitium longe abest a voluntate Dei, ut ratio docet. — Ex hoc loco probant, voluntatem in quantum vitiosa est, non esse a Deo. Et in quantum vitiosa est, peccatum est; et peccatum est, ut aiunt, in quantum non habet ordinem nec finem debitum. Ita et actio, in quantum ex malo procedit, et ordinem non habet, et ad malum tendit.
Id. de 83 Quæst. q. 3.
G. Alia probatio, quod omnis actus, in quantum est, bonus est.
Item et aliter probant, omnem actum interiorem vel exteriorem, in quantum est, esse bonum : quia non esset actus malus, nisi esset res bona, quia non est aliqua res mala, nisi eadem res bona sit. Unde Augustinus in Enchiridio : Omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quæ mala est, natura non esset. Non ergo potest esse malum, nisi esset aliquod bonum. Quod quum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis nos compellit hoc dicere. — Ex præmissis
Id. Enchirid. c. 13. testimoniis asserunt, omnes actus, in quantum sunt, esse res bonas; nec aliquid esse malum, id est peccatum, nisi idem quoque secundum aliquid bonum sit; et omnium quæ sunt, in quantum sunt, Deum auctorem prædicant, et ejus voluntate omnia esse quæcumque sunt, quæ in quantum sunt, naturæ sunt.
H. Objectio contra illos qui dicunt, omnes actus, in quantum sunt, esse bonos.
Quibus opponitur: Si omnia quæ sunt, in quantum sunt, bona sunt et naturæ sunt: ergo adulterium et homicidium et similia, in quantum sunt, bona sunt et naturæ sunt, et Deo volente fiunt.4 Quod si est, tunc illi qui faciunt illa, bona agunt: quod penitus absurdum est. His vero sic illi respondent. Dicunt equidem adulterium, homicidium, et hujusmodi, non simpliciter actus denotare, sed actuum vitia; actusque ipsos adulterii et homicidii, in quantum sunt vel in quantum actus sunt, a Deo esse et bonas naturas esse, sed non in quantum adulterium et homicidium sunt. Et ideo non sequi dicunt, si actus qui homicidia et adulteria sunt, a Deo sunt, quod homicidia et adulteria a Deo sunt.
I. Alia illorum oppositio contra eosdem.
Item aliter eis opponitur: Si aliquid non est malum quod non sit natura vel res bona, quomodo ergo peccata sunt, non credere in Deum, non ire ad ecclesiam, et hujusmodi, quum ista non sint naturæ, imo omnino non sint? Non est enim aliquid vel res aliqua, non ire ad ecclesiam, vel non credere in Deum, et hujusmodi. Ad quod dicunt, his atque hujusmodi dictionibus, quæ videntur privationes simpliciter notare et nihil ponere quia per negationem dicuntur, vere aliqua poni, actusque per eas significari. Non credere enim in Christum, incredulitatem dicunt, et nomine incredulitatis, malum mentis actum significari. Ita etiam quum dicitur, Non ire ad ecclesiam malum est: non euntis contemptus significatur, id est voluntas mala vel propositum: hoc est enim declinare a bono, et ideo malum est; sicut econverso declinare a malo bonum est. Sicut ergo declinatio a malo aliquid ponit, scilicet voluntatem et propositum vitandi malum (non enim potest esse bonum quod omnino nihil est); ita declinatio a bono, quod est significat, scilicet voluntatem et propositum mali. Et secundum hoc vera est et generalis illa peccati mortalis descriptio quam supra posuit Augustinus, scilicet peccatum est dictum, etc.
K. Utrum malus actus, in quantum peccatum est, sit privatio vel corruptio boni.
Potest etiam quæri ab eisdem, quum peccatum sit (ut supra dictum est) privatio vel corruptio boni, et omnis actus malus sit peccatum, utrum sit privatio vel corruptio boni in quantum peccatum est, vel non. Si enim in quantum peccatum est, corruptio boni est, quum corruptio vel privatio boni pœna sit homini : in quantum ergo peccatum est, pœna est. Quod si est, tunc in quantum peccatum est, bonum esse videtur et a Deo esse. Si autem non in quantum peccatum est, corruptio boni est, quæritur ergo, secundum quid corruptio sit. Si enim corruptio boni est, et non in quantum peccatum est, quum non sit nisi bonum præterquam in eo quod peccatum est, ergo in quantum bonum est, corruptio vel privatio boni est. Ad quod etiam ipsi dicunt, actum malum non in quantum est, neque in quantum bonum est, esse privationem vel corruptionem boni, sed in quantum peccatum est; non tamen in quantum peccatum est, pœna est, vel aliquid quod a Deo sit. Ut enim ex verbis præmissis Augustini colligitur, peccatum dicitur corruptio vel privatio active, non passive. Nam ideo malum vel peccatum dicitur corruptio boni, quia naturam bonam qualicumque privat bono. Nam si non privat aliquo bono, non nocet, ut supra Augustinus ait; nocet autem : adimit ergo bonum. Non autem nocet nisi in quantum peccatum est : ergo in quantum peccatum est, privat bono. Itaque in quantum peccatum est, privatio est vel corruptio boni.
L. Quomodo in quantum peccatum est, possit corrumpere bonum, quum nihil sit.
Sed quum nihil sit in quantum peccatum est, quomodo potest bonum corrumpere vel adimere? Augustinus te hoc docet in libro de Natura boni, dicens :5 Abstinere a cibo, non est aliqua substantia; tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, languescit et frangitur. Sic non est substantia peccatum, eo tamen natura animæ corrumpitur.
M. Quod peccatum proprie corruptio est animæ, et quomodo.
Peccatum vero, id est culpa, proprie animæ corruptio est. Si autem quæritur, in quo possit corrumpi anima, in parabola illius qui incidit in latrones, qui eum vulneraverunt et spoliaverunt, clarescit.6 Incidit enim homo in latrones, quando per peccatum in potestatem diaboli trahitur; et tunc per peccatum exspoliatur gratuitis bonis, id est virtutibus, et in naturalibus bonis vulneratur, quæ sunt ratio, intellectus, memoria et ingenium, et hujusmodi, quæ per peccatum obtenebrantur et vitiantur. Per peccatum etiam privatur illo bono cujus participatione cetera bona sunt : quo tanto magis privatur, quanto magis se ab eo elongat.
N. Qualiter homo se elonget a Deo, scilicet per dissimilitudinem quam facit, hoc est peccatum.
Ab eo autem se elongat homo per peccatum, non loci distantia, quia ubique totus et præsens est omnibus, et omnia in ipso sunt, ut ait Augustinus in libro de
LXXXIII Quæstionibus, et ipse locus non est.7 Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei: non quod eo contineatur, sed quod ei præsens sit et inhabitans; id autem anima munda intelligitur. Per peccatum ergo non secundum locum aliquis longe fit a Deo, sed in eo longe fit, quod ab ejus similitudine recedit; et tanto longius, quanto fit dissimilior. Illa autem, ut ait Augustinus in libro de LXXXIII Quæstionibus, quæ participatione similia sunt Deo, recipiunt dissimilitudinem.8 At ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit, ut quum similitudo Patris Filius sit, ex nulla parte Patri possit esse dissimilis: cujus participatione similia sunt quæcumque Deo similia sunt; et illa possunt recipere dissimilitudinem. Nihil est autem quod hominem adeo Deo dissimilem faciat, quemadmodum peccatum. Quum autem peccatum sit privatio vel corruptio boni, quæ est in anima, est etiam privatio vel corruptio boni corporis: sicut corpus hominis privavit beneficio illius immortalitatis et impassibilitatis quam habuit ante peccatum.
O. An pœna sit privatio boni.
Quæri autem solet, utrum et pœna sit privatio vel corruptio boni. Ad quod facile responderi potest, si prædicta ad memoriam revocentur. Diximus enim supra, privationem vel corruptionem boni accipi active vel passive, id est secundum efficientiam vel effectum. Ideoque privatio vel corruptio boni dicitur et peccatum et pœna: sed peccatum secundum efficientiam, quia privat vel corrumpit bonum; pœna autem secundum effectum, id est secundum passionem, quæ est effectus peccati. Aliud est enim culpa, aliud pœna: alterum est Dei, id est pœna; alterum diaboli vel hominis est, id est culpa.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ QUINTÆ
PRÆCEDENTI distinctione tractavit Magister de peccati origine et subjecto: nunc tractat de ejus definitione. Quo facto, tangit diversas diversorum opiniones, quibus conveniant descriptiones peccati. Quocirca inducit difficultatem, qualiter peccatum sit nihil, quum tamen vocetur actus malus. Ostenso autem quod peccatum formaliter non sit aliquid positivum, sciscitatur quomodo possit corrumpere bonum. Postremo discutit, qualiter peccatum elongatio sit a Deo, et elongans ab eo, et utrum sit non solum culpa, sed etiam pœna: quam quæstionem sequenti distinctione prosequitur.
Footnotes
Chapter 229 of 271