Quæstio 1
Hic quæritur, Utrum actio vitiosa, in quantum actio, sit a Deo. Videtur quod non. Primo, quia actuum fornicationum, furtorum, blasphemiarum, odiorum, desperationum, Deus nequaquam est causa, nec ipse aliquem movet aut dirigit ad hujuscemodi actus. — Secundo, liberum hominis arbitrium est movens et agens sub Deo, et aliquando continuatur cum eo qui est agens universale, interdum discontinuatur et separatur ab eo : quumque in actione sua continuatur cum primo agente, procedit ab ipso libero arbitrio actio bona; quum vero discontinuatur in actione sua ab illo, dicitur ab ipso procedere actio mala. Ex hoc ita arguitur : Quod procedit a libero arbitrio per discontinuationem suam a primo agente, non potest dici procedere ab ipso primo agente; sed actio mala est hujusmodi. Quidquid enim procedit a libero arbitrio in quantum est deficiens, procedit ab ipso per discontinuationem et separationem a Deo. Quumque talis sit actio prava, sequitur quod nullatenus sit a Deo. — Tertio, qui cooperatur agenti et præstat ei virtutem agendi, adjuvat eum, estque ei in facto communicans, et secum participat. Si ergo actio vitiosa, est non solum a peccatore, sed item a Deo, erit Deus peccatori cooperans, communicans, imo et prima principalisque causa peccati. — Quarto, scriptum est in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.1 Ergo si opera vitiosa, in quantum opera, sunt a Deo, sunt valde bona. Scriptum est quoque in Matthæo: Non potest arbor bona fructus malos facere.2 Quomodo ergo Deus naturaliter, totaliter, infiniteque bonus, erit causa operum iniquorum, quæ ex propria ratione sunt mala? — Quinto, omne agens producit simile sibi. Deus igitur nihil producit nisi bonum: imo quum ipse sit summa mensura, primaque regula universæ bonitatis et æquitatis, quidquid ab ipso procedit, eo ipso quo procedit ab ipso, est bonum et æquum.
In oppositum est, quod omne esse, omne agere, omne bonum omnisque actualitas a primo universitatis principio fluxit. Ad quod sunt multæ auctoritates et probationes, quæ partim habentur in littera. Nempe, ut in principio fertur libri de Causis, causa prima plus influit quam quæcumque causa secunda. Rursus, unus est fons essendi, et ut dicunt non solum philosophi, sed etiam Sancti, quidquid est verum seu positivum esse habens, est etiam unum et verum ac bonum. Idem ostenditur per exempla. Legitur namque apud Joannem, quod Caiphas a semetipso non dixit, Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo;3 sed a Spiritu Sancto. Et constat, quod fuit mortale peccatum, quia hoc dixit ad persuadendum quod Christum occiderent. Item Isaias loquitur Deo: Indurasti corda nostra, ne timeremus te. In Prophetis etiam passim describitur, quod Deus adduxit, movit, instigavit Chaldæos, Assyrios, Philistæos, Ægyptios, ad vastandum filios Israel;4 nihilo minus illi increduli peccaverunt mortaliter filios Is-
Ibid. VII, 18, etc.
Ibid. X, 5 et seq. rael persequendo, imo et ob hoc meruerunt exterminari.
Ad hoc Alexander respondet: Mala actio, secundum quod actio, est a Deo, sed non ut mala: imo ut mala, est a mala voluntate creata. Quumque dico a mala voluntate, dico duo: videlicet ipsam voluntatem seu volitionem, quæ est motus potentiæ; et defectum ipsius, quæ est malitia. Voluntas ergo ratione potentiæ in primam reducitur causam ac summam potentiam. Quod autem dico in ea malum, sistit in ipsa secundum quod est deficiens, nec ultra procedit. Hoc namque non habet a Deo, sed in quantum ex nihilo, propter quod vertibilis est ad malum. Ideo, quamvis voluntas sit a Deo, et malum a voluntate, non tamen malum culpæ a Deo est: quoniam malum non est a voluntate prout ad Deum refertur, sed ad nihil. Similiter actio procedit a voluntate secundum quod est potentia a Deo descendens; sed in quantum mala, est a voluntate ut est deficiens. Denique, dum dico discontinuationem a Deo, dico duo: dico enim separationem liberi arbitrii a Deo quantum ad affectum vel effectum; dico quoque conjunctionem ipsius quantum ad esse. Separatio ergo illa inducit deformitatem; sed conjunctio cum summo bono quantum ad esse, inducit actionem. Hinc constat, quod Deus non adjuvat nec confortat liberum arbitrium ad male agendum, sed ad agendum. Dat enim potentiam ad actionem in quantum est actio, non autem dat potentiam voluntati aut libero arbitrio ad defectum seu malum: quoniam hoc non est posse, sed non posse.
Ex his patet ad objecta solutio. Nam cuncta quæ fecit Deus, id est omnia simul accepta, sunt valde bona in quantum ab ipso sunt, quæ tamen ex se et in quantum ex nihilo prodierunt, defectuositatem et pronitatem ad malum habent admixtas.5 Mala etiam actio, in quantum actio, non est fructus malus. Conformiter, quod in verbis Caiphæ fuit de veritate et reali prolatione, fuit a Deo. Frequenter etiam Deo attribuuntur aliqua permissive, et ipse Deus inspiravit præfatis incredulis voluntatem impugnandi inobedientes Judæos, in quantum id meruerunt, et justissimum fuit ut vastarentur; non autem inspiravit ipsis ut facerent hoc prava intentione et ex vitiosa radice, puta ex odio, ambitione, cupiditate, crudelitate, sicut egerunt hoc. — Hæc Alexander.
Concordat Antisiodorensis : Hic est, dicens, triplex opinio. Una, quod omnis actio mala est solum ab homine vel diabolo. Alii dicunt, quod omnis actio mala est a Deo, quoniam solus Deus largitur potentiam exercendi illam. Tertii dicunt, quod actio mala, in quantum actio, est a Deo : quod verum esse probatur per illud Isaiæ, Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea?6 id est, numquid tu, Sennacherib, debes in te et de tua potentia gloriari, quasi propria virtute sis sortitus victoriam contra eos quos per te tanquam per flagellum meæ justitiæ castigavi ? — Hæc Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, ubi disputationem istam prolixe subtiliterque prosequitur, et inter cetera quærit, quid faciat actionem malam esse, an scilicet sola prohibitio. Videtur quod sic, quoniam actio bona est in se, quum sit a Deo : ergo sola prohibitio facit eam malam. Respondet : Quamvis nulla facta esset prohibitio, adhuc esset aliqua actio mala, quia ut Augustinus testatur, anima posita est inter Deum et creaturas. Unde, si per amorem conjungat se Deo tanquam suo superiori, illuminatur, cunctisque bonis perficitur; si vero per amorem conjungat se inferioribus ad fruendum, obtenebratur, et omnibus bonis Dei minuitur, ut qui abutitur. Hinc quamvis nulla prohibitio esset facta, attamen frui creatura esset homini malum, quia voluntarium, ideoque peccatum. Sed ad vitandum tale malum, data est rationi cognitio talis mali a Deo, qui scripsit legem naturæ in ratione, per quam caveat tale malum. Hinc fornicari, adulterari, et consimilia, sunt
Qui rursus interrogat, utrum fortuita et casualia, secundum quod talia, sint a Deo. Respondet : Quamvis fortuita sint a Deo quantum ad id quod sunt, non tamen in quantum fortuita : quia fortuitum et casuale aliquid ponunt, puta effectum ex concursu causarum ob aliud attentatarum; aliquid quoque privant : dicunt enim defectum intentionis et præcognitionis, quod non convenit Deo. Quumque tam casuale quam fortuitum, ut sic, est nomen impositum a privatione intentionis ; ideo secundum quod privatio intentionis duplici-
Quibus objici potest illud Apostoli : Ubi Rom. IV, 15. non est lex, nec prævaricatio. Unde secundum Ambrosium, peccatum est prævaricatio legis divinæ, et cœlestium inobedientia mandatorum. Ex quibus videtur, quod nisi hominibus Deus dedisset præcepta bene agendi, prohibitiones quoque male agendi, non reputarentur ei in culpam. Verumtamen juxta præhabita, Deus est institutor omnis justitiæ; et quod ipse censet iniquum, vere iniquum est.
At vero Bonaventura : Circa hanc (inquit) quæstionem fuerunt opiniones diversæ adeo magnorum virorum, tamque rationabiles, ut nec Magister ausus fuerit definire quæ earum sit rationabilior. Attamen quia per multam discussionem dubitabilia ducuntur ad manifestationem, modo communiter tenetur, quod opinio illa sit verior quæ dicit, quod omnis actio, sive substrata peccato sive non, sit a Deo. Sic quippe oportet fateri, si consideretur eminentia divinæ potentiæ, et indigentia creaturæ. Quum enim Deus sit primordiálissima causa, ideo est influentiæ maximæ in causas secundas, ut nec modicum quid quantumlibet parvum, dummodo sit ens, procedat a causa secunda nisi cooperante omnipotentia causæ primæ. Omnis quoque potentia creata, quantum est de se, defectiva est, non pure activa : idcirco in omnibus adjuvari indiget potentia illa quæ est purus actus. Hæc Bonaventura. ter potest intelligi, secundum hoc casuale et fortuitum dupliciter capiuntur. Uno enim modo potest intelligi privatio intentionis universaliter respectu cujuscumque agentis, sive particularis sive universalis, sive operantis sive cooperantis, sive exsequentis sive gubernantis: sicque nihil est casuale, imo fortuna et casus sic nihil sunt. Et tamen sic quidam philosophi posuerunt casum: quod reprobat Augustinus libro LXXXIII Quæstionum, per hoc quod Providentia totus mundus administratur, ita quod nihil sit quod non pertineat ad opus providentiæ Dei. Secundo intelligi potest privatio intentionis respectu particularis agentis, videlicet particularis naturæ et intellectus creati: sicque casuale est aliquid. Et Boetius casum definit, ostendens qualiter quis casualiter operetur, dicendo: Casus est inopinatus rei eventus. — Hæc idem. Qui denuo sciscitatur, utrum enuntiatio falsa, secundum quod falsa, sit a Deo. Quocirca declarat, quod sicut actio vitiosa, secundum quod actio, est a Deo, non ut vitiosa; ita enuntiatio falsa, ut enuntiatio, a Deo est, non ut falsa.
De hac vero materia, qualiter fortuita et casualia cadant sub providentia Dei, et qualiter per respectum ad Deum nihil sit casuale, plenissime scribit Guillelmus prima parte libri de Universo: quod ad primum pertinet librum Sententiarum.
Insuper Thomas: Opinio (inquit) dicentium, quod actio mala, secundum quod actio, non est a Deo, modo a paucis aut nullis tenetur. Est enim propinquissima duplici errori. Nam primo videtur ex ea sequi, quod sint plura prima principia, quum hoc sit de ratione primi principii, ut agere valeat sine auxilio et influentia prioris agentis. Ideo si voluntas humana actionem aliquam posset producere cujus Deus auctor non esset, voluntas humana rationem haberet primi principii: quamvis conentur hoc solvere, dicentes quia non habet esse ex se, idcirco non convenit ei primi principii ratio. Sed et hoc inconveniens esse videtur, ut quod ex se non habet esse, ex se agere queat, quum nec durare possit ex se. Denique, quum virtus sit ab essentia, et operatio ex virtute, id cujus essentia est ab alio, virtutem et operationem ab alio habere oportet. Quamvis etiam per illam responsionem evitaretur quod non esset primum simpliciter, non tamen quin esset primum agens, si ejus actio non reduceretur in aliquod prius agens sicut in causam. Secundo sequeretur quod Deus non esset universalis causa totius realis et positivæ entitatis.
Idcirco dicendum, quod actus malus, in quantum actus, est a Deo, non autem secundum quod deformitatem habet. Quod qualiter sit, sic potest considerari. In omnibus in quibus incidit defectus ex causa secunda, et non ex causa prima, oportet quod quidquid essentiæ et bonitatis est in effectu deficiente, totum a causa prima procedat; quod vero est defectionis, reducatur in causam secundam deficientem, ut patet in claudicatione, quæ est a virtute gressiva, mediante tibia curva, per cujus curvitatem obliquitas in claudicantis gressu relinquitur: unde quidquid est ibi de gressu, totum est a virtute gressiva; defectus autem seu obliquitas gressus, non est a virtute gressiva, sed ex tibia tantum. Consimiliter vero est ordo Dei ad voluntatem creatam sicut causæ primæ ad causam secundam. Quumque in Deo nullus defectus sit, et voluntas creata defectibilis exstet, ideo quidquid de ratione entis et actus est in actu deficiente, videlicet in peccato, totum a primo agente seu Deo procedit; sed defectus actionis ita est a voluntate creata, quod non procedit a Deo. Hinc quidquid deformitatem simul cum actu significat, sive in generali, sive in speciali, non potest simpliciter dici a Deo esse. Ideo dici non potest quod homicidium, furtum seu peccatum sit a Deo, nisi cum ista aut simili additione, in quantum est actus, vel in quantum est ens. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima secundæ, quæstione septuagesima nona, eadem scribit, et addit:
Homo dupliciter est causa peccati proprii seu alieni.7 Uno modo directe, utpote voluntatem suam vel alterius inclinando ad peccandum. Alio modo indirecte, non retrahendo alios a peccato dum potest et debet. Unde per Ezechielem ait Dominus speculatori: Si non dixeris impio, Morte morieris, sanguinem ejus de manu tua requiram.8 Deus autem non est directe causa peccati, quum omne peccatum sit per recessum ab ordine, qui est in Deum sicut in finem. Deus vero omnia inclinat et convertit in se ipsum sicut in ultimum finem, ut S. Dionysius primo capitulo de Divinis nominibus protestatur. Similiter, nec indirecte est aliis causa peccandi. Contingit quippe quod aliquibus non præbet auxilium ad vitandum peccata; quod si præberet, non peccarent. Verum hoc facit secundum ordinem sapientiæ atque justitiæ suæ: idcirco ei non imputatur quod tales peccant; quemadmodum gubernator non dicitur causa submersionis navis ex hoc quod navem non regit, nisi dum subtrahit gubernationem potens et debens gubernare. Hæc Thomas in Summa.
Consonat Petrus, additque: Quidam considerantes actionem malam secundum esse morale, dicunt quod non est a Deo, quia deordinat a fine ultimo; unde ut dicunt, non est a primo principio, nec secundum quod actio, nec secundum quod mala. Alii melius considerantes actionem malam secundum absolutum esse naturæ, dicunt quod est a Deo ut a primo principio, et tendit in ipsum ut in finem naturalem, non moralem; non tamen est a Deo in quantum mala, quia sic finem ac principium privat. Hinc Augustinus disseruit, quod Dei voluntas est prima causa omnium specierum atque formarum, actionum atque motionum. Præterea, quæcumque habent idem genus, habent eadem principia generis sui; sed actus fornicationis et actus matrimonii habent idem genus naturæ, et uterque est actus partis vegetativæ: quum ergo actus matrimonii sit a Deo, similiter et actus fornicationis.
Item, a primo motore dependet omnis motus, quoniam eo cessante a movendo, cessat omnis motor; quumque actio prava sit motus, dependet a primo motore, estque a Deo. Amplius, si Deus non est causa omnis malæ actionis, ergo nec passionis seu effectus: ergo non est causa prolis quæ generatur ex fornicatione, nec redemptionis quæ consecuta est ex Christi passione. Postremo, actio mala est a libero arbitrio, aut ergo secundum quod illud est ex nihilo, aut secundum quod est a Deo. Si secundum quod est ex nihilo, ergo et ipsa est nihil; si secundum quod est a Deo, ergo et ipsa ex Deo est. Hæc Petrus.
Concordant Albertus, Udalricus, Richardus, ceterique communiter. Nec ullum modo doctorem invenio qui sequatur opinionem dicentium, quod actio mala, etiam in quantum actio, non sit a Deo. Verumtamen S. Fulgentius ait, et habetur in glossa ad Romanos super illud, Tradidit illos Deus in passiones ignominiæ:9 Deus inclinat voluntatem creatam in omne quod voluerit, sive bonum sive malum. Ad quod respondet Albertus, quod non eodem modo Deus hoc facit, quia directe atque causaliter inclinat ad bonum, permissive vero seu gratiam non præstando vel retrahendo, inclinat ad malum.10
Porro Durandus scribit aliquid speciale: Deus, inquiens, est causa universalis et prima actionis peccati; non tamen est causa immediata et proxima ejus. Nempe a quo est essentia rei, ab eo est virtus et operatio ejus, saltem mediate; sed omnis essentia est a Deo: ergo et actio peccati. Quod autem Deus non sit immediata et proxima causa actionis peccati, probatur. Nam impossibile est eamdem numero actionem esse a duobus aut pluribus, ita quod a quolibet sit immediate atque perfecte, nisi in illis sit eadem numero virtus. In Deo autem et creaturis nequit esse eadem numero virtus; actio vero creaturæ immediate et perfecte est a creatura, quum non excedat virtutem propriæ speciei: ergo eadem actio non est immediate a Deo.
Contingit quippe quod eadem actio numero sit a duobus, et a quolibet perfecte, sed ab uno immediate, ab alio mediate, quia eamdem actionem quam facit causa propinqua perfecte et immediate, facit causa universalis remota perfecte, in quantum causæ proximæ dat virtutem et conservat eamdem; et hoc est mediate dumtaxat. Secundo contingit eamdem numero actionem esse a pluribus immediate, sed a nullo perfecte, ut patet in trahentibus navem. Verumtamen Deo imputari non valet hominis culpa. Actio namque imputari non debet agenti nisi secundum quod ab ipso procedit. Actiones vero liberi arbitrii non procedunt a Deo nisi secundum indifferentiam boni ac mali, quoniam Deus non est causa actionum liberi arbitrii nisi quia ab ipso est liberum arbitrium et conservatur, et per hoc est indifferens ad eliciendum bonum et malum. Hæc Durandus.
In quibus primo videtur erroneum quod ait, Deum esse causam universalem et primam actionis peccati: quia sicut ex verbis Thomæ jam patuit, quidquid deformitatem simul cum actu significat, non potest simpliciter dici esse a Deo, nisi cum ista additione, in quantum est ens aut actus. Sed actio peccati includit deformitatem simul cum actu. Secundo quod dicit: Impossibile est eamdem numero actionem esse a duobus aut pluribus ita quod a quolibet sit immediate et perfecte, nisi in ambobus sit eadem numero virtus. Istud enim videtur pati instantiam, quum duo illa agentia non sunt causa in eodem modo seu generare productionis. Tertio quod ait, actionem creaturæ non esse immediate a Deo. Ut enim in commentario primæ propositionis libri de Causis asseritur, causa universalis prima agit in causatum causæ secundæ, antequam agat in illud causa secunda, et ita per prius attingit et influit. Quarto quod ait, Deum non esse causam actionum liberi arbitrii nisi quia ab ipso est et conservatur liberum arbitrium. Nam et Deus influit et imprimit in liberum arbitrium, movens et excitans illud ad operandum, præsertim in meritoriis actibus. Denique, de his super primum dictum est plenius, dist. xxxviii, q. 2. hæcque breviter tango, ut veritas perscrutatius inquiratur.
Præterea Scotus hic sciscitatur, an voluntas creata sit totalis et immediata causa respectu sui velle, ita quod Deus respectu hujus non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantummodo mediatam. Quocirca conscribit: Ad istam (inquiens) quæstionem posset dici quod imo, quoniam aliter voluntas non esset libera, nec aliter posset causare aliquid contingenter, nec aliter posset peccare, nec aliquam actionem haberet. — Ista prolixe prosequitur: quod omitto, quia persuasiones modici aut nullius exstant vigoris.
Idem allegat illud Ecclesiastici:11 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Adjecit ei mandata et præcepta: si volueris mandata servare, conservabunt te. Apposuit ante te aquam et ignem: ad quod voluerisorrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi. Augustinus quoque fatetur: Sic Deus res quas condidit administrat, ut eas agere proprios motus sinat. Item Anselmus de Concordia prædestinationis et gratiæ: Deus omnes efficit actiones, omnesque motus, quoniam facit res a quibus et in quibus et ex quibus fiunt, et nulla res habet ullam potestatem volendi aut faciendi, nisi ipso dante. Unde et Commentator nono Metaphicæ loquitur: Moderni ponunt unum agens omnia agens sine medio, et contingit illis dicere ut nullum ens habeat naturaliter propriam actionem. Et quum entia non habuerint proprias actiones, non habebunt essentias proprias: actiones namque non distinguuntur nisi per diversas essentias. Hæcque opinio a natura hominis est valde extranea. Hæc Scotus.
Qui consequenter aliam tangit opinionem, dicendo: Sed si hæc via esset vera, posset secundum eam faciliter assignari quomodo Deus non sit causa peccati. Loquendo enim sive de materiali, sive de formali in peccato, totum esset a voluntate creata sicut a causa totali, et ideo nullo modo a Deo nisi mediate, quia Deus voluntatem produxit talem quæ posset sic et sic velle. Verum contra hanc viam objicitur, quia secundum eam salvari non posset, Deum esse causam meriti hominum, quum meritum sit tam liberum sicut peccatum. Similiter, non salvaret ordinem essentialem causarum, secundum quem, juxta primam propositionem libri de Causis, omnis causa primaria plus influit quam quæcumque causa secunda. — Deinde Scotus tangit, qualiter ista possent solvi. Ad primum (inquiens) dici potest, quod Deus aliquo modo est causa meriti, quo modo non est causa peccati: quoniam immediate causat in anima gratiam seu caritatem, quæ per modum naturæ inclinat ad merendum; et quandocumque forma per modum naturæ activa, est ab aliquo agente, tunc actio formæ est ab eo.
Sed contra istam Scoti solutionem instatur, quoniam Deus non solum est causa meritorum nostrorum per hoc quod habitualem caritatem et gratiam creat in anima, imo etiam per hoc quod ad actionem meritoriam producendam immediate causaliterque concurrit. Atque ut Sancti et catholici tradunt doctores, ad omnem meritorium actum exigitur ac necessaria est actualis motio Spiritus Sancti, qui est immediata causa in suo modo ac genere producendæ universæ meritoriæ actionis. Ad quod insinuandum scripsit Apostolus: Fiduciam talem habemus ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. Itemque: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere. Isaias quoque: Omnia, inquit, opera nostra operatus es in nobis. Hinc Thomas in Summa contra gentiles subtiliter et efficaciter disputat contra talem errorem, asserens hunc fuisse errorem Origenis in Periarchon, quod Deus pro tanto dicatur causa actuum operumque nostrorum, quia est causa virium et virtutum ex quibus procedunt.
II Cor. III, 4, 5.
Philipp. II, 13.
Is. XXVI, 12.
Alias Scoti solutiones dimitto, quia patent calumniæ. Ipse tamen satis moderate ac sobrie videtur hic loqui, imo adhuc fortiter contra primam arguit opinionem: Ex ipsa, inquiens, sequitur quod Deus non sit naturaliter præscius futurorum; secundo, quod non sit omnipotens. Deus enim non habet scientiam de futuris contingentibus, nisi quia certitudinaliter novit determinationem voluntatis suæ respectu eorum ad quæ voluntas sua immutabilis inimpedibilisque consistit. Si autem voluntas creata est totalis causa respectu sui velle, et ipsa contingenter se habet ad suum velle: ergo quantumcumque voluntas divina ponatur determinata ad unam partem eorum quæ dependent a voluntate creata, poterit voluntas creata aliter velle, et ita non sequitur certitudo ex cognitione determinationis voluntatis divinæ. — Istam disputationem prosequitur, quam dimitto: quia nec istæ rationes demonstrative concludunt, nec facile innotescit cui opinioni plus faveat. Sed subjungit: Propter istas rationes de omnipotentia et omniscientia Dei, non tenendo viam istam, restat inquirere qualiter peccatum sit a voluntate creata, et non a Deo. Etenim in peccato concurrunt actus positivus tanquam materiale, atque privatio justitiæ debitæ ut formale. Et respectu hujus privationis nulla est causa efficiens, sed solum deficiens: voluntas namque, quæ debitrix est dandi rectitudinem actui suo et non dat, deficiendo peccat. Istud ergo deficere, seu causam liberam non dare rectitudinem debitam actui suo, quam tunc posset dare, est peccare formaliter. — Hæc Scotus, qui de his prolixe disceptat.
Postremo Henricus Quodlibeto quartodecimo, quæstione qua quærit, utrum agens secundum agens in virtute primi agentis, habeat in se virtutem illius mansivam: Hic, inquit, oportet primo videre, quid sit virtus primi agentis exsistens in agente; secundo, quid sit in se, et in effectu quem agit agens secundum per illam. Dicuntque aliqui, quod sit forma agentis secundi, qua subsistit et per quam operatur opus debitum propriæ formæ : cujusmodi est forma in quantum id quo illa operatur, habet ignis in quantum ignis, quæ vocatur igneitas, qua ignis generat ignem; et forma calidi in quantum est calidum, quæ vocatur caliditas, qua calidum producit calidum. Et dicitur virtus primi agentis esse in agente secundo, quia a primo habet esse in secundo. Attamen hoc non potest generaliter esse verum in causis ordinatis, quarum una est prima, et altera secunda. Non enim semper in illis secunda causa habet esse et virtutem a causa priori seu prima in ordine suo; sed solum verum est hoc de causa simpliciter prima, et non de causa secunda nisi secundum errorem quorumdam philosophorum, præcipue Avicennæ, qui posuit cœlum ab intelligentia esse creatum, et elementa a cœlo. Unde si a tali causa prima aliqua vis sit in causa secunda, illa necessario est aliquid præter ea quæ sunt de natura agentis secundi, et præter id quod est ipsum agens secundum: quamvis forte a causa prima quæ Deus est, non sit aliquid in causa secunda quo agit suam propriam operationem, præterquam id quod est ipse vel ipsa causa secunda. Propter quod aliqui dicunt, quod in singulis causis aliis a Deo non est nisi id quod naturaliter inditum est ipsis a Deo, quo quælibet earum agit propriam operationem, ut quod ignis sola forma igneitatis generat ignem, et forma caloris generat caliditatem seu calidum, ita quod Deus nil aliud influat igni ut generet ignem, neque calori ut gignat calorem, præter hoc quod causat in isto formam igneitatis atque caloris: ita quod quidquid agit in eo quod fit et procedit ab agente creato mediate seu immediate, hoc agit virtute naturæ suæ substantialiter præsentis, non per aliud a Deo influxum ipsi agenti secundo. Insuper quidam affirmant, quod Deus non aliter operatur opera ignis quæ agit vi igneitatis aut caloris, quam in quantum operatus est ista in igne: ita quod non sit ponendum quod immediate operatur in opere quolibet creaturæ præter hoc quod mediate operatur,
Quomodo autem et qualiter necessarium sit ponere, quod aliter quam modo tactum est, Deus mediate vel immediate cooperetur in omni opere ejus, non video; nec tamen dico contrarium. Forsitan enim illud divinæ congruit majestati, ideoque ponendum est. Quoniam quidquid majestati ejus congruit, hoc necessario congruit ei, quia in ipso nihil est contingenter. Nam et causæ secundariæ in elementis et elementaribus supra formam eis a Deo naturaliter inditam, indigent virtute influxa a cœlo, dicente Philosopho: Homo generat hominem et sol. — Hanc disputationem Henricus diffuse prosequitur, non tamen descendit ad hoc, an prava actio sit a Deo, sed circa istud versatur præcipue, an in omni operatione causæ secundæ Deus immediate cooperetur, et aliquid influat speciale, sicut immediate unamquamque rem conservat in esse. De qua re nil audet determinare. Quid autem videatur super hoc sentiendum, supra primum expressi.12
Præterea quidam circa hanc distinctionem varias inserunt quæstiones, videlicet: an peccatum sit aliquid, an sit natura aut substantia, et consimilia quædam; quum tamen hæc supra frequenter sint expedita, præsertim circa secundi hujus exordium.13 Si autem peccatum secundum suum materiale dicatur substantia, hoc est sumendo substantiam multum extense pro quacumque positiva essentia, prout dici solet quod hoc aut illud est bonum secundum substantiam actus, et prout nomen dicitur significare substantiam.
Footnotes
Chapter 241 of 271