Quæstio 2
Quæritur quoque hic, Utrum malum principalius dicatur de culpa an de pœna.
Ad quod quamvis ex præinductis patet responsio, advertenda est tamen Richardi prima in ordine suo; sed solum verum est hoc de causa simpliciter prima, et non de causa secunda nisi secundum errorem quorumdam philosophorum, præcipue Avicennæ, qui posuit cœlum ab intelligentia esse creatum, et elementa a cœlo. Unde si a tali causa prima aliqua vis sit in causa secunda, illa necessario est aliquid præter ea quæ sunt de natura agentis secundi, et præter id quod est ipsum agens secundum: quamvis forte a causa prima quæ Deus est, non sit aliquid in causa secunda quo agit suam propriam operationem, præterquam id quod est ipse vel ipsa causa secunda. Propter quod aliqui dicunt, quod in singulis causis aliis a Deo non est nisi id quod naturaliter inditum est ipsis a Deo, quo quælibet earum agit propriam operationem, ut quod ignis sola forma igneitatis generat ignem, et forma caloris generat caliditatem seu calidum, ita quod Deus nil aliud influat igni ut generet ignem, neque calori ut gignat calorem, præter hoc quod causat in isto formam igneitatis atque caloris: ita quod quidquid agit in eo quod fit et procedit ab agente creato mediate seu immediate, hoc agit virtute naturæ suæ substantialiter præsentis, non per aliud a Deo influxum ipsi agenti secundo. Insuper quidam affirmant, quod Deus non aliter operatur opera ignis quæ agit vi igneitatis aut caloris, quam in quantum operatus est ista in igne: ita quod non sit ponendum quod immediate operatur in opere quolibet creaturæ præter hoc quod mediate operatur, solutio, asserentis: Optimum hominis bonum præsertim consistit in actu perfecto intellectus et voluntatis, quia in hoc consistit hominis beatitudo: ergo maximum hominis malum consistit in defectivo intellectus voluntatisque actu. Qui defectus est culpa, sicque culpa est maximum hominis malum. Præterea, pœna sub ratione qua pœna, est a Deo, non autem culpa. Ergo in pœna est aliqua participatio bonitatis, quum in effectu sit aliqua suæ causæ similitudo, juxta illud S. Dionysii capitulo secundo de Divinis nominibus: Causata habent causalium receptas imagines. In culpa autem, loquendo formaliter ut est culpa, nulla est participatio bonitatis. Rursus, malum pœnæ directe opponitur bono creaturæ, in quantum per ipsum creatura aliquo bono temporali privatur, quemadmodum per destructionem oculorum privatur visu; vel in quantum in creatura est quædam carentia boni perpetui, ut carentia beatificæ visionis. Sed malum culpæ contrariatur directe divino honori, quo Deus est honorandus secundum se; ac divino amori, quo secundum se Deus amandus est. Amplius, bonum creaturæ maxime consistit in recto ordine ejus ad ultimum finem. Cui ordini maxime contrariatur peccatum, quod est ipsa a summo bono aversio. Per pœnam autem quandoque homo refertur, reparatur et ordinatur ad Deum. Nam qui per culpam aversus est, per pœnam reducitur et reconciliatur. Tanta demum est gravitas mali culpæ, ut dicat Anselmus primo libro Cur Deus homo: Pro conservanda tota creatura nihil facere deberemus contra Dei voluntatem, etiam si essent plures mundi creaturis repleti, sicut est iste; etiam si infinito numero multiplicarentur, idem responderem. Hæc Richardus.
Denique planum est istud, quia per malum culpæ efficimur Deo odibiles, rebelles et hostes, fœde dissimiles, maxime viles; ac ipsa culpa est mors pessima.
Chapter 242 of 271