Skip to the text

Distinctio 37

A. Aliorum ponit sententiam, qui dicunt, malos actus nullo modo esse a Deo, nec esse bonos, sive in eo quod sunt, sive alio modo.

SUNT autem et alii plurimi longe aliter de peccato et actu sentientes. Asserunt enim, voluntatem malam et actum malum peccata esse et nulla ratione bona, nec secundum aliquam rationem ex Deo auctore esse, quia sine Deo fiunt. Sine eo namque, ut ait Evangelista, factum est nihil, id est peccatum : quod dicitur Joann. 1, 3. esse nihil, non quia non sit actio vel voluntas mala, quæ aliquid est, sed quia a vero esse separat homines et ad malum trahit, et sic ad non esse deducit. Qui enim a summi boni participatione recedunt, quod solum vere ac proprie est, merito non esse dicuntur. Ideoque Augustinus dicit super Joannem, peccatum nihil esse, nihilque fieri quum peccant homines. Hac ergo ratione adstruunt peccatum nihil esse, quia a vero esse hominem elongat. Voluntatemque malam atque actionem sive locutionem malam peccatum esse dicunt, quia prævaricatio et inobedientia hæc sunt, et contra legem Dei fiunt; quæ tamen sunt, sed ab homine vel diabolo, non a Deo. Nullatenus enim hæc a Deo esse dicunt, sive in quantum sunt, sive alio modo.

Aug. in Joann. tract. 1, n. 13.

B. Qualiter determinent verba Augustini præmissa, quibus ait : Omne quod est, in quantum est, bonum est.

Id. de 83 Quæst. q. 21.

Id. Enchirid. c. 14.

Id. Retract. lib. 1, c. 13, n. 13.

Id. Hypognost. lib. 1, n. 7; lib. 1v, n. 1.

Illa quoque Augustini verba, quibus dicit, omne quod est, in quantum est, bonum esse et Deum habere auctorem, de naturis sive de substantiis tantum accipienda fore tradunt. Substantiæ vero nomine atque naturæ dicunt significari substantias ipsas, et ea quæ naturaliter habent, scilicet quæ concreata sunt eis, sicut anima naturaliter habet intellectum et ingenium et voluntatem et hujusmodi : quod ex verbis Augustini præmissis colligitur, ubi bonum hominem appellat bonam naturam, et malum hominem malam naturam. Secundum hanc ergo assertionem vel acceptionem, mali actus non sunt naturæ vel substantiæ, nec etiam boni actus : quod utique videtur Augustinus innuere in libro Retractationum, distinguens inter substantias sive naturas, et bonas actiones sive malas. Aperiens enim quomodo intelligendum sit quiddam in libro de Vera religione ab eo traditum, ait : Hoc de substantiis atque naturis dictum est; inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis. — Aperte hic videtur dividere inter naturas sive substantias, et actiones sive peccata. Ideoque asserunt præfati doctores, actiones interiores vel exteriores non esse naturas vel substantias : quæ si malæ sunt, peccata sunt, neque a Deo sunt. Quod vero mali actus non sint naturæ, Augustinus videtur notare in prima responsione contra Pelagianos, ita dicens : Opera diaboli quæ vitia dicuntur, actus sunt, non res. Idem in quarta responsione : Omne malum natura non est, sed actus accidens alicui ex defectu boni. Quamobrem quod natura non est, Deus non fecit : quia natura est omne quod fecit. Item : Omne quod natura bonum est, Deus ex nihilo fecit, non diabolus.

C. Secundum hos, res aliquæ sunt quæ a Deo non sunt, quibus homines mali sunt.

Ex quo colligitur, res aliquas esse quæ a Deo non sunt, eisque homines mali sunt. Quod nihilo minus et ipsi concedunt, innitentes verbis Augustini superius positis, qui in Enchiridio determinans illa verba Prophetæ, Væ his qui dicunt bonum malum, dicit, de ipsis rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus hoc esse intelligendum. Sunt ergo aliquæ res quibus homines mali sunt. Id autem quo homo fit deterior, a Deo non est : quia ut ait Augustinus in libro de LXXXIII Quæstionibus, Deo auctore non fit homo deterior. Non est ergo Deus auctor rerum quibus homo deterior fit; at sunt aliquæ res, ut dictum est, quibus homines mali fiunt : sunt ergo aliquæ res quæ a Deo non sunt, quia peccata ipsæ sunt. Ideoque Scriptura in pluribus contestatur locis, Deum non esse auctorem malorum, id est eorum quæ peccata sunt.

Is. v, 20. Aug. Enchirid. c. 19.

Id. de 83 Quæst. q. 3.

D. Ex parte eorum præmissæ opponitur sententiæ in illo verbo :

Deus auctor malorum non est.

In hoc autem verbo superiorum sententiæ recte opponitur, qui dicunt Deum non esse auctorem eorum quæ mala sunt, in quantum mala sunt, sed in quantum sunt; et in quantum mala sunt, dicunt ea nihil esse. Quid ergo mirum, si Deus dicitur non esse auctor eorum in quantum nihil sunt, quum nihili nullus auctor exsistere queat? Ideoque quum dicitur Deus esse auctor omnium quæ sunt, bonorum isti subintelligi volunt. Bona autem illa esse dicunt quæ naturaliter sunt; ea vero naturaliter esse dicunt, non solum quæ substantiæ sunt vel concreata substantiis, qualiter supra acceperunt, sed et omnia quæ naturam non privant bono : et ita secundum eosdem, multiplex in Scripturis fit intelligentia, ubi de natura sive de substantia, vel de his quæ naturaliter sunt, sermo occurrit. Sed super illum locum Psalmi, Non est substantia, ita Augustinus de substantia disseruit, ut præmissæ sententiæ videatur consentire, dicens :1 Substantia intelligitur illud quod sumus, quidquid sumus : homo, pecus, terra, sol, omnia ista substantiæ sunt eo ipso quo sunt. Naturæ ipsæ substantiæ dicuntur; nam quod nulla est substantia, nihil omnino est : substantia ergo est aliquid esse. Deus fecit hominem substantiam, sed per iniquitatem lapsus est homo a substantia in qua factus est : iniquitas quippe ipsa non est substantia. Non enim iniquitas est natura, quam formavit Deus, sed iniquitas est perversio, quam fecit homo. Naturæ omnes per ipsum factæ sunt; iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas non est substantia. In illo hymno trium Puerorum universa creatura laudans Deum commemoratur. Laudant enim omnia Deum, sed quæ fecit Deus. Laudat ibi serpens Deum, sed non avaritia. Omnia reptilia ibi nominata sunt, sed non aliqua vitia : vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus, et vitia non sunt substantia. — Intendant diligenter his verbis præmissarum assertores sententiarum, et percipere poterunt rationem et causam dictorum, ubi Scriptura de natura vel substantia mentionem facit. Illarum vero sententiarum judicium prudentis lectoris, cui utriusque sententiæ notitiam plenarie dedimus, arbitrio relinquimus, ad ea quæ adhuc nobis supersunt tractanda festinantes.

Aug. in ps. 68 sermo 1, n. 5.

Dan. III, 52 et seq.

E. Quod de peccato, non de pœna intelligitur, quum dicitur :

Deus non est auctor mali.

Quum igitur in hoc omnes consentiant catholici tractatores, scilicet quod Deus non est auctor malorum, cavendum est tamen ne malorum nomine pœnas, sicut peccata generaliter includas. Pœnarum enim Deus auctor est, sicut ipse per Prophetam ait : Non est malum in civitate quod Dominus non fecerit.2 Item alibi ex persona sua ait : Ego sum Deus creans malum et faciens bonum.3 Ecce hic dicitur creasse et fecisse malum. Sed mali nomine pœna intelligitur, non peccatum : sicut converso quum dicitur Deus non esse auctor malorum, nomine mali peccata intelliguntur. Ideoque Augustinus qui dixerat in libro de LXXXIII Quæstionibus, quod Deus auctor mali non sit, in primo libro Retractationum quomodo intelligendum sit aperit, dicens :4 Videndum est ne male intelligatur quod dixi, Deus auctor mali non est, qui et omnium quæ sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt; et ne hinc putetur non ab illo esse pœnam malorum, quæ utique malum est his qui puniuntur. Sed hæc ita dixi, sicut dictum est : Deus mortem non fecit, quum alibi scriptum sit :5 Mors et vita a Domino est. Malorum ergo pœna, quæ a Deo est, malum est quidem malis, sed in bonis Dei operibus est, quoniam justum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod justum est.6 Sic ergo dicitur Deus non fecisse mortem, quia non fecit illud pro quo mors infligitur, id est peccatum. Audisti, lector, causam dictorum ex qua sana intelligentia formatur, quum dicitur : Deus non est auctor mali ; et, Deus mortem non fecit.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SEPTIMÆ

IN præcedenti distinctione Magister induxit opinionem et rationes dicentium, peccata quantum ad id quod positivum in eis est, esse a Deo efficienter, non autem quoad deformitatem peccati. Hic aliam introducit opinionem cum rationibus et auctoritatibus suis, et ad nullam earum declinat, sed tantæ difficultatis determinationem prudenti relinquit lectori. Deinde fatetur mala pœnæ esse a Deo.

Footnotes

  1. Ps. LXVIII, 3. ↩

  2. Amos III, 6. ↩

  3. Is. XLV, 6, 7. ↩

  4. Aug. de 83 Quæst. q. 21; Retract. lib. I, c. 26. ↩

  5. Sap. I, 13. ↩

  6. Eccli. XI, 14. ↩

Chapter 240 of 271