Quæstio 1
Hic quæritur primo, An fides sit ita necessaria intentionis directrix, quod omnis infidelium actio sit indirecta, inordinata, et aliquo modo culpabilis.
Et videtur primo, quod fides non habeat intentionem dirigere. Primo, quia hoc spectat ad legem divinam; item ad prudentiam, quæ vocatur virtutum auriga. — In contrarium est, quod fides est oculus cordis et lumen mentis, ostendens homini ultimum finem, et dirigens in eumdem. Rursus, ultimus finis hominis est supernaturalis, quem oportet per fidem cognoscere, et juxta fidei directionem in illum procedere.
Præterea, quod omnis actus infidelium sit peccatum, apparet primo ex eo quod ait Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est;1 et denuo ex hoc quod asserit Glossa, Omnis infidelium vita peccatum est. — Secundo, quoniam verisimile est quod infideles omne bonum ex genere quod agunt, in suæ infidelitatis referant finem actu vel habitu, et omne tale culpabile est. — Tertio, omne bonum placet Deo; sed infideles nihil Deo placitum operantur. Nil etenim Deo acceptum efficiunt, sicut nec hi qui in mortali sunt vitio, quum careant caritate et gratia.
In contrarium est, quod multi gentilium leguntur fuisse naturalibus et acquisitis virtutibus decorati. Imo secundum Aristotelem, quidam eorum fuerunt viri heroici; secundum Platonem vero et Macrobium et Plotinum, viri purgati animi. Insuper Decalogus legis ad naturalem pertinet legem, estque de naturalis dictamine rationis. Ergo si infidelis faciat talium opera præceptorum, ex naturali ratione et pietate ac æquitate Deum amando, laudando, parentesque honorando, non peccat in talibus: imo per opera misericordiæ quidam gentilium ad Dei gratiam sunt perducti, ut patet de S. Eustachio.
Ad hoc Bonaventura respondet: Infideles non peccant in omni sua actione. Nempe dum eorum actio nec fidei nec moribus bonis repugnat, nullum est peccatum. Et si objiciatur quod ait Salvator, Non potest arbor mala fructus bonos facere; et quod ait auctoritas, Ubi deest agnitio veritatis, falsa est virtus:2 dicendum, quod arbor mala, in quantum talis, non potest fructus facere bonos. Virtus quoque sine veritatis notitia non est vera virtus perfecta, nec potest salvare; non tamen est falsa in se ipsa, nec vitium. Sicut et tota infidelium vita fertur peccatum, non quod unaquæque eorum actio demeritoria culpabilisque exsistat, sed quia vita eorum non est sine peccato, nec per eam queunt liberari a culpa. Hæc Bonaventura. — Eadem Alexander.
At vero Thomas, declarans qualiter fidei sit intentionem dirigere: Rectum est, inquit, cujus medium non exit ab extremis. Actus autem inter duo extrema est medium, utpote inter agentem et finem intentum: hinc in opere vel in intentione rectum vocatur, secundum quod opus ab agente egrediens, non prætergreditur ordinem debiti finis. Idcirco illius exstat dirigere, cujus est in finem ordinare. Ordinare autem in finem contingit dupliciter. Primo, ostendendo finem, quod spectat ad rationem. Secundo, inclinando in finem, quod pertinet ad voluntatem: quoniam amor in quo actus voluntatis consistit, est quasi animæ pondus, secundum Augustinum. Perfecte vero finem ostendere, non competit rationi nisi secundum quod per habitum est perfecta; similiter nec voluntati. Finis quoque humanorum actuum est duplex, videlicet proprius et proximus, et item communis et ultimus, qui est duplex. Unus facultatem naturæ excedens, qui est æterna felicitas patriæ, in quem finem ostendendo dirigit fides, et inclinando caritas. Quumque ad hunc finem, tanquam ad summum ac ultimum, alii fines sint ordinandi, ideo fides et caritas dicuntur universaliter dirigere intentionem in omnibus. In finem autem proportionatum facultati naturæ dirigit ratio ostensive, habitu sapientiæ acquisitæ et naturalis perfecta, cujus sapientiæ actus est contemplativa felicitas, ut dicitur decimo Ethicorum, aut perfecta habitu prudentiæ, cujus est civilis felicitas; inclinando vero virtus appetitiva, secundum quod est perfecta habitibus virtutum moralium. Sicque diversa diversimode in ultimum dirigunt finem. Directio quoque fidei præcedit directionem legis atque justitiæ. Lex etenim docet actum, et justitia inclinat ad ipsum; ostensio autem finis, quæ est ex fide, actus illos præcedit.
Insuper, sicut in naturalibus una perfectio superadditur alteri, sic ut quædam res habeat unam illarum, quædam duas, sicque deinceps: sic in moralibus contingit considerare unam perfectionem alteri superadditam, ex quarum qualibet actus dicitur bonus; et si aliqua illarum desit perfectionum, deerit bonitas quæ est secundum illam perfectionem. Verbi gratia, omnis actus in quantum actus, habet quamdam bonitatem essentialem, in quantum omne ens est bonum; sed in aliquibus actibus superadditur bonitas ex proportione actus ad debitum objectum, et secundum hoc dicitur actus bonus ex genere; ulterius vero, ex commensuratione debitarum circumstantiarum dicitur bonus ex circumstantia, et ita deinceps, quousque perveniatur ad ultimam bonitatem cujus humanus actus est susceptivus, quæ est ex ordine in ultimum finem per habitum gratiæ vel caritatis. Hinc actus illorum qui gratiam et caritatem non habent, hoc modo nequeunt esse boni: et hæc est bonitas secundum quam actus meritorius appellatur. Remanet tamen bonitas alia, puta virtutis politicæ, vel ex circumstantia, vel ex genere. Subtracto namque posteriori, nihilo minus remanet prius, ut in libro de Causis habetur. Hinc non oportet quod omnis actus infidelium malus sit, sed quod sit deficientis imperfectæque bonitatis. Omnis vero actus quem ex infidelitate exercent, vel ad finem suæ perfidii referunt, est iniquus. Actus vero quos faciunt ex acquisita virtute aut naturali pietate, in tantum complacent Deo, in quantum de bonitate participant. Non autem simpliciter placent Deo, quasi remunerabiles præmio sempiterno. Postremo, infideles non semper ex infidelitatis suæ errore finem sibi præstituunt, sed interdum ex vero et recto rationis judicio: ideo non semper præfigunt sibi finem erroneum. — Hæc Thomas in Scripto. Consonat Petrus.
Porro Richardus refert quorumdam opinions: unam dicentium, quod omnis operatio infidelium non baptizatorum est peccatum, quum ipsis non sit remissum originalis justitiæ debitum, quod remissum est baptizatis. Ideo illi manent ad originalis justitiæ rectitudinem obligati, nec ullus actus eorum habet rectitudinem per relationem ad ultimum finem. Verum ista opinio est nimis dura, quia ad finem naturalem et proximum potest actus eorum esse congruenter relatus; qui finis ultra ordinabilis est in ultimum finem, quamvis actu non ordinetur, nec in se ipso est curvus. — Hinc alii opinati sunt, quod omnes inordinati motus et actus infidelium non baptizatorum sunt peccata mortalia, quoniam ad originalem tenentur justitiam, a qua hujusmodi actus motusque discrepant. Infidelium vero baptizatorum, puta hæreticorum, non omnis motus inordinatus est peccatum mortale, quoniam ad originalem justitiam non tenentur. — Tertia positio est penitus concordans cum ea quæ modo est recitata, hoc excepto quod non concedit in infidelibus non baptizatis omnes inordinatos motus sensualitatis peccata esse mortalia, nisi insurgant per deliberativæ voluntatis omissionem vel commissionem: quæ et verior reputatur. Nihil enim est in homine mortale peccatum, sine deliberativæ voluntatis omissione aut commissione. Hæc Richardus.
Amplius quærit Richardus, utrum ad meritum sufficiat intentio secundum habitum. Respondet: Intentio secundum habitum tripliciter potest intelligi. Primo, quod consistit in solo habitu, tum quoad operationis inchoationem, tum quoad ejus continuationem usque in finem. Sicque non credo quod ob talem intentionem habitualem operatio sit meritoria: sic namque intentio non est illius operationis principium. Secundo, quod intentio sit actualis respectu principii operationis, non tamen respectu totius continuationis ejus usque in finem. Et sic aliqui dicunt, quod tota operatio meritoria est virtute actualis intentionis, per quam fuit incepta. Tertio, quod sit in actu respectu principii operationis explicite, ita quod explicite intendit actionem inchoare et consummare; tamen respectu totius continuationis operationis, non manet in actu explicito, sed implicito: quemadmodum quis volendo quidquid est ad finem actualiter, tamen implicite vult ipsum finem. Et sic aliqui dicunt, necessarium esse ad hoc quod tota operatio sit meritoria, quod tota intentio sit in actu explicito per totam operationem, a principio ejus usque in finem. Hæc Richardus. — Media vero via videtur de mente sancti Doctoris.
De hoc scribit Durandus: Quæritur, qualis intentio in Deum directa per fidem, sufficiat ad meritorium actum. Credo quod non sufficiat habitualis, quia habitibus non meremur, sed actibus: ideo requiritur actualis intentio, non quidem actu manens per totum processum et in singulis paribus ejus, sed virtute: quod fit dum opus inchoatur intentione in Deum directa, et proceditur in opere sic inchoato, intentione in contrarium non mutata. Hæc Durandus.
Verumtamen probabiliter æstimatur, quod sive in principio sive in prosecutione actionis adsit intentio ex caritate, actio meritoria redditur, et totum a parte vigoratur et vivificatur. Imo si ex humana fragilitate sine attentione inchoetur, et in processu mens inattentionem et negligentiam suam advertens, de eisdem intime doleat, et cum advertentia prosequatur, totum fit meritorium. Imo si fervide et attente continuet, potest actio magis meritoria esse quam si in principio ejus mediocris et minus fervida fuisset attentio. Nihilo minus, ceteris paribus, specialiter expedit ut in principio actualiter attendatur, quum virtus principii in sequentibus maneat. Sed et specialiter satagendum est ut et fervide ac attente finiatur, quum et a fine denominatio assumatur.
Footnotes
Chapter 257 of 271