Quæstio 2
Insuper quæritur, An omne peccatum sit voluntarium.
Videtur quod non. Primo, quoniam originale peccatum in posteris non est voluntarium. — Secundo, quoniam primi motus sæpe sunt involuntarii et penitus improvisi, et tamen venialia sunt peccata. — Tertio, omne voluntarium est aliquo modo cognitum; sed multa peccata per ignorantiam fiunt: ergo illa voluntaria non sunt. — Quarto, malum (ut divinus Dionysius contestatur) est præter voluntatem, non ergo voluntarium.1 Philosophus quoque tertio loquitur Ethicorum: Dum quis habitualiter malus effectus est, non est in ipso malum vel non malum esse. Talis ergo necessario malus est.
In oppositum sunt verba Augustini frequenter præhabita.
De hac quæstione dictum est supra, ubi discussum est, an originale peccatum voluntarium sit dicendum. Ad quod ex Alejandro et aliis est responsum.2
Thomas quoque respondens hic: Peccatum (inquit) proprie sumptum, locum non habet nisi in habentibus actuum suorum dominium, quibus solis malum culpæ imputatur in vituperium et tormentum, et bonum virtutis in laudem et præmium. Dicitur autem malum esse præter voluntatem, quia per se et sub ratione mali non appetitur neque intenditur. — Qualiter autem primi motus sint peccata, expressum est supra:3 qui et aliquo modo voluntarii perhibentur, quia voluntas et ratio poterant per præventionem eos particulariter impedire. — Peccatum vero originale, per se loquendo, est peccatum naturæ, non personæ nisi mediante natura: ideo voluntarium est voluntate naturæ, non voluntate personæ cujuslibet in qua est, sed Adæ tantum, qui naturam infecit. — Ad auctoritatem demum Philosophi respondeatur, quod sicut habitus virtutis politicæ non acquiritur subito, quoniam una dies non facit ver, ita nec repente corrumpitur. Hinc in habitualiter vitioso non est habitum ipsum mox exstinguere; attamen potest actum pravum reprimere. Hæc Thomas in Scripto.
Hinc Petrus: Duplex (ait) in nobis defectus est, secundum Augustinum in libro de Libero arbitrio. Quidam involuntarius, ut corporalis infirmitas; et hic defectus provocat ad compassionem magis quam ad vindictam, quum non exsistat culpabilis. Alius est defectus voluntarius, quem vitare potuit homo, sed noluit: ideo ultionem meretur. Omne ergo peccatum voluntarium est. Sed hoc dupliciter incidit. Primo, a voluntate, ut a causa prima remota; sicque peccatum originale in posteris voluntarium nuncupatur. Secundo, ut a causa proxima; et sic peccatum actuale voluntarium fertur. Quod rursus contingit dupliciter. Nam quoddam est voluntarium in universali et particulari, ut mortale; quoddam in particulari, non in universali, ut veniale. Hæc Petrus.
Eamdem solutionem ponit Richardus prolixius, partimque clarius. Veniale quippe peccatum dicitur esse voluntarium in particulari, quoniam quolibet veniali assignato, verum est quod voluntas potuit illud vitare, non tamen omnia in communi: imo dum circa unum vitandum intenta est, incidit in aliud.
Postremo Bonaventura hæc solvit: Novem sunt, dicens, gradus voluntarii, secundum quos peccata dicuntur voluntarie fieri magis aut minus. Primus et principalis gradus est, dum voluntas inique se habet ex se sola, nullo instigante exterius, neque interius inclinante; sicque peccatum primi apostatæ, puta Luciferi, voluntarium fuit. Secundo voluntarium dicitur, quod est a voluntate aliquo exterius suggerente, sed nullo interius inclinante; sicque voluntarium fuit Adæ peccatum. Tertio, quod est a voluntate aliquo exterius atque interius inclinante; et ita voluntaria sunt peccata mortalia quæ fiunt a posteris ex deliberatione et intentione eorum. Quarto, quod est a voluntate non directe movente ad illud, movente tamen ad incomposibile: ut est peccatum omissionis quo quis omittit ad Matutinas surgere, quia inebriavit se sponte. Quinto, quia est a voluntate non ad illud directe movente nec appetente, sed aliud refugiente: ut dum quis peccat mortis timore. Sexto, quia est a voluntate non plene quod agit cognoscente: ut peccatum ex ignorantia, in quo cognoscitur quod agitur, quamvis ignoretur esse peccatum. Septimo, quia consequitur ad aliquid quod voluntarie factum est ab eodem a quo fit illud; sicque peccata sequentia ebrietatem quam quis scienter incidit, dicuntur aliquo modo voluntaria. Octavo, quia est ab aliquo prohibere potente nec prohibente; et sic primi motus dicuntur culpabiles. Nono, quoniam introductum est a voluntate aliena, sicut a prima causa: ut peccatum originale. Hæc Bonaventura.
Præterea quæritur hic, an in sola voluntate sit peccatum subjective. Ad quod responsum est supra.4
Quidam etiam quærunt, an sola voluntas punitur. Ad quod Bonaventura respondet: Pœna nominat duo, videlicet nocumentum personæ , et instrumentum divinæ justitiæ: primum ut materiale, secundum tanquam formale. Ideo pœna est ultio et passio. Quum ergo pœna comparatur ad aliquid, hoc est vel ut ultio, vel ut passio. Si ut ultio, sic proprie comparatur ad voluntatem: Deus namque non ulciscitur se de manu vel de pede, aut de aliqua potentia sensitiva, sed de voluntate deliberativa, de qua se ulciscitur Deus non solum affligendo ipsam in se, sed item in membris et viribus per quæ peccavit. Si vero comparetur pœna ad aliquid ut passio, sic dicendum, quod quum non quæcumque passio pœna sit secundum completam rationem pœnæ, sed passio lædens, passio affligens, passio displicens; sic pœna proprie sumpta, quæ scilicet facit hominem miserum, respicit voluntatem. Nemo enim, secundum Augustinum, miser est quoniam patitur, sed quia contra voluntatem suam sic patitur. Si autem sumatur pœna secundum rationem suam semiplenam, videlicet pro pœna lædente et affligente in eo in quo non est nata esse secundum primam suæ naturæ institutionem; sic non pertinet solum ad voluntatem, sed etiam ad animæ vires et omnia corporis membra. Non tamen spectat ad ea sine voluntate, quia in nullo est proprie pœna, nisi in quo est rationalis voluntas. Quamvis enim bruta affligantur, non tamen puniuntur. Hæc Bonaventura.
D C B
Petrus vero et Richardus respondent: In pœna sunt duo, unum quasi materiale, videlicet damnum seu passio; alterum quasi formale, videlicet sensus seu perceptio aut displicentia illius. Quoad primum, pœna est in omnibus membris corporis ac viribus animæ; quoad secundum, est præsertim in voluntate. Hæc illi. — Verumtamen sensus seu perceptio pœnæ seu doloris, est etiam in membris corporis, atque in potentiis sensitivis, tam cognitivis quam appetitivis: quod in tractatu de Gaudio spirituali et pace interna clare ostendi, quamvis quidam aliter opinentur.
Footnotes
Chapter 258 of 271