Skip to the text

Distinctio 41

A. An omnis intentio vel actio eorum qui carent fide, sit mala.

QUUMQUE intentio, ut supra dictum est, bonum opus faciat, et fides intentionem dirigat; non immerito quæri potest, utrum omnis intentio omneque illorum opus malum sit qui fidem non habent. Si enim fides intentionem dirigit, et intentio bonum opus facit, ubi non est fides, nec intentio bona, nec opus bonum esse videtur. Quod a quibusdam non irrationabiliter adstruitur, qui dicunt omnes actiones et voluntates hominis sine fide malas esse, quæ fide habita bonæ exsistunt. Unde Apostolus ait: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Quod exponens Augustinus ait: Omnis infidelium vita peccatum est, et nihil bonum est sine summo bono; ubi deest agnitio æternæ veritatis, falsa virtus est etiam in optimis moribus. Et Jacobus in Epistola canonica ait: Qui offendit in uno, scilicet in caritate, factus est omnium reus.1 Qui ergo fidem et caritatem non habet, omnis ejus actio peccatum est, quia ad caritatem non refertur: quod enim ad caritatem non refertur, ut supra meminit Augustinus, non fit quemadmodum fieri oportet, ideoque malum est. Non ergo mandata custodit qui caritate caret, quia sine caritate nullum mandatorum custoditur. Unde Augustinus super Epistolam ad Galatas ait: Custoditionem legis dicit Apostolus non inebriari, non occidere, non mœchari, et alia hujusmodi ad bonos mores pertinentia, quæ sine caritate, fide et spe impleri non possunt. Nullum ergo mandatum implet, nullum bonum opus facit, qui fidem et caritatem non habet. Impossibile est enim, ut ait Apostolus, sine fide aliquid placere Deo. Quæ ergo sine fide fiunt, bona non sunt, quia omne bonum placet Deo.

Cf. dist. XL A.

Rom. xiv, 23. Prosp.Sent. c. 106.

Cf. dist. XXXVIII A.2

Aug. in Galat. n. 62.

B. Quæ præmissæ sententiæ objiciuntur ex verbis Augustini.

His autem objicitur quod supra dixit Augustinus, scilicet quod in servili timore, etsi bonum fiat, non tamen bene: nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum

Aug. Confess. lib. I, n. 19. est quod facit. Hic enim dicit bonum fieri, sed non bene, ab illo qui caritatem non habet: qui enim serviliter timet, caritate vacuus est; de quo tamen hic dicit quia bonum facit, sed non bene. Qui etiam super illum locum Psalmi, Turtur invenit sibi nidum ubi reponat pullos suos3, dicit quod Judæi, hæretici et pagani opera bona faciunt, quia vestiunt nudos et pascunt pauperes, et hujusmodi, sed non in nido Ecclesiæ, id est in fide, et ideo conculcantur pulli eorum. — Quibus illi respondent, dicentes bona opera appellari hujusmodi quæ sine caritate fiunt, non quia bona sint quando sic fiunt, quod evidenter supra Augustinus docuit, sed quia bona essent si aliter fierent; quæ etiam in suo genere sunt bona, sed ex affectu fiunt mala.

Aug. in ps. 83, n. 7.

C. Aliorum sententia de præmissa quæstione qua quærebatur, si omnis actio eorum mala est qui fidem non habent.

Alii vero, qui trifariam distinctionem actuum faciunt, opera cuncta quæ ad naturæ subsidium fiunt, semper bona esse adstruunt. Sed quod Augustinus mala esse dicit si malas habeant causas, non ita accipiendum est quasi ipsa mala sint, sed quia peccant et mali sunt qui ea malo fine agunt. Item et illud aliud, scilicet, Bonum opus intentio facit, et intentionem fides dirigit, determinant, dicentes ibi bonum vocatum quod remunerabile est ad vitam: non quia illud sit solum bonum opus, imo etiam alia plura, licet non ea ratione qua illud, sint bona. Bonum enim multipliciter accipitur, scilicet pro utili, pro remunerabili, pro signo boni, pro specie boni, pro licito, et aliis forte modis. Solaque illa intentio remunerabilis est ad vitam, quam fides dirigit, sed non illa sola bona est, ut aiunt. Nam si quis Judæus vel malus Christianus necessitatem proximi relevaverit naturali pietate ductus, bonum fecit, et bona fuit voluntas qua illud fecit.

Id. in ps. 31 enarrat. 2, n. 4.

D. Hic ponit quædam Augustini capitula, quæ retractavit non quasi prave dicta, sed quo sensu dixerit insinuans.

Post hæc investigari oportet, qualiter intelligendum sit quod Augustinus ait in libro de Vera religione: Usque adeo, inquit, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Hujus dicti rationem Augustinus aperiens, in libro Retractationum dicit: Potest videri falsa hæc definitio; sed si diligenter discutiatur, invenitur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam pœna peccati, scilicet peccatum primi hominis, quod fuit peccatum et causa peccati, sed non pœna; quamvis et illa quæ non voluntaria peccata non immerito dicuntur, quia vel a nescientibus vel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine voluntate committi: quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit quod quum faciendum non sit, putat esse faciendum; et ille qui concupiscente adversus spiritum carne, non

Id. de Vera relig. n. 27; Retract. lib. 1, c. 13, n. 5. ea quæ vult facit, concupiscit quidem nolens, et ideo non facit quod vult; sed si vincitur, concupiscentiæ consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult; et illud quod in parvulis est originale peccatum (quum adhuc non utantur voluntatis libero arbitrio), non absurde vocatur voluntarium, quia ex primi hominis voluntate mala contractum est. Non itaque falsum est quod dixi: Usque adeo peccatum voluntarium est, etc. — Ecce qualiter accipiendum sit illud, scilicet vel de primo peccato hominis, vel de omnibus generaliter peccatis mortiferis: quorum licet quædam dicantur non voluntaria, quæ scilicet per ignorantiam vel per infirmitatem fiunt, eadem tamen ratione ea possunt dici voluntaria, quia sine voluntate non committuntur.

E. Quod nunquam nisi in voluntate peccatum est.

Illius etiam intelligentia perquirenda est quod in libro de Duabus animabus edidit, inquiens: Nusquam nisi in voluntate peccatum est. Quod etiam in libro Retractationum plane determinat, dicens: Potest putari ista falsa esse sententia qua diximus, nusquam nisi in voluntate esse peccatum, quum Apostolus dicat, Quod nolo, hoc facio, etc. Sed peccatum quod nusquam est nisi in voluntate, illud præcipue intelligendum est quod justa damnatio consecuta est, id est primum hominis peccatum.4 In eodem quoque libro de Duabus animabus aliud tradidit consideratione dignum. Ait enim: Non nisi voluntate peccatur. Ipsamque voluntatem definit, dicens: Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum vel adipiscendum. Hujus dicti causam aperiens et intelligentiam pandens, in libro Retractationum ait: Hoc propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio qui in paradiso fecerunt originem mali, nullo cogente peccando, id est libera voluntate, quia et scientes contra præceptum fecerunt; et ille tentator suasit ut hoc fieret, non coegit. Nam qui nesciens peccavit, non incongruenter nolens peccasse dici potest; quamvis et ipse quidem nesciens fecit, volens tamen fecit. Ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntas facti ibi fuit, non peccati voluntas; quod tamen factum fuit peccatum: hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere, nec tamen facit, utique volens peccat: quia qui potest resistere, non cogitur cedere. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse, verissimum est. Ex his liquet, qualiter superiora accipienda sint.

Aug. de Duab. animab. n. 12; Retract. lib. 1, c. 15, n. 2.

Aug. de Duab. animab. n. 14; Retract. lib. 1, c. 15, n. 3.

F. Quod mala voluntas est voluntarium peccatum.

Si autem omne peccatum mortale voluntarium est, quum voluntas mala peccatum sit mortale, constat ipsam esse voluntarium peccatum. Quid enim, ut ait Augustinus, tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est? Voluntas itaque mala recte voluntarium dicitur peccatum, quia in voluntate consistit. Voluntas quippe, ut

Aug. de Lib. arbit. lib. 1, n. 26. ait Augustinus in eodem, est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi, nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti.5 Non ergo est cui recte imputetur nisi voluntati. — Hoc autem de peccato actuali et mortali intelligendum est. Neque his verbis aliud voluit ostendere Augustinus, ut ipse ait in Retractationibus, nisi quia voluntas est qua peccatur et qua recte vivitur.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ PRIMÆ

DECLARATO qualiter actiones exteriores et interiores a fine, ab intentione, a voluntate, ab objecto bonitatem et maliitiam sortiuntur; hic ex præhabitis aliquas inserit quæstiones, ut patet in littera. Prima est, utrum omnis intentio omnisque operatio infidelium sit peccatum. Et super hoc arguit ad partem utramque, atque diversas tangit opiniones. Secundo inquirit, quomodo omne peccatum sit voluntarium. Tertio, an sola voluntate peccetur, vel in sola voluntate peccatum consistat.

Footnotes

  1. Jacob. II, 10. ↩

  2. Hebr. XI, 6. ↩

  3. Ps. LXXXIII, 4. ↩

  4. Rom. vii, 16. ↩

  5. Aug. de Lib. arbit. lib. III, n. 49; Retract. lib. I, c. 9, n. 4. ↩

Chapter 256 of 271