Skip to the text

Distinctio 43

A. De peccato in Spiritum Sanctum, quod dicitur etiam peccatum ad mortem.

EST præterea quoddam peccati genus, ceteris gravius et abominabilius, quod dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, de quo in Evangelio Veritas ait :1 Qui peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque hic neque in futuro. Et Joannes in Epistola canonica : Est peccatum ad mortem ; non pro eo dico ut quis oret.2 Qui enim peccat in Patrem, remittetur ei ; et qui peccat in Filium, remittetur ei ; qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque hic neque in futuro. Sed quæritur, quid sit illud peccatum in Spiritum Sanctum vel ad mortem. Quidam dicunt illud esse peccatum desperationis vel obstinationis. Obstinatio est induratæ mentis in malitia pertinacia, per quam homo fit impœnitens. Desperatio est, qua quis diffidit penitus de bonitate Dei, æstimans suam malitiam divinæ bonitatis magnitudinem excedere, sicut Cain qui dixit : Major est iniquitas mea quam ut veniam merear.3 Utrumque vero dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, quia Spiritus Sanctus est amor Patris et Filii, et benignitas qua se invicem et nos diligunt, quæ tanta est cujus finis non est. Recte ergo in Spiritum Sanctum delinquere dicuntur, qui sua malitia Dei bonitatem superare putant, et ideo pœnitentiam non assumunt ; et qui iniquitati tam pertinaci mente inhærent, ut eam nunquam relinquere proponant et ad bonitatem Spiritus Sancti nunquam redire, patientia Dei abutentes, et de misericordia Dei nimis præsumentes ; quibus placet malitia propter se, sicut piis bonitas. Isti nimia pertinacia et præsumptione peccant, autumantes Deum non esse justum. Illi desperatione Deum non bonum existimant, tollentes in hoc turbulentissimo iniquitatum mari portum divinæ indulgentiæ, quo se recipiant fluctuantes ; atque ipsa desperatione addunt peccata peccatis, dicentes misericordiam nullam esse, et quod super peccatores necessaria damnatio debetur.

Lyra in Rom. ii, 5.

B. Utrum omnis obstinatio sit peccatum in Spiritum Sanctum.

Sed quæritur, utrum omnis obstinatio mentis in malitia obduratæ, omnisque desperatio sit peccatum in Spiritum Sanctum. Quidam dicunt omnem obstinationem et omnem desperationem esse peccatum in Spiritum Sanctum. Quod si est, aliquando illud peccatum remittitur: quia multi etiam obstinatissimi et desperatissimi convertuntur, ut Augustinus ait super illum locum Psalmi, Convertam in profundum maris, id est eos qui erant desperatissimi;4 et ibi, Mittit crystallum suam sicut frusta panis, id est, obstinatos facit aliorum doctores.5 Talium conversio ibi etiam evidenter ostenditur, ubi ait: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris.6 Secundum istos, illud peccatum dicitur irremissibile, non quin aliquando remittatur, sed quia vix et raro et difficulter dimittitur: non enim solvitur crystallus nisi vehementi spiritus impetu. Alii vero tradunt non quamlibet obstinationem vel desperationem appellari peccatum in Spiritum Sanctum, sed illam tantum quam comitatur impœnitentia; qui etiam impœnitentiam dicunt esse peccatum in Spiritum Sanctum. Sed quia Augustinus dicit impœnitentiam esse peccatum in Spiritum Sanctum, quum sic obstinatus est aliquis ut non pœniteat, discuti oportet, an aliud obstinatio, aliud impœnitentia sit in eo peccatum, an idem sed diversis modis commissum. Secundum istos, peccatum illud dicitur irremissibile, eo quod nunquam dimittatur. Unde Augustinus etiam dicit, quod hoc solum peccatum veniam mereri non potest; et Hieronymus, quod taliter peccans digne pœnitere non potest. Et ideo recte Joannes dicit, Ut non pro eo oret quis: quia qui sic peccat, orationibus Ecclesiæ hic vel in futuro juvari non potest, habens cor induratum tanquam lapis, sicut de diabolo legitur. Post hanc vitam, qui valde mali sunt, meritis Ecclesiæ juvari non possunt.

Aug. in ps. 67, n. 31.

Aug. in ps. 147, n. 25.

Aug. Sermo 71, n. 20.7

Ibid. n. 23.

Hier. in Marc. c. 3.

C. Qualiter accipitur peccatum in Spiritum Sanctum.

Est etiam alia hujus peccati assignatio. Hoc enim peccatum Augustinus definiens, in libro de Sermone Domini in monte ait: Peccatum ad mortem est, quum post agnitionem Dei per gratiam Christi, oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidiæ facibus agitatur: quod fortasse est peccare in Spiritum Sanctum. Quod peccatum dicitur non remitti, non quia non sit ignoscendum peccanti si pœniteat, sed quia tanta est labes peccati illius, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia agnoscere et enuntiare cogatur: ut Judas quum dixit, Peccavi, facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam peteret;8 quod propter magnitudinem peccati jam ex damnatione peccati tales habere credendum est. — Ecce quædam assignatio peccati in Spiritum Sanctum vel ad mortem, hic posita est, qua illud peccatum esse traditur oppugnatio fraternitatis post agnitionem, et invidentia gratiæ post reconciliationem: quod species quædam obstinationis intelligi potest. Illam tamen definitionem Augustinus in libro Retractationum rememorans, aliquid adjiciendum ibi fore, nec asserendo se dixisse aperit, ita dicens: Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi. Sed tamen addendum fuit, Si in hac scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam: quoniam de quocumque pessimo in hac vita con-

Aug. de Serm. Dom. in monte, lib. 1, n. 73-75.

Aug. Retract. lib. 1, c. 19, n. 7. stituto non est desperandum, nec pro illo imprudenter oratur de quo non desperatur. His verbis insinuatur, peccatum præmissa definitione descriptum tunc solum debere dici ad mortem vel in Spiritum Sanctum, quum non habet comitem pœnitentiam, nec de aliquo peccatore desperandum esse in hac vita, et ideo pro omni esse orandum. Unde illud Joannis, Non pro eo dico ut quis oret, sic accipiendum videtur, ut pro aliquo peccante ad mortem vel in Spiritum Sanctum, postquam finierit hanc vitam, non oremus.9 Dum autem in hac vita est, nec peccatum illius judicare, nec de illo desperare, sed pro illo orare debemus. Unde Augustinus de Verbis Domini, de impœnitentia, quæ est blasphemia in Spiritum Sanctum, sic ait : Ista impœnitentia vel cor impœnitens, quamdiu quisque in carne vivit, non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu ad pœnitentiam patientia Dei adducit. Paganus est hodie, Judæus, infidelis est hodie, hæreticus est hodie, schismaticus est hodie : quid si cras amplectatur catholicam fidem vel pacem, et sequatur catholicam veritatem ? Quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam agunt pœnitentiam, et inveniunt veram requiem et vitam in futuro ? Nolite ergo ante tempus judicare quemquam.10 — Ex his ostenditur, pro singulis peccatoribus in hac vita esse orandum, nec de aliquo esse diffidendum : quia converti potest, dum in hac vita est, quia non potest sciri de aliquo, utrum peccaverit ad mortem vel in Spiritum Sanctum, nisi ab hac vita discesserit, nisi forte alicui per Spiritum Sanctum mirabiliter revelatum fuerit. Ex prædictis aliquatenus capi potest, quomodo accipiatur peccatum in Spiritum Sanctum, scilicet invidentia gratiæ fraternitatem impœnitenter oppugnans, quæ utique obstinatio esse videtur, et omnis impœnitentis obstinatio atque desperatio. Notandum vero est, quod non omnis qui non pœnitet impœnitens dici potest, quia impœnitentia proprie obstinati est, et ut quidam volunt, etiam desperati.

Aug. Sermo 71, n. 21.

D. Alia assignatio peccati in Spiritum Sanctum.

De hoc quoque peccato in Spiritum Sanctum Ambrosius in libro de Spiritu Sancto disserens, definitam assignationem tradit, dicens : Cur Dominus dixerit, Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei ; qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, neque hic neque in futuro remittetur ei, diligenter adverte.11 Numquid alia est offensio Filii, alia Spiritus Sancti ? Sicut una dignitas, sic una injuria. Sed si quis corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne quam dignum est, habet culpam; non est tamen exclusus a venia. Si quis vero Sancti Spiritus dignitatem, majestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei ejici dæmonia, sed in Beelzebub, non potest ibi esse exoratio veniæ, ubi sacrilegii plenitudo est.12 — Satis hic aperte explicatur, quid sit peccatum in Spiritum Sanctum. Quod illi Augustini descriptioni congruere videtur qua illud peccatum dicitur esse invidentia gratiæ oppugnans fraternitatem. Qui enim post cognitionem veritatis Sancti Spiritus veritatem negat, ejusque opera dicit esse

Ambr. de Spiritu S. lib. I, n. 54.

Beelzebub, potestati, bonitati et gratiæ Dei invidere non dubitatur. Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est, quasi trium personarum divisæ sint offensæ, sed ibi peccatorum genera distincta sunt. Peccatum enim in Patrem id intelligitur quod fit per infirmitatem, quia Patri Scriptura frequenter attribuit potentiam; peccatum in Filium, quod fit per ignorantiam, quia sapientia Filio attribuitur; tertium expositum est. Qui ergo peccat per infirmitatem vel per ignorantiam, facile veniam adipiscitur; sed non ille qui peccat in Spiritum Sanctum. Quum autem una sit potentia, sapientia, bonitas trium, quare Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas sæpius assignetur, superius dictum est.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ TERTIÆ

POSTQUAM in quibusdam distinctionibus jam actum est de peccato in generali, et de vitiorum initio et radice, divisionibusque peccati;13 hic nunc agitur de gravissimo genere peccati, et de speciebus ipsius, hoc est de peccato in Spiritum Sanctum: de quo in littera diffuse tractatur, primo ex Scripturis probando esse tale peccatum. Deinde inquiritur, quæ et quot sint illa, qualiter etiam diversimode dicatur peccatum in Spiritum Sanctum, atque de varia assignatione hujus peccati. contra hoc apparet esse quod per Ezechielem Dominus protestatur: In quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non amplius recordabor.14 — Secundo, quicumque veram habet contritionem, veniam ac gratiam a Deo consequitur: nullum ergo peccatum irremissibile est censendum. — Tertio, dictum est, quod peccatum gravitatem sortitur ex parte ejus in quem peccatur; sed Spiritus Sanctus non est major Patre aut Filio: ergo non est gravius peccare in Spiritum Sanctum quam in Patrem aut Filium: imo quum supergloriosissimæ Trinitatis sit una majestas, quicumque peccat in unam increatam personam, peccat in totam superdignissimam Trinitatem, et ita non erit aliquod speciale peccatum in Spiritum Sanctum. — Quarto, in littera dicitur, quod peccatum in Spiritum Sanctum est, dum quis ex certa peccat malitia, ita quod sibi placet ipsa malitia in se et secundum se; sed taliter nemo peccat, quum bonum sit appetitus objectum, atque ut divinus Dioynysius testatur, nullus respiciens ad malum operatur.15

Footnotes

  1. Matth. xii, 32. ↩

  2. 1 Joann. v, 16. ↩

  3. Gen. iv, 13. ↩

  4. Ps. LXVII, 23. ↩

  5. Ps. CXLVII, 17. ↩

  6. Ps. LXVII, 7. ↩

  7. Job xli, 15. ↩

  8. Matth. xxvii, 4. ↩

  9. I Joann. v, 16. ↩

  10. I Cor. IV, 5. ↩

  11. Matth. xii, 32. ↩

  12. Ibid. 28, 24. ↩

  13. Cf. lib. I, dist. XXXIV G. H. ↩

  14. Ezech. XVIII, 21, 22. ↩

  15. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 264 of 271