Quæstio 4
Pro majori tamen elucidatione hic quæritur De distinctione septem capitalium vitiorum, utrum convenienter septem esse dicantur.
Videtur quod non. Primo, quia secundum Augustinum libro de Civitate Dei, amor sui crescens usque ad contemptum Dei, est omnium vitiorum origo: quemadmodum amor Dei crescens usque ad contemptum sui, est omnium bonorum origo. — Secundo, capitale peccatum vocatur ex quo plura alia oriuntur, sed ut testatur S. Gregorius, superbia est regina, caput et fons omnium vitiorum: ergo ipsa sola est vitium capitale. — Tertio, fides est fundamentum omnis meritoriæ actionis: ergo infidelitas ei contraria, est caput, fundamentum et origo omnium vitiorum. Quod etiam videmus ad oculum. Nempe qui fidem non habent providentiæ Dei ac divini judicii, sine freno gravissime peccant. Unde et in libro Sapientiæ legitur:1 Infandorum idolorum cultura, omnis mali principium est et origo. — Quarto, in Proverbiis habetur: Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus.2 Atque ut asserit Glossa, tanguntur ibi septem capitalia vitia, quæ tamen sunt alia a positis in hoc loco.
In oppositum est quod in textu habetur.
Ad hoc Thomas respondet: Capitale vitium appellatur ex quo alia oriuntur; et in hoc differt capitale vitium a radice peccati, quoniam capitale peccatum est quoddam peccatum; radix autem peccati proprie sumpta, secundum quod radix hujusmodi, non est peccatum. Porro peccatum ex peccato oritur quatuor modis. Unus modus est ex parte aversionis, prout peccatum gratia privat, qua sublata, homo mox ruit in culpam. Sed ista origo non est nisi per accidens, quoniam primum peccatum causat secundum, removens prohibendo; caput vero designat originem per se: hinc vitium capitale non potest proprie dici hoc modo. Alio modo ex parte conversionis, secundum quod ex actu peccati relinquitur habitus, et ex habitu rursum procedit actus. Nec secundum istam originem vitium dicitur capitale, quia hic non est origo peccati ex peccato directe, sed habitu mediante. Tertio, unum peccatum oritur ex alio, in quantum unum alteri ministrat materiam, sicut luxuriæ gula. Quumque res non habeat esse secundum materiam, sed secundum formam, ideo non complete oritur peccatum ex illo quod ei materiam præstat: unde nec in hoc modo perfecta est ratio vitii capitalis. Quarto, oritur peccatum ex peccato quod ordinatur ad finem illius ex quo oritur: ut quum quis ad habendam pecuniam furatur, furtum ex avaritia nascitur. Et quoniam in moralibus species est a fine, ideo hæc est formalis et completa origo peccati ex peccato. Et secundum hanc originem vitium proprie dicitur capitale, salvaturque ibi metaphora capitis, secundum quod principem exercitus caput exercitus appellamus: quoniam princeps exercitus est, ad cujus bonum totus exercitus ordinatur, ut undecimo Metaphysicæ dicitur. Et sic vitium illud ad cujus finem alia ordinantur, caput eorum vocatur. Hinc Gregorius vitia capitalia ponit quasi duces exercitus; vitia vero quæ nascuntur ex illis, vocat illorum exercitus, exponens illud Job: Audit clamorem ducum et ululatum eorum.
Quumque finis appetibilior sit his quæ sunt ad finem, oportet ut illa peccata præcipue capitalia nuncupentur, in quorum fines appetitus corruptus est pronior tendere. Hujusmodi vero sunt peccata quæ circa principalia sensitivarum potentiarum objecta versantur, quia ex sensualitatis corruptione peccata in nobis nascuntur. Porro appetitus sensitivus in concupiscibilem irascibilemque dividitur. Objectum quoque concupiscibilis est delectabile atque conveniens secundum sensum: ideo peccatum capitale in concupiscibili existens, aut est ex hoc quod inordinate desiderat delectabile secundum sensum, aut ex hoc quod inordinate fugit hujus delectationis impedimentum. Si primo modo, hoc est dupliciter. Primo, ex hoc quod appetitus tendit in hoc quod est ordinatum ad delectabile, ut sunt bona exteriora, et ita est avaritia. Secundo, ex hoc quod appetitus inordinate tendit in ipsum delectabile sensus. Perfecta autem delectatio secundum sensum, est secundum tactum et gustum, prout gustus est quidam tactus: quia est secundum applicationem rei ad sensum. Ideo circa delectabile tactus absolute est unum vitium capitale, puta luxuria. Et circa delectabilia gustus, ut est tactus quidam, est aliud, scilicet gula. Verum ex eo quod inordinate fugitur impeditivum delectationis sensibilis, est acedia, quæ est spiritualis tædium boni, secundum quod bonum illud impedit delectationem aliquam dissolutam. At vero objectum irascibilis proprie est arduum magnumve aliquid ad quod nititur homo. Hinc capitale vitium in irascibili potest esse dupliciter. Primo, ex hoc quod irascibilis inordinate fertur in arduum, et proprie est superbia vel inanis gloria. Secundo, ex eo quod contra tendit ad id quod est ardui impeditivum. Quod potest esse dupliciter: quoniam impedimentum contra quod tendit, vel impedit directe in contrarium agendo, sicut impugnans aliquem impedit eum, sicque est ira; vel indirecte, et sic est invidia, quæ est dolor de bono alterius, secundum quod æstimatur impeditivum excellentiæ propriæ.
Præterea advertendum, quod cupiditas seu avaritia tripliciter sumitur. Primo, pro passione seu pronitate ad passionem ex originali peccato relicta : et sic non est peccatum, sed radix peccati. Secundo, pro inordinato appetitu cujuscumque commutabilis boni, sive scientiæ sive honoris sive pecuniæ aut cujuscumque alterius : et ita est genus omnium vitiorum, et idem quod amor privatus. Unde super illud ad
Romanos, Concupiscentiam nesciebam, loquitur Glossa :3 Bona est lex, quæ dum concupiscentiam prohibet, omnia mala vetat. Tertio, pro inordinato appetitu exteriorum ad usum vitæ spectantium : et ita est speciale peccatum. — Superbia quoque tripliciter sumitur. Primo, pro habituali contemptu præcepti ac præcipientis, ex corruptione naturæ proveniente, seu ex quocumque creaturæ defectu : et sic non est peccatum, sed peccati initium. Secundo dicitur appetitus excellentiæ in quibuscumque. Et quia quicumque appetit aliquid inordinate, vult quodammodo in illo excellere : hinc superbia sic sumpta, ad omnia peccata est communis, prout est desiderium excellentiæ cujuscumque. Tertio, pro inordinato appetitu excellentiæ cui honor debetur seu reverentia : et sic est speciale peccatum. — Itaque si primo modo cupiditas atque superbia capiantur, ex ipsis oriuntur omnia vitia tanquam ex initio seu radice, non sicut ex capitali peccato. Secundo modo, oriuntur ex ipsis cuncta peccata, sicut species ex genere.4 Sed tertio modo, nascuntur ex eis specialia quædam peccata. Interdum tamen oriuntur ex eis universa peccata; atque frequentius ex aliquo eorum omnia gignuntur peccata, quam ex aliquo aliorum. Cujus ratio est communitas objectorum ipsorum, quia objectum avaritiæ, quod est pecunia, promittit sufficientiam in omnibus quæ sunt necessaria homini : hinc affectus facillime inclinatur ad eam. Similiter excellentia, quæ est objectum superbiæ, videtur esse bonum homini magis propinquum : propter quod appetitus facile inclinatur in illam, imo magis quam in avaritiam, quia pecuniam nemo dillit nisi ob aliud quod per eam adipisci intendit, ut primo Ethicorum dicitur; excellentia vero est quoddam propter se desideratum.
Et per hæc patet ad primum solutio, et etiam ad secundum. — Ad tertium respondetur, quod fides est fundamentum in quantum includit cognitionem ex qua generatur affectio; infidelitas vero est cognitionis privatio, idcirco non valet per se affectionem causare, sed per accidens, sicut removens cognitionem, quæ prohibet peccatum per modum quo ignorantia causa est peccati : sicque idolorum cultura dicitur omnium malorum origo. Sed iste non est modus quo vitia ex capitalibus oriuntur. — Ad quartum, quod vitium capitale sumitur ibi pro vitio gravi quod pœna capitis est plectendum : et ita est æquivocatio de capitali. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper de his scribit diffusius in prima secundæ, quæstione octogesima quarta : primo quærens, utrum cupiditas radix sit omnium peccatorum; secundo, an superbia sit initium omnis peccati; tertio, an præter hæc duo vitia sint alia capitalia vitia; quarto, quæ et quot sint illa. Ad quorum primum respondens, narrat qualiter quidam cupiditatem accipiant tribus modis præfatis, et addit : Quamvis ista sint vera, tamen non videntur esse secundum intentionem Apostoli, qui ad Timotheum dixit cupiditatem esse radicem omnium vitiorum. Manifeste enim loquitur contra eos qui quum volunt divites fieri, incidunt in tentationem laqueumque diaboli, eo quod radix omnium malorum est cupiditas. Quo constat eum loqui de cupiditate secundum quod est inordinatus appetitus divitiarum.5 Hinc dicendum, quod cupiditas prout est speciale peccatum, radix est omnium vitiorum, ad similitudinem radicis arboris, quæ alimentum toti arbori præstat. Videmus enim quod per divitias homo facultatem acquirit perpetrandi quæcumque peccata, juxta illud Ecclesiastæ : Pecuniæ obediunt omnia. A etiam dici, quod apostatare a Deo dicitur initium superbiæ, quia est prima species superbiæ.6 Ad superbiam equidem pertinet, superiori subjici nolle, potissime Deo.
Insuper, ad secundum respondens, recitat qualiter quidam sumant superbiam tribus modis præhabitis, et subjungit : Quamvis ista sint vera, non tamen sunt secundum intentionem Sapientis, qui in Ecclesiastico loquitur : Initium omnis peccati superbia.7 Manifeste namque loquitur de superbia prout est appetitus propriæ excellentiæ, ut patet per illud quod subdit : Sedes ducum superborum destruxit Deus. Art. 2.89
Et fere in toto illo capitulo loquitur de ista materia. Idcirco dicendum, quod superbia, etiam ut est speciale peccatum, est omnis peccati initium. In actibus enim voluntariis, cujusmodi sunt peccata, duplex est ordo, videlicet intentionis et exsecutionis. In ordine primo, finis habet rationem principii : nam finis est primum in intentione. Finis vero in temporalibus bonis est, in corde iniquorum, per ea acquirere excellentiam aliquam. Ideo superbia quæ est appetitus excellentiæ, ex hac parte ponitur initium omnis peccati. Sed ex parte exsecutionis, illud est primum quod præbet opportunitatem adimplendi omnia desideria vitiorum, quod habet rationem radicis, puta divitiæ : idcirco ex hac parte avaritia radix est omnis peccati. Cupiditas quippe respicit peccatum ex parte conversionis ad bonum commutabile, ex quo peccatum fovetur : idcirco cupiditas dicitur radix. Superbia vero respicit peccatum ex parte aversionis a Deo, cujus præcepto homo subdi recusat : hinc vocatur initium, quia ex parte aversionis incipit ratio mali. — Nec obstat illud Ecclesiastici, Initium superbiæ hominis est apostatare a Deo : quia apostatare a Deo, dicitur initium superbiæ ex parte aversionis. Ex hoc enim quod homo non vult subjici Deo, sequitur quod excellentiâm propriam velit inordinate in rebus caducis : sicque apostasia a Deo non sumitur hic quasi speciale peccatum, sed magis ut quædam generalis conditio omnis peccati, quæ est aversio ab incommutabili bono. Potest art. 3.
In secunda quoque secundæ, quæstione centesima sexagesima secunda, affirmat : Cassianus et Isidorus considerantes superbiam prout est speciale peccatum, posuerunt eam vitium capitale. Gregorius vero eam consideravit prout habet influentiam universalem super omnia vitia, ideo vocat eam omnium vitiorum reginam ac matrem, non capitale peccatum :10 imo capitalium vitiorum principium, quoniam communiter quod ipsa occupat, septem principalibus vitiis implet. Hæc idem ibidem. — Concordant Albertus, Petrus, Richardus, et alii plures.11
Bonaventura vero in quæstionibus circa litteram diffuse scribit de his, et concorditer ad prædicta, additque : Inanis gloria uno modo est vitium capitale, alio modo rum ut dicit appetitum laudis, sic est est filia superbiæ, quia ut dicit appetitum dignitatis et excellentiæ, sic est capitale peccatum, et est idem quod superbia; vesuperbiæ filia, quia non desideratur laus humana nisi propter excellentiam quamdam. Hæc Bonaventura.
Footnotes
Chapter 263 of 271