Skip to the text

Quæstio unica

Hic quæritur, An aliquod sit peccatum in Spiritum Sanctum, et quæ sint hujusmodi vitia.

Videtur quod nullum sit peccatum in Spiritum Sanctum. Primo, quia peccatum in Spiritum Sanctum irremissibile nominatur;1 omne autem peccatum præsentis vitæ remissibile est: alioqui desperandum esset, nec mors esset terminus merendi ac demerendi. Contra quod loquitur Damascenus: Quod in angelis fuit casus, hoc in hominibus mors. Si respondeatur, quod peccatum tale vocatur irremissibile, quoniam valde difficulter ac raro dimittitur;

In oppositum sunt quæ habentur in textu.

Ad hæc Alexander respondet: Peccatum in Spiritum Sanctum dupliciter dicitur. Primo, secundum quod addit conditionem super genus peccati. Alio modo, prout est quoddam genus peccati. Primo modo peccatum in Spiritum Sanctum est quodcumque mortale peccatum ex certa malitia cum pertinacia mentis. Alio modo, secundum Augustinum, non quodcumque peccatum est in Spiritum Sanctum, sed ubi per se impugnatur gratia Spiritus Sancti, in qua et per quam fit peccatorum remissio. Sicque peccata quædam dicuntur specialiter esse in Spiritum Sanctum: ut impugnatio agnitæ veritatis, et invidentia fraternæ gratiæ, ac alia quædam: et ita videtur loqui Augustinus de peccato in Spiritum Sanctum in libro de Blasphemia. Hinc quod alibi loquitur Augustinus, Peccatum in Spiritum Sanctum est perseverans duritia cordis impœnitentis; et rursus, Peccatum in Spiritum Sanctum est consuetudo peccandi, qua Dei metus amittitur; intelligendum est de peccato in Spiritum Sanctum prout supponit aliud genus peccati, cum conditione superaddita. Obstinatio autem dupliciter sumitur. Primo, ut conditio quædam mortalis peccati, quum quis perseverat aut induratur in illo: sicque peccatum in Spiritum Sanctum, prout addit super aliud genus peccati, dicit obstationem cum certa malitia, quæ est causa illius. Nec tota ratio peccati in Spiritum Sanctum est perseverans duritia: peccans enim ex infirmitate, si obduretur neque pœniteat, perseverantem habet duritiam cordis impœnitentis. Sed peccatum in Spiritum Sanctum, prout dividitur contra peccatum ex infirmitate et ignorantia, dicit industriam seu certam malitiam tanquam causam peccati. Secundo, obstinatio appellatur propositum seu voluntas perseverandi in duritia cordis impœnitentis, sicque est distincta species peccati in Spiritum Sanctum, et potest esse cum aliis peccatis et sine illis.

Secundo quæritur, an peccatum in Spiritum Sanctum sit idem quod peccatum ad mortem. Dicendum, quod peccatum ad mortem multipliciter dicitur. Primo, ut sit idem quod peccatum mortale, secundum illud primæ Joannis: Omnis iniquitas est peccatum ad mortem. Secundo, pro omni peccato in quo quis moritur.2 Tertio, pro peccato quod disponit ad inexcusabilitatem, ut dum post veritatis agnitionem quis impugnat fraternitatem gratiamve fraternam. Dicendum ergo, quod primo modo peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum ad mortem, non econverso. Si vero peccatum ad mortem sumatur secundo modo, potest dici peccatum in Spiritum Sanctum secundum aliam rationem peccati in Spiritum Sanctum; sed non omne peccatum in Spiritum Sanctum dicetur peccatum ad mortem. Si vero tertio modo accipiatur peccatum ad mortem, sic videntur realiter esse idem, quamvis differant ratione. Dicitur namque peccatum in Spiritum Sanctum propter impugnationem gratiæ, qua fit peccati remissio; peccatum vero ad mortem, quoniam quasi irremediabiliter disponit ad pœnam.

Denique sex ponuntur differentiæ seu species peccati in Spiritum Sanctum, videlicet: desperatio, præsumptio, invidentia fraternæ gratiæ, impugnatio veritatis agnitæ, obstinatio et impœnitentia. Quod enim desperatio sit peccatum in Spiritum Sanctum, habetur in Glossa ad Romanos super illud, Secundum duritiam, etc.3 Idem patet de præsumptione et desperatione, per Augustinum in libro de Fide ad Petrum, quo dicitur: Sicut misericordia suscipit absolvitque conversos, ita justitia repellit et punit obstinatos. Quidam vero desperant de indulgentia peccatorum, quidam autem sperant sine meritis, de misericordia Dei præsumentes: hi peccant in Spiritum Sanctum. Ex quo habetur quod præsumptio est peccatum in Spiritum Sanctum. Quod item invidentia seu impugnatio fraternæ gratiæ sit peccatum in Spiritum Sanctum, patet per Augustinum in libro de Sermone Domini in monte, quo ait: Paulus apostolus non oravit pro Alexandro, quoniam invidentiæ facibus fraternitatem impugnando peccaverat. Et denuo, hoc est peccare in Spiritum Sanctum, per malitiam et invidentiam impugnare fraternam caritatem post acceptam Sancti Spiritus gratiam. Demum, quod impugnatio agnitæ veritatis sit pec-

I Tim. I, 20; II Tim. IV, 14, 15. catum in Spiritum Sanctum, asserit Augustinus in libro de Unico Baptismo. De obstinatione quoque idem testatur in Enchiridio. Hoc ipsum asseritur in Glossa super Matthæum de impœnitentia, super illud, Spiritus blasphemiæ non dimittitur, etc.4

Præterea ratio quod hæc sex assignantur peccata in Spiritum Sanctum, esse potest. Peccatum enim in Spiritum Sanctum opponitur gratiæ Spiritus Sancti, per quam est unitas Ecclesiæ, in qua fit peccatorum remissio. Sed ad hoc quod iste effectus sequatur ex gratia illa, multa sunt per se adjuvantia: duo videlicet ex parte Dei remittentis; alia duo ex parte ejus cui fit remissio; duo quoque alia ex parte proximi. Ex parte Dei remittentis est misericordia cum justitia. Contra justitiam Dei exstat præsumptio; contra misericordiam Dei, desperatio. Qui enim præsumit cum suis demeritis, ponit Deum esse injustum; qui vero in hac vita desperat, ponit Deum esse immisericordem. At vero ex parte ejus cui fit remissio, duæ requiruntur dispositiones, quæ sunt, commissa deflere, et deflenda non committere. Contra quæ duo sunt duæ species peccati in Spiritum Sanctum, utpote impœnitentia et obstinatio: quia per impœnitentiam proponit deflenda committere, et per obstinationem commissa non plangere. At contra ea quæ respiciunt proximum, est invidentia fraternæ gratiæ, qua deordinatur affectus; et impugnatio agnitæ veritatis, qua deordinatur intellectus. Motivum enim ad remissionem est amor agnitæ veritatis, per quam ordinatur intellectus; amorque fraternæ gratiæ, per quam ordinatur affectus. Aliter quoque possunt hæ species accipi: ut impugnatio veritatis agnitæ respiciat effectum Spiritus Sancti in intellectu, invidentia fraternæ gratiæ impugnet effectum Spiritus Sancti in voluntate. Motivum autem ad remissionem peccatorum est, ut diligamus per fidem operantem et per dilectionem , per quam est unitas membrorum Ecclesiæ. alias ut diligamus fidem operantem per dilectionem

Amplius, si quæratur cui gratiæ per se opponatur peccatum in Spiritum Sanctum, an scilicet gratiæ innocentiæ vel gratiæ baptismali; dicendum, quod gratiæ pœnitentiali, per quam fit reparatio a lapsu peccati actualis mortalis. Verum huic gratiæ opponitur aliquid dupliciter. Primo, quia expellit eam: sicque omne peccatum mortale actuale, perpetratum post injunctam pœnitentiam aut præhabitam contritionem, opponitur gratiæ illi. Secundo, quoniam maxime contrariatur et impedit ut homo non convertatur ad pœnitentiam, nec ad gratiam illam pertingat: et ita peccatum in Spiritum Sanctum opponitur gratiæ illi.

Postremo peccatum in Spiritum Sanctum aliquo modo remissibile est, et aliquo modo irremissibile. Remissibile quippe est ex parte omnipotentiæ Dei remittentis, et etiam quoniam potest homo inde pœnitere, excepta finali impœnitentia. Remissibile quoque vocatur, quia secundum esse finibile est, nisi fuerit causa in alio, utpote in voluntate peccatoris. Dicitur autem irremissibile quod per se contrariatur gratiæ remissionis: sicque finalis impœnitentia irremissibilis nuncupatur; et item quod inhabile est remitti, et sic obstinatio irremissibilis perhibetur. Rursus irremissibile dicitur quod indignum est remitti, quoniam tollit adminicula remissioni: sicque invidentia fraternæ gratiæ est irremissibilis; vel quia non habet colorem excusationis, sicut quæ fiunt ex infirmitate aut ignorantia. Et ita peccatum in Spiritum Sanctum est, quod est ex certa malitia aut industria. Quod vero dixit Salvator, quod peccatum in Spiritum Sanctum non habet remissionem in hoc sæculo neque in futuro, non est intelligendum, quod peccatum mortale post vitam hanc dimittatur quoad culpam;5 potest tamen quoad pœnam: imo sic ignoscitur ei qui pœnitet, et non satisfacit in sæculo isto. — Hæc Alexander, in quibus et dicta Antisiodorensis continentur.

Denique Bonaventura eadem exprimit aliis verbis: Peccatum (inquiens) in Spiritum Sanctum est genus distinctum ab aliis generibus peccatorum triplici ratione. Primo, ratione sui principii. Secundo, ratione sui oppositi. Tertio, ratione substrati actus. Ratione principii, quia peccatum in Spiritum Sanctum dicendum est omne illud quod procedit ex certa malitia seu industria. Ratione sui oppositi, quia opponitur gratiæ pœnitentiali. Ratione actus substrati, quia quum sit gratiæ impugnativum, et malitia sit in spiritu secundum se, peccatum in Spiritum Sanctum consistit circa actum spiritus seu mentis, ut patet in desperatione et obstinatione. Hinc peccata carnalia, quæ in actibus carnis consistunt, dici nequeunt peccata in Spiritum Sanctum.

Est quoque peccatum istud gravissimum: quia naturam maxime lædit, non solum ei auferens sanitatem spiritualem, imo et viam ad illam præcludens, nec ullum excusationis habens colorem, præsertim quum sit ex malitia atque industria: quia tunc peccat quis in Spiritum Sanctum, quando movetur ad malum scienter, sciens se moveri ad malum. Hinc peccatum in Spiritum Sanctum est ex malitia, conflata ex concursu malitiæ ex originali peccato contractæ, actualis quoque malitiæ conjunctæ industriæ: propter quod dicitur esse non solum ex malitia, sed ex certa malitia. Malitia vero ex originali contracta, non excusat nec minuit hoc peccatum, sicut ignorantia et infirmitas: quia malitia illa exstat in voluntate, et subjacet ei, nec minuit rationem voluntarii. Hinc istud peccatum maxime oculos Dei offendit. Unde et irremissibile dicitur, quia vix et raro ac difficulter dimittitur; et ut aliqui dicunt, irremissibile est, quoniam ex se ineptitudinem habet ad hoc quod remittatur. Porro impœnitentia dupliciter sumitur. Primo, pro proposito non pœnitendi: et hoc aliquo modo potest remitti, quia propositum potest mutari. Secundo, pro continua permanentia in peccato usque in finem vitæ inclusive: et sic simpliciter est irremissibilis.

A Amplius, quoniam fere omnes actus qui procedunt ex certa malitia, queunt procedere ex infirmitate et ignorantia, et nomina peccatorum imponuntur ab actibus: hinc nullum nomen specierum peccati in Spiritum Sanctum impositum est alicui earum secundum quod est præcise peccatum in Spiritum Sanctum. Unde in omnibus illis necessaria est generalis ista distinctio, quod sex nomina ista designant peccata in Spiritum Sanctum, prout ex certa malitia oriuntur, et non secundum quod ex infirmitate vel ignorantia nascuntur. Verbi gratia, desperatio interdum venit ex pusillanimitate, ita quod desperans in ipsa desperatione non habet nec invenit complacentiam, imo dolet ac nititur contra eam: et ita non est peccatum in Spiritum Sanctum, sed prout quis definitive diffidit, instar Cain, quasi abscondens se a facie Domini. Nam hoc est in contumeliam misericordiæ Dei, cui suam præfert ac præponderare putat iniquitatem. Insuper veritas potest tripliciter intelligi impugnari. Primo, propter ipsam veritatem: et sic nemo eam impugnat, quum omnes homines naturaliter scire desiderent. Secundo, propter dicentem. Tertio, propter effectum sequentem. Hisque duobus modis potest impugnari non solum ex malitia certa, sed item ex infirmitate et ignorantia, sive ad sui excusationem, sive ad alterius confusionem. Item, dupliciter potest quis invidere gratiæ alienæ. Primo, prout æstimatur minorativa proprii boni seu propriæ famæ, laudis aut gloriæ: et ita est peccatum capitale. Secundo, quoniam oculus animæ ita est depravatus, ut sicut non videt bonum in se, sic nec in alio velit videre: et sic est peccatum in Spiritum Sanctum; oriturque ex mera corruptione atque malitia voluntatis, quæ in tantum gustum ejus pervertit, ut bonum apparere faciat malum, et malum bonum. Sic et impœnitentia dupliciter dicitur, utpote privative et contrarie. Privative non est peccatum in Spiritum Sanctum, quia non ponit novum peccatum, sed dicit conditionem seu circumstantiam præcedentis peccati. Contrarie vero sumpta, est peccatum in Spiritum Sanctum, secundum modum expressum. — Hæc Bonaventura in diversis quæstionibus quas hic movet.

Circa hæc scribit Thomas: Peccare in Spiritum Sanctum contingit dupliciter. Primo, quia peccatur contra ejus personam. Secundo, quia contra attributum ipsius. Peccat autem contra personam Spiritus Sancti, qui male sentit de ipso, ut qui dixerunt eum Patre Filioque minorem ac creaturam: quod infidelitatis est vitium. Peccare vero contra attributum Spiritus Sancti, quod est bonitas, est peccare ex certa malitia: sicut peccare in Patrem, est ex infirmitate peccare; peccare in Filium, est ex ignorantia transgredi. Quorum differentia accipi potest ex quinto Ethicorum, quo ait Philosophus, quod tribus modis contingit peccatum, videlicet ex ignorantia, ex passione seu infirmitate, et ex electione. Verumtamen malitiam sub ratione malitiæ nemo vult; sed secundum quod peccatum putatur bonum peccanti, quasi quietans appetitum ejus corruptum, propter hoc secundum se desideratur.

Hoc ergo peccatum in Spiritum Sanctum est speciale genus peccati. Nempe quod aliquis ex certa malitia, electione seu deliberatione eligat actum peccati, nulla passione impulsus, contingere potest dupliciter. Primo, per positionem alicujus in eligente per quod inclinatur in talem actum, ut qui peccat ex habitu vitii. Secundo, quando voluntas rejicit illud per quod a peccato retrahi posset, ut qui abjicit spem futuræ remunerationis, aut timorem futuræ damnationis. Sumendo autem peccatum ex electione primo modo, non est speciale peccatum, sed circumstantia quædam peccati, ut quod peccatum procedit ex habitu: quod in omni vitiorum genere contingit. Secundo autem modo, est speciale peccatum, quoniam speciale peccatum vocatur ex speciali objecto. Hoc vero est speciale voluntatis objectum, in quo peccatur, videlicet quod natum est a peccato retrahere, cui voluntas dissentit sponte ab ipso discedens. Peccatum itaque in Spiritum Sanctum non proprie dicitur illud quod ex electione procedit primo modo, sed modo secundo: quia peccata specificantur ac nominantur ab objectis, habetque hoc peccatum objectum (ut patuit) speciale. Quum autem quis peccat hoc secundo modo ex electione, quod est proprie peccatum in Spiritum Sanctum, sunt ibi duo actus, quorum uterque peccatum est, et primus est causa secundi. B Verbi gratia, aliquis uno actu voluntatis præmia æterna contemnit, eorum spem abjiciens a se, atque in hoc ipso est peccans; et quia desperat de præmio, incidit in actum fornicationis, qui actus provenit in eo ex certa electione propter actum præcedentem. Unde quum dicitur peccatum ex industria, ipsa industria quæ notatur causa esse peccati, est quoddam peccatum, et est determinatum genus peccati, et proprie peccatum in Spiritum Sanctum; et actus secundus ex illa proveniens, non est peccatum in Spiritum Sanctum, nisi forte secundum quod actus primus manet in eo.

Præterea, sicut ex textu colligitur, de peccato in Spiritum Sanctum est duplex opinio. Quidam namque sumentes impœnitentiam prout est circumstantia peccati, assignant quinque species peccati in Spiritum Sanctum, quæ supra annumeratæ sunt impœnitentiæ, dicentes nullam illarum habere complete rationem peccati in Spiritum Sanctum, nisi ei jungatur impœnitentia illa: sicque dicunt peccatum in Spiritum Sanctum simpliciter et omnino irremissibile esse. Quæ opinio non videtur idonea esse, quia sic omne peccatum usque ad mortem continuatum inclusive, est irremissibile. Ideo alia positio est, sex esse species peccati in Spiritum Sanctum, sicut præhabitum est, quæ positio verior reputatur. — Hæc Thomas in Scripto. Concordant Albertus, Petrus, Richardus.

Præterea quæritur, an peccatum in Spiritum Sanctum exsistat gravissimum.

Ad quod Petrus: Quemadmodum morbus corporalis, ita et spiritualis potest dici unus alio gravior dupliciter. Primo, ratione majoris læsionis; secundo, ratione difficilioris reparationis. Ratione majoris læsionis dupliciter. Primo intensive, quia plus tollit de bono intensive; secundo extensive, quoniam plura bona tollit. Sic ergo tripliciter potest peccatum peccato gravius dici. Primo, ratione majoris læsionis. Secundo, ratione læsionis universalioris. Tertio, ratione difficilioris reparationis. Primo modo peccatum in Spiritum Sanctum gravissimum est, quia plus opponitur bonitati, unde plus privat de bono naturali. Tertio quoque modo gravissimum est, quoniam nihil aut minus habet excusabilitatis, plusque habet adhæsionis, quia voluntas pertinaciter illi malo adhæret. Secundo modo quædam alia peccata sunt graviora: ut malum infidelitatis, quod aufert fundamentum totius boni, et ex consequenti omnia bona; similiter peccatum primorum parentum, quod totam naturam corruptit: quod tamen non fuit peccatum in Spiritum Sanctum, quod tantum habet locum in statu naturæ corruptæ. Hæc Petrus.

Rursus hic quæritur, an peccatum in Spiritum Sanctum necessario præsupponat aliud peccatum.

Ad quod idem Petrus respondet: Sicut in aliis contingit peccatis, ita et in peccato in Spiritum Sanctum. In aliis quippe peccatis, quædam sunt peccata per se, ut fornicari; quædam vero peccata sunt quæ super alia fundantur tanquam super materiam, ut gloriari de fornicatione. Similiter peccata in Spiritum Sanctum quædam sunt species per se, sicut præsumptio, invidentia fraternæ gratiæ, impugnatio agnitæ veritatis; quædam autem, quæ alia peccata pro materia habent, ut desperatio, obstinatio, impœnitentia: quæ tria præexigunt aliam culpam, non prima tria. Hæc Petrus. — In cujus compendioso responso continetur Richardi responsio.

Porro Thomas plenius loquens: In peccatis (ait) quorum unum ex alio nascitur, consideratur non quid semper, sed quid ut in pluribus fiat, propter aptitudinem quamdam quam unum peccatum habet ut ex alio frequentius oriatur: sicut fraus dicitur avaritiæ filia, quæ tamen ex fornicatione aut alio vitio potest oriri. Illud vero peccatum aptitudinem habet ut aliud ex ipso gignatur, cujus objectum est amplius appetibile, utpote quod majorem habet apparentiam boni. Hinc peccatum cujus objectum maxime recedit a ratione boni, minime potest esse primum, sed quasi semper aut frequentius ex alio oritur; et tale est peccatum in Spiritum Sanctum. Hinc sæpius et quasi semper ad alia peccata sequitur; attamen non sic, quin possibile sit hominem in primo actu in Spiritum Sanctum peccare, præcipue in duabus speciebus hujus peccati, videlicet in impugnatione agnitæ veritatis, atque in invidentia gratiæ qua sumus reconciliati: quia hæ species majorem videntur habere distinctionem ab aliis. Nihilo minus quoque hoc contingit in aliis peccatis quæ sunt in Spiritum Sanctum, si diligenter consideretur. Potest etenim aliquis, inspectis diversorum hominum statibus, abjicere spem futuræ gloriæ propter difficultatem pertingendi ad eam et propter delectationes eorum qui de ipsa non curant; consimiliter, in hoc firmare animum suum, ut suam in omnibus voluntatem sequatur, quod est obstinationis, et ita de aliis. Hæc Thomas in Scripto.

Porro Bonaventura consentit primæ positioni a Petro inductæ: Quædam sunt, inquit, species peccati in Spiritum Sanctum quæ nullo modo possunt esse sine peccato præambulo, ut obstinatio, desperatio, finalis impœnitentia. Hæc namque respiciunt peccatum præambulum sicut materiam circa quam, et ut causam: nemo enim desperat de venia, nisi qui peccavit; nemo obstinatur in malo, nisi qui incidit malum; nemo impœnitens est, nisi qui habet unde pœniteat. Hæc Bonaventura. — Et istud verius esse videtur. Nec enim aliquis diversis hominum statibus consideratis, spem gloriæ potest abjicere modo prætacto, nisi ante hoc multipliciter peccet per inconsiderationem eorum quæ considerare tenetur, et per vilipensionem eorum quæ præcipue diligere obligatur: quod etiam manifeste patet de firmatione animi in hoc, quod propriam in omnibus sequatur voluntatem.

Insuper circa hæc quærit Scotus, an voluntas creata possit peccare ex certa malitia, volendo aliquid non ostensum sibi sub ratione boni veri aut apparentis. Ad quod non respondet directe et assertive. Attamen dicit, quod quamvis dicatur quod non, nihilo minus potest teneri, quod peccatum in Spiritum Sanctum sit ex certa malitia, quia non venit ex hoc quod voluntas appetitui sensitivo condescendit, condolet et condelectatur sive assentit, sicut in peccato ex infirmitate, nec ex hoc quod voluntas errore rationis abducitur, ut in peccato ex ignorantia; sed ex propria libertate ac pravitate, non aliunde impulsa, fertur in malum, in quo maxime consistit ratio malitiæ et peccati. Nec tamen fertur in malum sub ratione qua malum, quamvis feratur in id quod totaliter malum est, sed ut apparens bonum. Hæc Scotus.

Postremo hic quæritur, an peccatum Adæ fuit in Spiritum Sanctum. — Et jam ex Petro tactum est quod non.6

Thomas vero respondet: Quidam dicunt, quod peccatum dæmonis et peccatum primi hominis non fuit in Patrem neque in Filium nec in Spiritum Sanctum. Hæ namque non sunt differentiæ peccati absolute accepti, sed peccati quod contingit in statu naturæ corruptæ. Infirmitas quippe et ignorantia et malitia, ex peccato consequuntur naturam corruptam. Sed sciendum, quod quamvis infirmitas in natura integra inveniri nequivit, et ita nec peccatum in Patrem, ignorantia tamen aliquo modo in natura integra potuit inveniri, non prout ignorantia dicitur privative, sed negative. Sic enim est defectus consequens intellectum creatum, in quantum creatus est: ex hoc enim deficit a perfecto lumine intellectus increati, ut non omnia sciat, vel saltem non omnia actu simul consideret. Atque peccatum ex tali nescientia proveniens, peccatum in Filium dici potest.

B Malitia quoque ex qua peccatum in Spiritum Sanctum procedit, non oportet quod sit pœna, sed est aliquis actus peccati; unde etiam in natura integra potuit esse peccatum in Spiritum Sanctum. Verumtamen primus actus peccati hominis et angeli non fuit peccatum in Spiritum Sanctum, prout peccatum in Spiritum Sanctum est speciale peccatum: quod patet ex objecto peccati. Uterque enim peccavit altitudinem propriam immoderate appetendo: ideo quantum ad genus peccati, fuit peccatum superbiæ. Quantum vero ad circumstantiam peccati, utrumque peccatum fuit in Filium, quia uterque peccavit ex hoc quod non consideravit ea quæ consideranda erant ad evitationem peccati. Non autem fuit primum peccatum eorum ex hoc quod propria voluntate repugnaverunt spei, aut alicui tali, sicut fit in peccato in Spiritum Sanctum. Hæc Thomas in Scripto. — Nihilo minus reor infirmitatem etiam proprie accipi posse pro defectu quodam convenienti omni naturæ intelletuali creatæ in quantum creata est, quæ ex se imbecillis est, non solum incessabiliter indigens manutenentia Creatoris, ne labatur in nihilum, imo etiam prona ex se, fragilis labilisque ad peccandum, si gratuitis destituatur.

Footnotes

  1. Matth. xii, 32. ↩

  2. I Joann. v, 17. ↩

  3. Rom. II, 5. ↩

  4. Matth. xu, 31. ↩

  5. Matth. xu, 32. ↩

  6. p. 578 C. ↩

Chapter 265 of 271