Distinctio 44
A. De potentia peccandi, an sit homini a diabolo vel a Deo.
POST prædicta, consideratione dignum occurrit, utrum peccandi potentia sit nobis a Deo, a diabolo, vel a nobis. Putant quidam potentiam recte agendi nobis esse a Deo, potentiam vero peccandi non a Deo, sed a nobis vel a diabolo esse : sicut mala voluntas non a Deo nobis est, sed a nobis et diabolo, bona autem a Deo tantum nobis est. Bonæ namque voluntatis et cogitationis initium non homini ex se ipso nasci, sed divinitus parari et tribui, in eo Deus evidenter ostendit, quia nec diabolus nec aliquis angelorum ejus, ex quo in hanc caliginem sunt detrusi, bonam potuit vel poterit resumere voluntatem : quia si possibile foret ut humana natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex se ipsa rursus eam habere potuisset, multo possibilius hoc natura haberet angelica, quæ quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset prædita facultate. Non ergo homo vel angelus a se voluntatem bonam habere potest, sed malam. Similiter et de potentia inquiunt, per similitudinem voluntatis de potentia boni vel mali disserentes, quod illa sit a Deo, non ista. Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 34.
B. Auctoritatibus adstruit, potentiam peccandi esse a Deo.
Sed pluribus Sanctorum testimoniis indubitanter monstratur, quod potestas mali a Deo est, a quo est omnis potestas. Ait enim Apostolus : Non est potestas nisi a Deo. Quod non de potestate boni tantum, sed et mali intelligi oportet, quum Pilato etiam Veritas dicat : Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper. Malitia nempe hominum, ut ait Augustinus, cupiditatem nocendi per se habet ; potestatem autem, si ille non dat, non habet. Ideoque diabolus, antequam aliquid tolleret Job, dicebat Domino : Mitte manum tuam, id est, da potestatem, quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sicut Sapientia ait : Per me reges regnant, et tyranni per me terram tenent. Unde Job de Domino ait : Qui facit regnare hypocritam propter peccata populi. Et de populo Israel dicit Deus : Dedi eis regem in ira mea. Nocendi enim voluntas potest esse ab homine, potestas autem non est nisi a Deo, et hoc abdita aptaque justitia. Nam per potestatem diabolo datam justos Deus facit suos. De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait : Tumoris elatio, non potestatis ordo, in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiæ malitia nostræ mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro est, quia non potentia justa, sed actio prava damnatur. His auctoritatibus aliisque pluribus evidenter ostenditur, quod non est potestas boni vel mali cuicumque nisi a Deo æquo, etsi te lateat æquitas. Rom. xiii, 1. Joann. xix, 11. Aug. in ps. 32 sermo 2, n. 12. Job 1, 11. Aug. de Natura boni, c. 32. Prov. viii, 15. Job xxxiv, 30. Osee xiii, 11. Gregor. Moral. lib. xxvi, n. 48.
C. An aliquando resistendum sit potestati.
Hic oritur quæstio non transilienda silentio. Dictum est enim supra, quod potestas peccandi vel nocendi non est homini vel diabolo nisi a Deo. Apostolus autem dicit, quod qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.1 Quum ergo diabolo sit potestas mali Dei ordinatione, ejus potestati non esse resistendum videtur. Sed sciendum est, Apostolum ibi loqui de sæculari potestate, scilicet rege et principe, et hujusmodi, quibus non est resistendum in his quæ jubet Deus eis exhiberi, scilicet in tributis et hujusmodi. Si vero princeps aliquis vel diabolus aliquid jusserit vel suaserit contra Deum, tunc resistendum est. Unde Augustinus determinans qualiter resistendum sit potestati, in libro de Natura boni ait: Si aliquid jubeat potestas quod non debeas facere, hic sane contemne potestatem, timendo majorem potestatem.2 Ipsos humanarum rerum gradus adverte. Si quid jusserit procurator, numquid faciendum est, si contra proconsulem jubeat? Rursus, si quid ipse proconsul jubeat et aliud jubeat imperator, numquid dubitatur, illo contempto, illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, aliud jubeat Deus, contempto illo, obtemperandum est Deo. Potestati ergo diaboli vel hominis tunc resistamus, quum aliquid contra Deum suggesserit, in quo Dei ordinationi non resistimus, sed obtemperamus. Sic enim Deus præcepit, ut in malis nulli potestati obediamus. — Jam nunc his intelligendis atque pertractandis quæ ad Verbi incarnati mysterium pertinent, integra mentis consideratione intendamus, ut de ineffabilibus vel modicum aliquid fari, Deo revelante, valeamus.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ QUARTÆ
COMPLETO tractatu de peccato, hic ultimo sciscitatur de peccandi potentia, an sit a Deo. Quocirca arguit ad partem utramque et solvit. Deinde quærit, an aliquando resistendum sit potestati, et solvit quæstionem eamdem.
Footnotes
Chapter 266 of 271